previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Praefatio


Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus
neglectumque diu deposuisset opus,
lugebant erepta sibi solacia Nymphae,
quaerebant dulces flumina maesta modos.'
5saeva feris natura redit metuensque leonem
implorat citharae vacca tacentis opem.
illius et duri flevere silentia montes
silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.


Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis
10Thracia pacifero contigit arva pede
diraque sanguinei vertit praesaepia regis
et Diomedeos gramine pavit equos,
tunc patriae festo laetatus tempore vates
desuetae repetit fila canora lyrae [p. 316]
15et resides levi modulatus pectine nervos
pollice festivo nobile duxit ebur.
vix auditus erat : venti frenantur et undae,
pigrior adstrictis torpuit Hebrus aquis,
porrexit Rhodope sitientes carmina rupes,
20excussit gelidas pronior Ossa nives ;
ardua nudato descendit populus Haemo
et comitem quercum pinus amica trahit,
Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes,
Orpheis laurus vocibus acta venit.
25securum blandi leporem fovere Molossi
vicinumque lupo praebuit agna latus.
concordes varia ludunt cum tigride dammae ;
Massylam cervi non timuere iubam.


Ille novercales stimulos actusque canebat
30Herculis et forti monstra subacta manu, 30
quod timidae matri pressos ostenderit angues
intrepidusque fero riserit ore puer :
te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes
taurus nec Stygii terruit ira canis,
35non leo sidereos caeli rediturus ad axes,
non Erymanthei gloria montis aper.
solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu
adpetis, occiduo ducis ab orbe greges
tergeminique ducis numerosos deicis artus
40et totiens uno victor ab hoste redis.
non cadere Antaeo, non crescere profuit hydrae ;
nec cervam volucres eripuere pedes.
Caci flamma perit ; rubuit Busiride Nilus ;
prostratis maduit nubigenis Pholoe. [p. 318]
45te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys
horruit, imposito cum premerere polo :
firmior Herculea mundus cervice pependit ;
lustrarunt umeros Phoebus et astra tuos.’


Thracius haec vates. sed tu Tirynthius alter,
50Florentine, mihi : tu mea plectra moves
antraque Musarum longo torpentia somno
excutis et placidos ducis in orbe chores.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: