previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Laus Serenae.


Die, mea Calliope, tanto cur tempore differs
Pierio meritam serto redimire Serenam ?
vile putas donum, solitam consurgere gemmis
et Rubro radiare mari si floribus ornes
5reginae regina comam ? sed floribus illis,
quos neque frigoribus Boreas nec Sirius urit
aestibus, aeterno sed veris honore rubentes [p. 240]
fons Aganippea Permessius educat unda :
unde piae pascuntur apes et prata legentes
10transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
Dignius an vates alios exercuit unum
femineae virtutis opus ? quod sponte redempto
casta maritali successit Thessala fato
inque suos migrare virum non abnuit annos,
15hoc Grai memorant. Latiis movet ora Camenis
praescia fatorum Tanaquil rediensque per undas
Cloelia Thybrinas et eodem flumine ducens
Claudia virgineo cunctantem crine Cybeben.
anne aliud toto molitur carminis actu
20Maeonii mens alta senis ? quod stagna Charybdis
armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe,
Antiphatae vitata fames surdoque carina
remige Sirenum cantus transvecta tenaces,
lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso :
25Penelopae decus est atque uni tanta paratur
scaena pudicitiae. terrae pelagique labores
et saevi totidem bellis quot fluctibus anni
coniugii docuere fidem. sit Claudia felix
teste dea castosque probet sub numine mores
30absolvens puppisque moras crimenque pudoris :
Penelope trahat arte procos fallatque furentes
stamina nocturnae relegens Laertia telae :
non tamen audebunt titulis certare Serenae. [p. 242]
Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit
35laudibus atque omnes redeunt in semina causae,
quis venerabilior sanguis, quae maior origo
quam regalis erit ? non hoc privata dedere
limina nec tantum poterat contingere nomen
angustis laribus ; patruo te principe celsam
40bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno
intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
claram Scipiadum taceat Cornelia gentem
seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.
cardine tu gemino laurus praetendis avitas :
45inde Caledoniis, Australibus inde parentum
cingeris exuviis. necdum moderamina mundi
sumpserat ilia domus, cum te Lucina beatis
adderet astrorum radiis, o maxima rerum
gloria : post genitam didicit regnare Serenam.
50Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris
vox humana valet ? primo lavat aequore solem
India : tu fessos exacta luce iugales
proluis inque tuo respirant sidera fluctu.
dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis,
55principibus fecunda piis, tibi saecula debent
Traianum ; series his fontibus Aelia fluxit.
hinc senior, pater, hinc iuvenum diademata fratrum.
namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit
aut armis domuit, varies aptantur in usus
60imperii ; Phariae segetes et Punica messis
castrorum devota cibo ; dat Gallia robur [p. 244]
militis ; Illyricis sudant equitatibus alae :
sola novum Latiis vectigal Hiberia rebus
contulit Augustos. fruges, aeraria, miles
65undique conveniunt totoque ex orbe leguntur :
haec generat qui cuncta regant. nec laude virorum
censeri contenta fuit, nisi matribus aeque
vinceret et gemino certatim splendida sexu
Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.
70Te nascente ferunt per pinguia culta tumentem
divitiis undasse Tagum ; Callaecia risit
floribus et roseis formosus Duria ripis
vellere purpureo passim mutavit ovile.
Cantaber Oceanus vicino litore gemmas
75expuit ; effossis nec pallidus Astur oberrat
montibus : oblatum sacris natalibus aurum
vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris
ignea flumineae legere cerauriia Nymphae ;
quaeque relabentes undas aestumque secutae
80in refluos venere palam Nereides amnes
confessae plausu dominam cecinere futuris
auspicium thalamis. alio tum parvus in axe
crescebat Stilicho votique ignarus agebat,
debita cui longe coniunx, penitusque remoto
85orbe parabatur tanti concordia fati.
Nee tua mortalis meruit cunabula nutrix,
ubera prima dabant gremio redolente Napaeae
ternaque te nudis innectens Gratia membris
adflavit docuitque loqui. quacumque per herbam
90reptares, fluxere rosae, candentia nasci [p. 246]
lilia ; si placido cessissent lumina somno,
purpura surgebat violae, factura cubile
gramineum, vernatque tori regalis imago,
omina non audet genetrix tam magna fateri
95successusque suos arcani conscia voti
spe trepidante tegit.

