previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Gigantomachia.


Terra parens quondam caelestibus invida regnis
Titanumque simul crebros miserata dolores
omnia monstrifero complebat Tartara fetu
invisum genitura nefas Phlegramque retexit
5tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
fit sonus : erumpunt crebri necdumque creati
iam dextras in bella parant superosque lacessunt
stridula volventes gemino vestigia lapsu.
pallescunt subito stellae flectitque rubentes
10Phoebus equos docuitque timor revocare meatus.
Oceanum petit Arctos inocciduique Triones
occasum didicere pati. tum fervida natos
talibus hortatur genetrix in proelia dictis :
O pubes domitura deos, quodcumque videtis, [p. 282]
15pugnando dabitur ; praestat victoria munduin.
sentiet ille meas tandem Saturnius iras,
cognoscet, quid Terra potest, si viribus ullis
vincor, si Cybele nobis meliora creavit !
cur nullus Telluris honos ? cur semper acerbis
20me damnis urgere solet ? quae forma nocendi
defuit ? hinc volucrem vivo sub pectore pascit
infelix Scythica fixus convalle Prometheus ;
hinc Atlantis apex flammantia pondera fulcit
et per canitiem glacies asperrima durat.
25quid dicam Tityon, cuius sub vulture saevo
viscera nascuntur gravibus certantia poenis ?
sed vos, o tandem veniens exercitus ultor,
solvite Titanas vinclis, defendite matrem.
sunt freta, sunt montes : nostris ne parcite membris ;
30in Iovis exitium telum non esse recuso.
ite, precor, miscete polum, rescindite turres
sidereas. rapiat fulmen sceptrumque Typhoeus ;
Enceladi iussis mare serviat ; alter habenas
Aurorae pro Sole regat : te Delphica laurus
35stringet, Porphyrion, Cirrhaeaque templa tenebis.’
His ubi consiliis animos elusit inanes,
iam credunt vicisse deos mediisque revinctum
Neptunum traxisse fretis ; hic sternere Martem
cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines ;
40hic sibi promittit Venerem speratque Dianae
coniugium castamque cupit violare Minervam. [p. 284]
Interea superos praenuntia convocat Iris,
qui fluvios, qui stagna colunt, cinguntur et ipsi
auxilio Manes ; nec te, Proserpina, longe
45umbrosae tenuere fores ; rex ipse silentum
Lethaeo vehitur curru lucemque timentes
insolitam mirantur equi trepidoque volatu
spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
ac velut hostilis cum machina terruit urbem,
50undique concurrunt arcem defendere cives :
haud secus omnigenis coeuntia numina turmis
ad patris venere domes, tum Iuppiter infit :
O numquam peritura cohors, o debita semper
caelo progenies, nullis obnoxia fatis :
55cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem
prole nova dederitque alios interrita partus ?
ergo, quot dederit natos, tot funera matri
reddamus : longo maneat per saecula luctu
tanto pro numero paribus damnata sepulcris.’
60Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi
his Aether, his Terra dedit confusaque rursus
pro domino Natura timet, discrimina rerum
miscet turba potens : nunc insula deserit aequor,
nunc scopuli latuere mari. quot litora restant
65nuda ! quot antiquas mutarunt flumina ripas !
hic rotat Haemonium praeduris viribus Oeten ;
hic iuga conixus manibus Pangaea coruscat ;
hunc armat glacialis Athos ; hoc Ossa movent e
tollitur ; hic Rhodopen Hebri cum fonte revellit [p. 286]
70et socias truncavit aquas summaque levatus
rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus :
subsedit patulis Tellus sine culmine campis
in natos divisa suos.

Horrendus ubique
it fragor et pugnae spatium discriminat aer.
75primus terrificum Mavors non segnis in agmen
Odrysios impellit equos, quibus ille Gelonos
sive Getas turbare solet : splendentior igni
aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes
adrexere iubae. tum concitus ense Pelorum
80transigit adverse, femorum qua fine volutus
duplex semifero conectitur ilibus anguis,
atque uno ternas animas interficit ictu.
tum super insultans avidus languentia curru
membra terit multumque rotae sparsere cruorem.
85Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem
cum lare Vulcani spumantibus eruit undis
et prope torsisset, si non Mavortia cuspis
ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
ille, viro toto moriens, serpentibus imis
90vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli
victorem post fata petit.

Tritonia virgo
prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus ;
adspectu contenta suo non utitur hasta
(nam satis est vidisse semel) primumque furentem
95longius in faciem saxi Pallanta reformat.
ille procul subitis fixus sine vulnere nodis
ut se letifero sensit durescere visu
(et steterat iam paene lapis) ‘quo vertimur ?’ inquit, [p. 288]
quae serpit per membra silex ? qui torpor inertem
100marmorea me peste ligat ?’ vix pauca locutus,
quod timuit, iam totus erat ; saevusque Damastor,
ad depellendos iaculum cum quaereret hostes,
germani rigidum misit pro rupe cadaver.
Hic vero interitum fratris miratus Echion
105inscius, auctorem dum vult temptare nocendo,
te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli
bis licuit. meruit sublata audacia poenas
et didicit cum morte deam. sed turbidus ira
Palleneus, oculis aversa tuentibus atrox,
110ingreditur caecasque manus in Pallada tendit.
hunc mucrone ferit dea comminus ; ac simul angues
Gorgoneo riguere gelu corpusque per unum
pars moritur ferro, partes periere videndo.
Ecce autem medium spiris delapsus in aequor
115Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon,
scilicet ad superos ut torqueat improbus axes,
horruit Aegaeus ; stagnantibus exilit antris
longaevo cum patre Thetis desertaque mansit
regia Neptuni famulis veneranda profundis.
120exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae,
Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis
errantes agitare feras primumque gementi
Latonae struxere torum, cum lumina caeli
parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
125implorat Paeana suum conterrita Deles
auxiliumque rogat : ‘ si te gratissima fudit [p. 290]
in nostros Latona sinus, succurre precanti.
en iterum convulsa feror.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: