previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Epithalamium dictum Palladio V. C. tribuno et notario et Celerinae.


Praefatio


Carmina per thalamum quamvis festina negare
nec volui genero nec potui socero.
hic socius, dux ille mihi nostrique per aulam
ordinis hic consors emicat, ille prior,
5hune mihi coniungit studiis communibus aetas ;
hune mihi praeponit vel senium vel honos.
carmen amor generi, soceri reverentia poscit
officio vatis, militis obsequio.



Forte Venus blando quaesitum frigore somnum
vitibus intexti gremio successerat antri
densaque sidereos per gramina fuderat artus
adclinis florum cumulo ; crispatur opaca
5pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
ora decet neglecta sopor ; fastidit amictum
aestus et exuto translucent pectore frondes.
Idaliae iuxta famulae triplexque vicissim
nexa sub ingenti requiescit Gratia quercu.
10pennati passim pueri quo quemque vocavit
umbra iacent ; fluitant arcus ramisque propinquis
pendentes placido suspirant igne pharetrae. [p. 206]
pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantes
scrutantur nidos avium vel roscida laeti
15mala legunt donum Veneri flexusque sequuntur
palmitis et summas pennis librantur in ulmos ;
defendunt alii lucum Dryadasque procaces
spectandi cupidas et rustica numina pellunt
silvestresque deos longeque tuentibus antrum
20flammea lascivis intendunt spicula Faunis :
cum subito varius vicina clamor ab urbe
et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis
auditae per rura lyrae. Celerina per omnes
Italiae canitur montes omnisque maritum
25Palladium resonabat ager.

Pervenit ad aures
vox iucunda deae strepituque excita resedit
et reliquum nitido detersit pollice somnum
utque fuit, turbata comas, intecta papillas,
mollibus exurgit stratis interque suorum
30agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores
(hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque
praefecit thalamis ; nullum iunxisse cubile
hoc sine nec primas fas est attollere taedas).
conspicitur tandem, platano namque ille sub alta
35fusus inaequales cera texebat avenas
Maenaliosque modos et pastoralia labris
murmura temptabat relegens orisque recursu
dissimilem tenui variabat harundine ventum.
Restitit ut vidit Venerem, digitisque remissis
40ad terram tacito defluxit fistula flatu. [p. 208]
dulce micant oculi ; niveas infecerat igni
solque pudorque genas ; dubiam lanuginis umbram
caesaries intonsa tegit. prior ipsa silentem compellat :
Numquamne, puer, dilecta relinques
45carmina ? maternis numquam satiabere donis
dedite Musarum studio nimiumque parentis
aemule ? quid medio tecum modularis in aestu ?
iamne tibi sordent citharae ? iam lustra Lycaei
atque pecus cordi redituraque rupibus Echo ?
50huc ades et tantae nobis edissere causas
laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet,
quae nova dotetur virgo : patriamque genusque
pande, quibus terris orti, quo semine ducti.
haud ignarus enim, nec te conubia fallunt
55ulla ; tuo primae libantur 1 foedere noctes.’
Ille refert : ‘ equidem dudum te, diva, morantem
mirabar, quod adhuc tanti secura maneres
coniugii. non parva tibi mandatur origo.
fascibus insignes et legum culmine fultae
60convenere domus et qui lectissimus orbi
sanguis erat. rubris quae fluctibus insula latrat,
qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae
secessit regio, quo non rumore secundo
Palladii penetravit amor mentisque benigna
65temperies doctique sales et grata seneclus ? [p. 210]
per cunctos iit ille gradus aulaeque labores
emensus tenuit summae fastigia sedis
Eoum stabili moderatus iure senatum.
hic splendor iuveni. cunabula prima puellae
70Danuvius veteresque Tomi. Mavortia matris
nobilitas spoliis armisque exultat avitis
inmensamque trahit Celerini robore lucem,
qui quondam Meroen iussus Nilumque tueri,
cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari 1
75sceptra daret miles rebusque imponere vellet,
despexit fremitus et praetulit otia regno ;
respuit ingestum, quod vi, quod poscere ferro
posthabita pietate solent. tum purpura primum
inferior virtute fuit meruitque repulsam
80obvia maiestas. doluit Fortuna minorem
se confessa viro. magnum delata potestas,
maiorem contempta probat.

Cognomina sumpsit
plena ducum genitor. paulatim vectus ad altum
princeps militiae, qua non inlustrior extat
85altera, cunctorum tabulas adsignat honorum,
regnorum tractat numeros, constringit in unum
sparsas imperii vires cuneosque recenset
dispositos : quae Sarmaticis custodia ripis,
quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat
90vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes
Oceanum, quanto pacatur milite Rlienus. [p. 212]
casta domus, sincera fides, industria sollers.
elegit Stilicho ; nihil ultra laudibus addi
iudiciove potest, tali nubente puella
95nonne tibi cessare nefas ? duc protinus omnes,
duc age. marcentes cupio quassare coronas
et vibrare faces et noctem ducere ludo.
haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris.


Vix haec Hymenaeus ; at illa
100fontibus abluitur gelidis legemque capillo
reddit et ornatum formae prelisque solutae
mira Dioneae sumit velamina telae.
floribus extruitur currus ; iuga floribus halant ;
florea purpureas adnectunt frena columbas.
105undique concurrunt volucres, quaecumque frementem
permulcent Athesin cantu, quas Larius audit,
quas Benacus alit, quas excipit amne quieto
Mincius : ereptis obmutuit unda querellis.
Eridani ripas et raucae stagna Padusae
110diffugiens nudavit olor. laetantur Amores
frenatisque truces avibus per nubila vecti
ostentant se quisque deae magnoque tumultu
confligunt pronique manus in verbera tendunt
atque impune cadunt : lapsus meliore volatu
115consequitur vincitque suos auriga iugales.
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes
desuper invertunt calathos largosque rosarum
imbres et violas plenis sparsere pharetris
collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit [p. 214]
120Sirius et teneras dementi sidere fovit.
gemmatis alii per totum balsama tectum
effudere cadis, duro quae saucius ungue
Niliacus pingui desudat vulnere cortex,
adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico
125detraxit matris gremio. matura tumescit
virginitas superatque nives ac lilia candor
et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
tum dextram complexa viri dextramque puellae
tradit et his ultro sancit conubia dictis :
130Vivite Concordes et nostrum discite munus.
oscula mille sonent ; livescant brachia nexu ;
labra ligent animas. neu tu virtute proterva
confidas, iuvenis ; non est terrore domanda,
sed precibus placanda tibi. concede marito
135tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras
exercere velis ; vinci patiare, rogamus.
sic uxor, sic mater eris. quid lumina tinguis,
virgo ? crede mihi : quem nunc horrescis, amabis.’
Dixit et aligera geminos arcuque manuque
140praestantes e plebe vocat. puer ilicet Aethon
et Pyrois rutilas respersi murice plumas
prosiliunt puroque imbutis melle sagittis
hic nuptam petit, ille virum. sonuere reducta
cornua ; certa notos pariter sulcavit harundo
145et pariter fixis haeserunt tela medullis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: