previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: ‘Recta quidem,’ inquam, ‘exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.’ Tum illaFestino,’ inquit, ‘debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.’ ‘Ne id,’ inquam, ‘prorsus uereare. Nam [p. 366] quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere, simul cum omne disputatione tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.’ Tum illa . ‘Morem,’ inquit, ‘geram tibi,’ simulque sic orsa est: ‘Si quidem,’ inquit, ‘aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera. sententia, est cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc fieri nequit, ne casum quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus.’ ‘Quid igitur,’ inquam, ‘nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?’ ‘Aristoteles meus id,’ inquit, ‘in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit.’ ‘Quonam,’ inquammodo?’ ‘Quotiens,’ ait, ‘aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi cultor agri [p. 368] humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Haec sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum; concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: