previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis
ire iubet totoque deos arcessere mundo.
ilia colorato Zephyros illapsa volatu
numina conclamat pelagi Nymphasque morantes
5increpat et Fluvios umentibus evocat antris. [p. 346]
ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos
excierit, tanto quae res agitanda tumultu.
ut patuit stellata domus, considere iussi,
nec confusus honor : caelestibus ordine sedes
10prima datur ; tractum proceres tenuere secundum
aequorei, placidus Nereus reverendaque Phorci
canities ; Glaucum series extrema biformem
accipit et certo mansurum Protea vultu.
nec non et senibus Fluviis concessa sedendi
15gloria ; plebeio stat cetera more iuventus,
mille Amnes. liquidis incumbunt patribus udae
Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo :


abduxere meas iterum mortalia curas
20iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam
otia et ignavi senium cognovimus aevi ;
sopitosque diu populos torpore paterno
sollicitae placuit stimulis impellere vitae,
incultis ne sponte seges grandesceret arvis,
25undaret neu silva favis, neu vina tumerent
fontibus et totae fremerent in pocula ripae
(haud equidem invideoneque enim livescere fas est
vel nocuisse deossed, quod dissuasor honesti
luxus et humanas oblimat copia mentes),
30provocet ut segnes animos rerumque remotas
ingeniosa vias paulatim exploret egestas
utque artes pariat sollertia, nutriat usus.


Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis [p. 348]
humanum relevare genus, durumque tyrannum
35inmitemque vocat regnataque saecula patri
commemorat parcumque Iovem se divite clamat,
qui campos horrere situ dumisque repleri
rura velim, nullis exornem fructibus annum.
se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,
40in dirae subito mores transisse novercae ;
quid mentem traxisse polo, quid profuit altum
erexisse caput, pecudum si more pererrant
avia, si frangunt communia pabula glandes ?
haecine vita iuvat silvestribus abdita 1 lustris,
45indiscreta feris ?’ tales cum saepe parentis
pertulerim questus, tandem clementior orbi
Chaonio statui gentes avertere victu :
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum
verberat Idaeos torva cum matre leones,
50per mare, per terras avido discurrere luctu
decretum, natae donec laetata repertae
indicio tribuat fruges, currusque feratur
nubibus ignotas populis sparsurus aristas
et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
55quodsi quis Cereri raptorem prodere divum
audeat, imperii molem pacemque profundam
obtestor rerum, natus licet ille sororve
vel coniunx fuerit natarumve agminis una,
se licet ilia meo conceptam vertice iactet :
60sentiet iratum procul aegide, sentiet ictum
fulminis et genitum divina sorte pigebit
optabitque mori : tunc vulnere saucius ipsi [p. 350]
tradetur genero, passurus prodita regna,
et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
65hoc sanctum ; mansura fluant hoc ordine fata.


dixit et horrendo concussit sidera motu.
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri
securam placidamque diu iam certa peracti
terrebant simulacra mali, noctesque timorem
70ingeminant omnique perit Proserpina somno.
namque modo adversis invadi viscera telis,
nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes,
nunc steriles mediis frondere penatibus ornos.
stabat praeterea luco dilectior omni
75laurus, virgineos quondam quae fronde pudica
umbrabat thalamos : hanc imo stipite caesam
vidit et incomptos focdari pulvere ramos
quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes
Tartarea Furias debellavisse bipenni.
80Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis
nuntia materno facies ingesta sopori :
namque videbatur tenebroso obtecta recessu
carceris et saevis Proserpina vincta catenis,
non qualem Siculis olim mandaverat arvis
85nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae
suspexere deae : squalebat pulchrior auro
caesaries et nox oculorum infecerat ignes
exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi
flammeus oris honos, et non cessura pruinis
90membra colorantur picei caligine regni. [p. 352]
ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu
evaluit : ‘ cuius tot poenae criminis ?’ inquit
unde haec informis macies ? cui tanta potestas
in me saevitiae ? rigidi cur vincula ferri
95vix aptanda feris molles meruere lacerti ?
tu mea, tu proles ? an vana fallimur umbra ?’
Ilia refert : ‘ heu dira parens nataeque peremptae
immemor ! heu fulvas animo transgressa leaenas !
tantane te nostri tenuere oblivia ? tantum
100unica despicior ? certe Proserpina nomen
dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu
suppliciis inclusa teror ! tu saeva choreis
indulges ? Phrygias vel nunc interstrepis urbes ?
quodsi non omnem pepulisti pectore matrem,
105si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris
edidit, his, oro, miseram defende cavernis
inque superna refer, prohibent si fata reverti,
vel tantum visura veni.’

Sic fata trementes
tendere conatur palmas. vis improba ferri
110impedit et motae somnum solvere catenae.
obriguit visis ; gaudet non vera fuisse ;
complexu caruisse dolet. penetralibus amens
prosilit et tali compellat voce Cybeben :
lam non ulterius Phrygia tellure morabor,
115sancta parens : revocat tandem custodia cari
pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni, [p. 354]
nec mihi Cyelopum quamvis extructa caminis
culmina fida satis, timeo ne fama latebras
prodiderit leviusque meum Trinacria celet
120depositum. terret nimium vulgata locorum
nobilitas. aliis sedes obscurior oris
exquirenda mihi ; gemitu flammisque propinquis
Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.
somnia quin etiam variis infausta figuris
125saepe monent, nullusque dies non triste minatur
augurium. quotiens flaventia serta comarum
sponte cadunt ! quotiens exundat ab ubere sanguis !
larga vel invito prorumpunt flumina vultu
iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.
130si buxus inflare velim, ferale gemiscunt ;
tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
ah vereor, ne quid portendant omina veri !
hae longae nocuere morae

Procul inrita venti
dicta ferant " subicit Cybele ; " nec tanta Tonanti
135segnities, ut non pro pignore fulmina mittat.
i tamen et nullo turbata revertere casu.’
Haec ubi, digreditur templis. sed nulla ruenti
mobilitas : tardos queritur non ire dracones
inmeritasque movens alterno verbere pennas
140Sicaniam quaerit, cum necdum absconderit Idam.
cuncta pavet speratque nihil, sic aestuat ales,
quae teneros humili fetus commiserit orno
adlatura cibos, et plurima cogitat absens :
ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,
145ne furtum pateant homini, ne praeda colubris. [p. 356]
Ut domus excubiis incustodita remotis
et resupinati neglecto cardine postes
flebilis et tacitae species adparuit aulae,
non expectato respectu cladis amictus
150conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
haeserunt lacrimae ; nec vox aut spiritus oris
redditur, atque imis vibrat tremor ossa medullis ;
succidui titubant gressus ; foribusque reclusis,
dum vacuas sedes et desolata pererrat
155atria, semirutas confuso stamine telas
atque interceptas agnoscit pectinis artes.
divinus perit ille labor, spatiumque relictum
audax sacrilego supplebat aranea textu.
Nee deflet plangitve malum ; tantum oscula telae
160figit et abrumpit mutas in fila querellas :
attritosque manu radios proiectaque pensa
cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
ceu natam pressat gremio ; castumque cubile
desertosque toros et, sicubi sederat olim,
165perlegit : attonitus stabulo ceu pastor inani,
cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
aut populatrices infestavere catervae ;
serus at ille redit vastataque pascua lustrans
non responsuros ciet imploratque iuvencos.
170Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
conspicit Electram, natae quae sedula nutrix
Oceani priscas inter notissima Nymphas.
par Cereri pietas ; haec post cunabula dulci
ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
175sueverat et genibus ludentem aptare paternis. [p. 358]
haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
tunc laceras effusa comas et pulvere cano
sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem
180laxavit frenosque dolor : ‘ quod cernimusinquit
excidium ? cui praeda feror ? regnatne maritus
an caelum Titanes habent ? quae talia vivo
ausa Tonante manus ? rupitne Typhoia cervix
Inarimen ? fractane iugi compage Vesevi
185Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit ?
an vicina mihi quassatis faucibus Aetna
protulit Enceladum ? nostros an forte penates
adpetiit centum Briareia turba lacertis ?
heu, ubi nunc es, nata, mihi ? quo, mille ministrae,
190quo, Cyane ? volucres quae vis Sirenas abegit ?
haecine vestra fides ? sic fas aliena tueri
pignora ?’

Contremuit nutrix, maerorque pudori
cedit, et adspectus miserae non ferre parentis
emptum morte velit longumque inmota moratur
195auctorem dubium certumque expromere funus.
vix tamen haec :

Acies utinam vesana Gigantum
hanc dederit cladem ! levius communia tangunt.
sed divae, multoque minus quod rere, sorores
in nostras (nimium !) coniuravere ruinas.
200insidias superum, cognatae vulnera cernis
invidiae. Phlegra nobis infensior aether.


Florebat tranquilla domus ; nec limina virgo [p. 360]
linquere nec virides audebat visere saltus
praeceptis obstricta tuis. telae labor illi ;
205Sirenes requies. sermonum gratia mecum,
mecum somnus erat cautique per atria ludi :
cum subito (dubium quonam monstrante latebras
rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis
ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
210protinus effuso laetam se fingere risu
nec semel amplecti nomenque iterare sororis
ct dura de matre queri, quae tale recessu
maluerit damnare decus vetitamque dearum
colloquio patriis procul amandaverit astris.
215nostra rudis gaudere malis et nectare largo
instaurare dapes. nunc arma habitumque Dianae
induitur digitisque attemptat mollibus arcum,
nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,
implet et ingentem clipeum gestare laborat.


220Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno
ingerit adflatu. vicinos callida flores
ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,
quod gelidi rubeant alieno germine menses
225verna nec iratum timeant virgulta Booten.
dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
persuadet ; teneris heu lubrica moribus aetas !
quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi [p. 362]
ore preces ! ruit ilia tamen confisa sororum
230praesidio ; famulae longo post ordine Nymphae.


Itur in aeterno vestitos gramine colles
et prima sub luce legunt, cum rore serenus
albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
sed postquam medio sol altior institit axi,
235ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat
insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
nosse nec aurigam licuit : seu mortifer ille
seu Mors ipsa fuit. livor permanat in herbas ;
deficiunt rivi ; squalent rubigine prata
240et nihil adflatura vivit : pallere ligustra,
expirare rosas, decrescere lilia vidi.
ut rauco reduces tractu detorsit habenas,
nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.
Persephone nusquam. voto rediere peracto
245nec mansere deae. mediis invenimus arvis
exanimem Cyanen : cervix redimita iacebat
et caligantes marcebant fronte coronae.
adgredimur subito et casus scitamur eriles
(nam propior cladi steterat) : quis vultus equorum ?
250quis regat ? ilia nihil, tacito sed laesa veneno
solvitur in laticem : subrepit crinibus umor ;
liquitur in roremque pedes et brachia manant
nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
discedunt aliae. rapidis Acheloides alis
255sublatae Siculi latus obsedere Pelori [p. 364]
accensaeque malo iam non impune canoras
in pestem vertere lyras : vox blanda carinas
adligat ; audito frenantur carmine remi.
sola domi luctu senium tractura relinquor.


260Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens
ceu nondum transacta timet ; mox lumina torquens
vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.
arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,
cuius Achaemenio regi ludibria natos
265advexit tremebundus eques : fremit ilia marito
mobilior Zephyro totamque virentibus iram
dispergit maculis timidumque hausura profundo
ore virum vitreae tardatur imagine formae.
Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo
270reddite " vociferans. " non me vagus edidit amnis ;
non Dryadum de plebe sumus. turrita Cybebe
me quoque Saturno genuit. quo iura deorum,
quo leges cecidere poli ? quid vivere recte
proderit ? en audet noti Cytherea pudoris
275ostentare suos post Lemnia vincula vultus !
hos animos bonus ille sopor castumque cubile
praebuit ! amplexus hoc promeruere pudici !
nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.
quid vos expertes thalami ? tantumne relictus [p. 366]
280virginitatis honos ? tantum mutata voluntas ?
iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis ?
o templis Scythiae atque hominem sitientibus aris
utraque digna coli ! tanti quae causa furoris ?
quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit ?
285scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis
aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.
an gravis eloquio ? vestros an forte petebat
importuna choros ? atqui Trinacria longe,
esset ne vobis oneri, deserta colebat.
290quid latuisse iuvat ? rabiem livoris acerbi
nulla potest placare quies.’

His increpat omnes
vocibus. ast illae (prohibet sententia patris)
aut reticent aut nosse negant responsaque matri
dant lacrimas. quid agat ? rursus se victa remittit
295inque humiles devecta preces :

Ignoscite, si quid
intumuit pietas, si quid flagrantius actum
quam miseros decuit. supplex miserandaque vestris
advolvor genibus : liceat cognoscere sortem :
hoc tantum liceatcertos habuisse dolores.
300scire peto, quae forma mali ; quamcumque dedistis
fortunam, sit nota : feram fatumque putabo,
non scelus. adspectum, precor, indulgete parenti ;
non repetam. quaesita manu securus habeto
quisquis es ; adfirmo praedam ; desiste vereri.
305quodsi nos aliquo praevenit foedere raptor,
tu certe, Latona, refer ; confessa Diana
forte tibi. nosti quid sit Lucina, quis horror [p. 368]
pro genitis et quantus amor, partusque tulisti
tu geminos : haec una mihi. sic crine fruaris
310semper Apollineo, sic me felicior aevum mater agas.’
Largis tunc imbribus ora madescunt.
quid ? tantum dignum fieri dignumque taceri ?
hei mihi, discedunt omnes. quid vana moraris
ulterius ? non bella palam caelestia sentis ?
315quin potius natam pelago terrisque requiris ?
accingar lustrare diem, per devia rerum
indefessa ferar. nulla cessabitur hora,
non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum
inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae
320Tethyos et Rubro iaceat vallata profundo.
non Rheni glacies, non me Riphaea tenebunt
frigora ; non dubio Syrtis cunctabitur aestu.
stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem
vestigare domum ; primo calcabitur Atlas
325occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
impius errantem videat per rura, per urbes
luppiter ; extincta satietur paelice Iuno.
insultate mihi, caelo regnate superbi,
ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum ! ’
330Haec fatur notaeque iugis inlabitur Aetnae
noctivago taedas informatura labori.
Lucus erat prope flumen Acin, quod Candida praefert
saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,
densus et innexis Aetnaea cacumina ramis
335qua licet usque tegens. illic posuisse cruentam [p. 370]
acgida captivamque pater post proelia praedam
advexisse datur. Phlegraeis silva superbit
exuviis totumque nemus victoria vestit.
hic patuli rietus et prodigiosa Gigantum
340tergora dependent, et adhuc crudele minantur
adfixae truncis facies, inmaniaque ossa
serpentum passim cumulis exanguibus albent,
et rigidae multo suspirant fulmine pelles ;
nullaque non magni iactat se nominis arbor :
345haec centumgemini strictos Aegaeonis enses
curvata vix fronde levat ; liventibus ilia
exultat Coei spoliis ; haec arma Mimantis
sustinet ; hos onerat ramos exutus Ophion.
altior at cunctis abies umbrosaque late
350ipsius Enceladi fumantia gestat opima,
summi terrigenum regis, caderetque gravata
pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
inde timor numenque loco, nemorisque senectae
parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
355pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops
audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.
Non tamen hoc tardata Ceres, accenditur ultro
relligione loci vibratque infesta securim
ipsum etiam feritura Iovem : succidere pinus
360aut magis enodes dubitat prosternere cedros
exploratque habiles truncos rectique tenorem
stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
sic, qui vecturus longinqua per aequora merces
molitur tellure ratem vitamque procellis
365obiectare parat, fagos metitur et alnos [p. 372]
et varium rudibus silvis accommodat usum :
quae longa est, tumidis praebebit cornua velis ;
quae fortis, clavo potior ; quae lenta, favebit
remigio ; stagni patiens aptanda carinae.
370Tollebant geminae capita inviolata cupressus
caespite vicino : quales non rupibus Idae
miratur Simois, quales non divite ripa
lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
germanas adeo credas ; sic frontibus aequis
375adstant et socio despectant vertice lucum.
hae placuere faces, pernix invadit utramque
cincta sinus, exerta manus, armata bipenni
alternasque ferit totisque obnixa trementes
viribus impellit. pariter traxere ruinam
380et pariter posuere comas campoque recumbunt,
Faunorum Dryadumque dolor, complectitur ambas,
sicut erant, alteque levat retroque solutis
crinibus ascendit fastigia montis anheli
exuperatque aestus et nulli pervia saxa
385atque indignantes vestigia calcat harenas :
qualis pestiferas animare ad crimina taxos
torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat
sive Thyesteis properet saevire Mycenis :
dant tenebrae manesque locum plantisque resultant
390Tartara ferratis, donec Phlegethontis ad undam
constitit et plenos excepit lampade fluctus.
Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,
protinus arsuras aversa fronte cupressus
faucibus iniecit mediis lateque cavernas
395texit et undantem flammarum obstruxit hiatum. [p. 374]
compresso mons igne tonat claususque laborat
Mulciber : obducti nequeunt exire vapores.
coniferi micuere apices crevitque favillis
Aetna no vis : strident admisso sulphure rami.
400tum, ne deficerent tantis erroribus, ignes
semper inocciduos insopitosque manere
iussit et arcano perfudit robora suco,
quo Phaethon inrorat equos, quo Luna iuvencos.
Iamque soporiferas nocturna silentia terris
405explicuere vices : laniato pectore longas
incohat ilia vias et sic ingressa profatur :


Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas
sperabam ; sed vota mihi communia matrum
et thalami festaeque faces caeloque canendus
410ante oculos hymenaeus erat. sic numina fatis
volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit ?
quam nuper sublimis eram quantisque procorum
cingebar studiis ! quae non mihi pignus ob unum
cedebat numerosa parens ! tu prima voluptas,
415tu postrema mihi ; per te fecunda ferebar.
o decus, o requies, o grata superbia matris,
qua gessi florente deam, qua sospite numquam
inferior Iunone fui : nunc squalida, vilis.
hoc placitum patri. cur autem adscribimus illum
420his lacrimis ? ego te, fateor, crudelis ademi,
quae te deserui solamque instantibus ultro
hostibus exposui. raucis secura fruebar
nimirum thiasis et laeta sonantibus armis [p. 376]
iungebam Phrygios, cum tu raperere, leones,
425accipe quas merui poenas. en ora fatiscunt
vulneribus grandesque rubent in pectore sulci,
immemor en uterus crebro contunditur ictu.


Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram ?
quis monstrator erit ? quae me vestigia ducent ?
430qui currus? ferus ipse quis est? terraene,marisne
incola ? quae volucrum deprendam signa rotarum ?
ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit
casus ; sic Venerem quaerat deserta Dione.


Efficietne labor ? rursus te, nata, licebit
435amplecti ? manet ille decor, manet ille genarum
fulgor ? an infelix talem fortasse videbo,
qualis nocte venis, qualem per somnia vidi ?


Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna
exitiique reos flores ipsumque rapinae
440detestata locum sequitur dispersa viarum
indicia et pleno rimatur lumine campos
inclinatque faces, omnis madet orbita fletu ;
omnibus admugit, 1 quocumque it in aequore, sulcis. 2
adnatat umbra fretis extremaque lucis imago
445Italiam Libyamque ferit : clarescit Etruscum
litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
antra procul Scyllaea petit canibusque reductis
pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: