previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: ‘O,’ inquam, ‘ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius [p. 300] adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.’

Tum illa: ‘Et esset,’ inquit, ‘infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata confingere multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.’ [p. 302]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: