‘Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit, quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.’ ‘Atqui uideo,’ inquam, ‘nec opibus sufficicntiam nec regnis potentiam nec reuerentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam uoluntatibus posse contingere.’ ‘An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?’ ‘Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. ’
‘Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?’ ‘Minime,’ inquam. ‘Recte tu quidem. Nam si quid est quod in ulla re inbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.’ ‘Ita est,’ inquam. ‘Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.’ ‘Sic uidetur.’ ‘Quod uero huiusmodi sit, spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione [p. 258] dignissimum?’ ‘At hoc,’ inquam, ‘ne dubitari quidem potest.’ ‘Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reuerentiam, ut haec tria unum esse iudicemus.’ ‘Addamus, si quidem uera nolumus confiteri.’ ‘Quid uero,’ inquit, ‘obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine quam sibi praestare non possit atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.’ ‘Non possum,’ inquam, ‘quin hoc uti est ita etiam celeberrimum esse confitear.’ ‘Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.’ ‘Consequitur,’ inquam. ‘Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?’ Sed unde huic, inquam, ‘tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.’ ‘Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reuerentiae, iucunditatis nomina quidem esse diuersa, nullo modo uero discrepare substantiam.’ ‘Necesse est,’ inquam. ‘Hoc igitur quod est unum simplexque natura, prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem quae nulla est nec ipsam quam minime affectat adsequitur.’ ‘Quonam,’ inquam, ‘modo?’ ‘Qui diuitiae, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uolup- [p. 260] tates, ne pecuniam quam parauit amittat. Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui uero solum posse desiderat, profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant uides. Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet. Nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit.’ ‘Quid igitur?’ inquam. ‘Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam quidem ille beatitudinis uelit. Sed num in his eam reperiet, quae demonstrauimus id quod polluentur non posse conferre?’ ‘Minime,’ inquam. ‘In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare ei eduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est.’ ‘Fateor,’ inquam, ‘et hoc nihil dici uerius potest.’ ‘Habes igitur,’ inquit, ‘ et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis.’ Atqui haec, inquam, ‘uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, [p. 262] quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.’ ‘O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc,’ inquit, ‘adieceris. . . .’ ‘Quidnam?’ inquam. ‘Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huiusmodi statum possit afferre?’ ‘Minime,’ inquam, ‘puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est.’ ‘Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.’ ‘Assentior’ inquam. ‘Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.’ ‘Id quidem,’ inquam, ‘iam dudum uehementer exspecto.’ ‘Sed cum, ut in Timaeo 1 Platoni,’ inquit, ‘nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur?’ ‘Inuocandum,’ inquam, ‘rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.’ ‘Recte,’ inquit, ‘ac simul ita modulata est.’