Gestabat Honorius arto
te pater amplexu. quotiens ad limina princeps
Theodosius privatus adhuc fraterna veniret,
oscula libabat teque ad sua tecta ferebat
100laetior ; in matrem teneris conversa querellis :
quid me de propriis auferre penatibus ?’ inquis :
imperat hic semper !’ praesagia luserat error
et dedit augurium regnis infantia linguae,
defuncto genitore tuo sublimis adoptat
105te patruus magnique animo solacia luctus
restituens propius quam si genuisset amavit
defuncti fratis subolem ; nec carior olim
mutua Ledaeos devinxit cura Lacones :
addidit et proprio germana vocabula nato
110quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.
denique cum rerum summas electus habenas
susciperet, non ante suis intendit amorem
pignoribus quam te pariter fidamque sororem
litus ad Eoum terris acciret Hiberis.
115Deseritur iam ripa Tagi Zephyrique relictis
sedibus Aurorae famulas properatur ad urbes.
incedunt geminae proles fraterna puellae :
inde Serena minor, prior hinc Thermantia natu,
expertes thalami, quarum Cythereia necdum [p. 248]
120sub iuga cervices niveas Hymenaeus adegit.
utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro
excitat ore faces, qualis Latonia virgo
et solo Iove nata soror cum forte revisunt
aequorei sortem patrui (spumantia cedunt
125aequora castarum gressus venerata dearum ;
non ludit Galatea procax, non improbus audet
tangere Cymothoen Triton totoque severos
indicit mores pelago pudor ipsaque Proteus
arcet ab amplexu turpi Neptunia monstra) :
130tales sceptriferi visurae tecta parentis
limen Honoriades penetrant regale sorores.
ambas ille quidem patrio complexus amore,
sed merito pietas in te proclivior ibat ;
et quotiens, rerum moles ut publica cogit,
135tristior aut ira tumidus flagrante redibat,
cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret
commotum Flaccilla virum, tu sola frementem
frangere, tu blando poteras sermone mederi.
adloquiis haerere tuis, secreta fateri. 1
140Prisca puellares reverentia transilit annos.
non talem Triviae confert laudator Homerus
Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes
explicat et famulas exercet laeta choreis,
auratam iaculata pilam post naufraga somni
145otia progressum foliis expavit Ulixen.
Pierius labor et veterum tibi carmina vatum
ludus erat : quos Smyrna dedit, quos Mantua libros [p. 250]
percurrens damnas Holenam nec parcis Elissae.
nobiliora tenent animos exempla pudicos :
150Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras
Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx
communes ardente viro mixtura favillas,
et gravis incumbens casto Lucretia ferro,
vulnere quae proprio facinus testata tyranni
155armavit patriae iustos in bella dolores
exule Tarquinio, memorandaque concidit uno
ulta pudicitiam libertatemque cruore.
talia facta libens non tu virtute minore,
sed fato meliore legis.

Iam nubilis aetas
160principe sollicito votis erexerat aulam
incertis, quem tanta tori fortuna maneret.
Antiquos loquitur Musarum pagina reges,
quod dura sub lege procos certare iuberent,
empturos thalamum dubii discrimine leti,
165et sua crudeles gauderent pignora mortis
ambitione peti. curru Pisaea marino
fugit praeda Pelops ; nam perfidus obice regis
prodidit Oenomai deceptus Myrtilus axem.
Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam
170aurato volucrem flexit Schoeneida pomo.
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras
moenibus ex altis Calydon pretiumque labori
Deianira fuit, cum pectore victor anhelo
Alcides fremeret retroque Acheloius iret
175decolor : attonitae stringebant vulnera Nymphae ;
saucia truncato pallebant flumina cornu. [p. 252]
te non Hesperidum pomis, non amne subacio,
non socerum fallente rota, sed iudice dignus
Augusto variis Stilicho spectatus in armis
180accipit et regni dotes virtute paravit.
saepe duces meritis bello tribuere coronas :
hunc cingit muralis honos ; hunc civica quercus
nexuit ; hunc domitis ambit rostrata carinis.
solus, militiae mira mercede, iugalem
185promeruit Stilicho socero referente coronam.
Agnovit patrui similem Thermantia curam ;
nupsit et ilia duci ; sed longe fata sororis
inferiora tuis. alio tibi numine taedas
accendit Romana Salus magnisque coronis
190coniugium fit causa tuum. dilectus equorum,
quos Phrygiae matres Argeaque gramina pastae
semine Cappadocum sacris praesaepibus edunt,
primus honor, gemino mox inde e germine 1 duxit
agmina commissosque labor sic gessit honores,
195ut semper merito princeps cum magna dedisset,
deberet maiora tamen. si bellica nubes
ingrueret, quamvis annis et iure minori
cedere grandaevos equitum peditumque magistros
adspiceres totumque palam permittere Martem,
200nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat,
ne iuveni parere velint. ceu flamine molli [p. 254]
tranquillisque fretis clavum sibi quisque regendum
vindicat ; incumbat si turbidus Auster et unda
pulset utrumque latus, posito certamine nautae
205contenti meliore manu seseque pavere
confessi (finem studiis fecere procellae) :
haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli
tempestas, cunctis pariter cedentibus unus
eligitur ductor ; suffragia quippe peregit
210iudex vera timor ; victus ratione salutis
ambitus et pulsus iacuit formidine livor.
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant
ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma
iam lituis madido respectans lumina vultu
215optares reducem galeaeque inserta minaci
oscula cristati raperes festina mariti !
gaudia quae rursus, cum post victricia tandem
classica sidereas ferratum pectus in ulnas
exciperes, castae tuto per dulcia noctis
220otia pugnarum seriem narrare iuberes !
non illo nitidos umquam bellante capillos
comere, non solitos gemmarum sumere cultus :
numinibus votisque vacas et supplice crine
verris humum : teritur neglectae gratia formae
225cum proprio reditura viro.

Nec deside cura
segnis marcet amor : laudem prudentia belli
feminea pro parte subit. dum gentibus ille
confligit, vigili tu prospicis omnia sensu,
ne quid in absentem virtutibus obvia semper
230audeat invidiae rabies neu fervor iniquus,
ne qua procul positis furto subsederit armis [p. 256]
calliditas nocitura domi. tu sedula quondam
Rufino meditante nefas, cum quaereret artes
in ducis exitium coniuratosque foveret
235contra pila Getas, motus rimata latentes
mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: