previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Phoenix.


Oceani summo circumfluus aequore lucus
trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis
sollicitatur equis vicinaque verbera sentit,
umida roranti resonant cum limina curru, [p. 224]
5unde rubet ventura dies longeque coruscis
nox adflata rotis refugo pallescit amictu :
haec fortunatus nimium Titanius ales
regna colit solusque plaga defensus iniqua
possidet intactas aegris animalibus oras
10saeva nec humani patitur contagia mundi.
par volucer superis, Stellas qui vividus aequat
durando membrisque terit redeuntibus aevum,
non epulis saturare famem, non fontibus ullis
adsuetus prohibere sitim ; sed purior illum
15solis fervor alit ventosaque pabula potat
Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
arcanum radiant oculi iubar. igneus ora
cingit honos. rutilo cognatum vertice sidus
attollit cristatus apex tenebrasque serena
20luce secat. Tyrio pinguntur crura veneno.
antevolant Zephyros pinnae, quas caerulus ambit
flore color sparsoque super ditescit in auro.
Hic neque concepto fetu nec semine surgit,
sed pater est prolesque sui nulloque creante
25emeritos artus fecunda morte reformat
et petit alternam totidem per funera vitam.
namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas,
tot ruerint hiemes, totiens ver cursibus actum,
quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras :
30tum multis gravior tandem subiungitur annis
lustrorum numero victus : ceu lassa procellis
ardua Caucasio nutat de culmine pinus
seram ponderibus pronis tractura ruinam ;
pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa
35rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas. [p. 226]
Iam breve decrescit lumen languetque senili
segnis stella gelu, qualis cum forte tenetur
nubibus et dubio vanescit Cynthia cornu.
iam solitae medios alae transcurrere nimbos
40vix ima tolluntur Immo. tum conscius aevi
defuncti reducisque parans exordia formae
arentes tepidis de collibus eligit herbas
et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum
componit, bustumque sibi partumque futurum.
45Hic sedet et Solem blando clangore salutat
debilior miscetque preces ac supplice cantu
praestatura novas vires incendia poscit.
quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis,
stat subito dictisque pium solatur alumnum :
50o senium positure rogo falsisque sepulcris
natales habiture vices, qui saepe renasci
exitio proprioque soles pubescere leto,
accipe principium rursus corpusque coactum
desere. mutata melior procede figura.’
55Haec fatus propere flavis e crinibus unum
concussa cervice iacit missoque volentem
vitali fulgore ferit. iam sponte crematur
ut redeat gaudetque mori festinus in ortum.
fervet odoratus telis caelestibus agger
60consumitque senem. nitidos stupefacta iuvencos
luna premit pigrosque polus non concitat axes
parturiente rogo : curis Natura laborat, [p. 228]
aeternam ne perdat avem, flammasque fideles
admonet, ut rerum decus inmortale remittant.
65Continuo dispersa vigor per membra volutus
aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
victuri cineres nullo cogente moveri
incipiunt plumaque rudem vestire favillam.
qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem
70succeditque novus : geminae confinia vitae
exiguo medius discrimine separat ignis.
Protinus ad Nilum manes sacrare paternos
auctoremque globum Phariae telluris ad oras
ferre iuvat. velox alienum pergit in orbem
75portans gramineo clausum velamine funus.
innumerae comitantur aves stipatque volantem
alituum suspensa cohors. exercitus ingens
obnubit vario late convexa meatu.
nec quisquam tantis e milibus obvius audet
80ire duci, sed regis iter fragrantis adorant.
non ferus accipiter, non armiger ipse Tonantis
bella movet : commune facit reverentia foedus.
talis barbaricas flavo de Tigride turmas
ductor Parthus agit : gemmis et divite cultu
85luxurians sertis apicem regalibus ornat ;
auro frenat equum, perfusam murice vestem
Assyria signatur acu tumidusque regendo
celsa per famulas acies dicione superbit.
Clara per Aegyptum placidis notissima sacris
90urbs Titana colit, centumque adcline columnis
invehitur templum Thebano monte revulsis. [p. 230]
illic, ut perhibent, patriam de more reponit
congeriem vultumque dei veneratus erilem
iam flammae commendat onus, iam destinat aris
95semina relliquiasque sui : mirata relucent
limina ; divino spirant altaria fumo,
et Pelusiacas productus ad usque paludes
Indus odor penetrat nares completque salubri
tempestate viros et nectare dulcior aura
100ostia nigrantis Nili septena vaporat.
O felix heresque tui ! quo solvimur omnes,
hoc tibi suppeditat vires ; praebetur origo
per cinerem, moritur te non pereunte senectus.
vidisti quodcumque fuit ; te saecula teste
105cuncta revolvuntur ; nosti quo tempore pontus
fuderit elatas scopulis stagnantibus undas,
quis Phaethonteis erroribus arserit annus,
et clades te nulla rapit solusque superstes
edomita tellure manes : non stamina Parcae
110in te dira legunt nec ius habuere nocendi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: