Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Auspiciis iterum sese regalibus annus
induit et nota fruitur iactantior aula,
limina nec passi circum privata morari
exultant reduces Augusto consule fasces,
5cernis ut armorum proceres legumque potentes
patricios sumant 1 habitus? et more Gabino
discolor incedit legio positisque parumper
bellorum signis sequitur vexilla Quirini.
lictori cedunt aquilae ridetque togatus
10miles et in mediis effulget curia castris.
ipsa Palatino circumvallata senatu
iam trabeam Bellona gerit parmamque removit
et galeam sacras umeris vectura curules.
nec te laurigeras pudeat, Gradive, secures
15pacata gestare manu Latiaque micantem
loricam mutare toga, dum ferreus haeret
currus et Eridani ludunt per prata iugales.
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti
Ulpia progenies et quae diademata mundo
20sparsit Hibera domus. nec tantam vilior unda [p. 288]
promeruit gentis seriem: cunabula fovit
Oceanus; terrae dominos pelagique futuros
inmenso decuit rerum de principe nasci.
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi
25classica Massylas adnexuit Africa laurus,
ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis,
qui medios Libyae sub casside pertulit aestus,
terribilis Mauro debellatorque Britanni
litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
30quid rigor aeternus, caeli quid frigora prosunt
ignotumque fretum? maduerunt Saxone fuso
Orcades; incaluit Pictorum sanguine Thyle;
Scottorum cumulos flevit glacialis Hiverne.
quid calor obsistit forti? per vasta cucurrit
35Aethiopum cinxitque novis Atlanta maniplis,
virgineum Tritona bibit sparsosque venenis
Gorgoneos vidit thalamos et vile virentes
Hesperidum risit, quos ditat fabula, ramos.
arx incensa Iubae, rabies Maurusia ferro
40cessit et antiqui penetralia diruta Bocchi.
Sed laudes genitor longe transgressus avitas
subdidit Oceanum sceptris et margine caeli
clausit opes, quantum distant a Tigride Gades,
inter se Tanais quantum Nilusque relinquunt:
45haec tamen innumeris per se quaesita tropaeis, [p. 290]
non generis dono, non ambitione potitus.
digna legi virtus, ultro se purpura supplex
obtulit et solus meruit regnare rogatus.
nam cum barbaries penitus commota gementem
50inrueret Rhodopen et mixto turbine gentes
iam deserta suas in nos transfunderet Arctos,
Danuvii totae vomerent cum proelia ripae,
cum Geticis ingens premeretur Mysia plaustris
flavaque Bistonios operirent agmina campos,
55omnibus adflictis et vel labentibus ictu
vel prope casuris: unus tot funera contra
restitit extinxitque faces agrisque colonos
reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.
nulla relicta foret Romani nominis umbra,
60ni pater ille tuus iamiam ruitura subisset
pondera turbatamque ratem certaque levasset
naufragium commune manu: velut ordine rupto
cum procul insanae traherent Phaethonta quadrigae
saeviretque dies terramque et stagna propinqui
65haurirent radii, solito cum murmure torvis
sol occurrit equis; qui postquam rursus eriles
agnovere sonos, rediit meliore magistro
machina concentusque poli, currusque recepit
imperium flammaeque modum.

Sic traditus ille
70servatusque Oriens. at non pars altera rerum
tradita: bis possessa manu, bis parta periclis.
per varium gemini scelus erupere tyranni
tractibus occiduis: hunc saeva Britannia fudit; [p. 292]
hunc sibi Germanus famulum delegerat exul:
75ausus uterque nefas, domini respersus uterque
insontis iugulo. novitas audere priori
suadebat cautumque dabant exempla sequentem.
hic nova moliri praeceps, hic quaerere tuta
providus; hic fusis, collectis viribus ille;
80hic vagus excurrens, hic intra claustra reductus.
dissimiles, sed morte pares, evadere neutri
dedecus aut mixtis licuit procumbere talis,
amissa specie, raptis insignibus ambo
in vultus rediere suos manibusque revinctis
85oblati gladiis summittunt colla paratis
et vitam veniamque rogant. pro damna pudoris!
qui modo tam densas nutu movere cohortes,
in quos iam dubius sese libraverat orbis,
non hostes victore cadunt, sed iudice sontes;
90damnat voce reos, petiit quos Marte tyrannos.
amborum periere duces: hic sponte carina
decidit in fluctus, illum suus abstulit ensis;
hunc Alpes, hunc pontus habet. solacia caesis
fratribus haec ultor tribuit: necis auctor uterque
95labitur; Augustas par victima mitigat umbras.
has dedit inferias tumulis, iuvenumque duorum
purpureos merito placavit sanguine manes.
Illi iustitiam confirmavere triumphi, [p. 294]
praesentes docuere deos. hinc saecula discant
100indomitum nihil esse pio tutumve nocenti:
nuntius ipse sui longas incognitus egit
praevento rumore vias. inopinus utrumque
perculit et clausos montes, ut plana, reliquit.
extruite inmanes scopulos, attollite turres,
105cingite vos fluviis, vastas opponite silvas,
Garganum Alpinis Appenninumque nivalem
permixtis sociate iugis et rupibus Haemum
addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
non dabitis murum sceleri. qui vindicet, ibit:
110omnia subsident meliori pervia causae.
Nec tamen oblitus civem cedentibus atrox
partibus infremuit; non insultare iacenti
malebat: mitis precibus, pietatis abundans,
poenae parens erat; paci non intulit iram;
115post acies odiis idem qui terminus armis.
profuit hoc vincente capi, multosque subactos
prospera 1 laturae commendavere catenae,
magnarum largitor opum, largitor honorum
pronus et in melius gaudens convertere fata,
120hinc amor, hinc validum devoto milite robur.
hinc natis mansura fides.

Hoc nobilis ortu
nasceris aequaeva cum maiestate creatus
nullaque privatae passus contagia sortis.
omnibus acceptis ultro te regia solum
125protulit et patrio felix adolescis in ostro, [p. 296]
membraque vestitu numquam violata profano
in sacros cecidere sinus. Hispania patrem
auriferis eduxit aquis, te gaudet alumno
Bosphorus. Hesperio de limine surgit origo,
130sed nutrix Aurora tibi; pro pignore tanto
certatur, geminus civem te vindicat axis.
Herculis et Bromii sustentat gloria Thebas,
haesit Apollineo Delos Latonia partu
Cretaque se iactat tenero reptata Tonanti;
135sed melior Dele, Dictaeis clarior oris
quae dedit hoc numen regio; non litora nostro
sufficerent angusta deo. nec inhospita Cynthi
saxa tuos artus duro laesere cubili:
adclinis genetrix auro, circumflua gemmis
140in Tyrios enixa toros; ululata verendis
aula puerperiis. quae tunc documenta futuri?
quae voces avium? quanti per inane volatus?
qui vatum discursus erat? tibi corniger Hammon
et dudum taciti rupere silentia Delphi,
145te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus
augur et inspectis Babylonius horruit astris,
Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus
intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
nec te progenitum Cybeleius acre sonoro
150lustra vit Corybas: exercitus undique fulgens
adstitit; ambitur signis augustior infans,
sentit adorantes galeas, redditque ferocem
vagitum lituus.

Vitam tibi contulit idem [p. 298]
imperiumque dies; inter cunabula consul
155proveheris, signas posito modo nomine fastos
donaturque tibi, qui te produxerat, annus.
ipsa Quirinali parvum te cinxit amictu
mater et ad primas docuit reptare curules.
uberibus Sanctis inmortalique dearum
160crescis adoratus gremio: tibi saepe Diana 1
Maenalios arcus venatricesque pharetras
suspendit, puerile decus; tu saepe Minervae
lusisti clipeo fulvamque impune pererrans
aegida tractasti blandos interritus angues;
165saepe tuas etiam iam tum gaudente marito
velavit regina comas festinaque voti
praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis
sustulit et magno porrexit ad oscula patri.
nec dilatus honos: mutatur principe Caesar;
170protinus aequaris fratri.

Non certius umquam
hortati superi, nullis praesentior aether
adfuit ominibus. tenebris involverat atra
lumen hiems densosque Notus collegerat imbres.
sed mox, cum solita miles te voce levasset,
175nubila dissolvit Phoebus pariterque dabantur
sceptra tibi mundoque dies: caligine liber
Bosphorus adversam patitur Calchedona cerni.
nec tantum vicina nitent, sed tota repulsis
nubibus exuitur Thrace, Pangaea renident
180insuetosque palus radios Maeotia vibrat. [p. 300]
nec Boreas nimbos aut sol ardentior egit:
imperii lux ilia fuit; praesagus obibat
cuncta nitor risitque tuo natura sereno.
visa etiam medio populis mirantibus audax
185Stella die, dubitanda nihil nec crine retuso
languida, sed quantus numeratur nocte Bootes,
emicuitque plagis alieni temporis hospes
ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit
190divi sidus avi, seu te properantibus astris
cernere sol patiens caelum commune remisit.
adparet quid signa ferant. ventura potestas
claruit Ascanio, subita cum luce comarum
innocuus flagraret apex Phrygioque volutus
195vertice fatalis redimiret tempora candor.
at tua caelestes inlustrant omina flammae.
talis ab Idaeis primaevus Iuppiter antris
possessi stetit arce poli famulosque recepit
natura tradente deos; lanugine nondum
200vernabant vultus nec adhuc per colla fluebant
moturae convexa comae; tum scindere nubes
discebat fulmenque rudi torquere lacerto.
Laetior augurio genitor natisque superbus
iam paribus duplici fultus consorte redibat
205splendebatque pio complexus pignora curru.
haud aliter summo gemini cum patre Lacones,
progenies Ledaea, sedent: in utroque relucet
frater, utroque soror; simili chlamys effluit auro; [p. 302]
stellati pariter crines. iuvat ipse Tonantem
210error et ambiguae placet ignorantia matri;
Eurotas proprios discernere nescit alumnos.
Ut domus excepit reduces, ibi talia tecum
pro rerum stabili fertur dicione locutus:


Si tibi Parthorum solium Fortuna dedisset,
215care puer, terrisque procul venerandus Eois
barbarus Arsacio consurgeret ore tiaras:
sufficeret sublime genus luxuque fluentem
deside nobilitas posset te sola tueri.
altera Romanae longe rectoribus aulae
220condicio. virtute decet, non sanguine niti.
maior et utilior fato coniuncta potenti,
vile latens virtus, quid enim? submersa tenebris
proderit obscuro veluti sine remige puppis
vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.


225Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante
semet et incertos animi placaverit aestus,
inveniet; longis illuc ambagibus itur.
disce orbi, quod quisque sibi. cum conderet artus
nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus,
230sinceram patri mentem furatus Olympo
continuit claustris indignantemque revinxit
et, cum non aliter possent mortalia fingi,
adiunxit geminas. illae cum corpore lapsae
intereunt, haec sola manet bustoque superstes
235evolat. hanc alta capitis fundavit in arce
mandatricem operum prospecturamque labori; [p. 304]
illas inferius collo praeceptaque summae
passuras dominae digna statione locavit.
quippe opifex veritus confundere sacra profanis
240distribuit partes animae sedesque removit.
iram sanguine! regio sub pectore cordis
protegit imbutam flammis avidamque nocendi
praecipitemque sui. rabie succensa tumescit,
contrahitur tepefacta metu. cumque omnia secum
245duceret et requiem membris vesana negaret,
invenit pulmonis opem madidumque furenti
praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
at sibi cuncta petens, nil conlatura cupido
in iecur et tractus imos compulsa recessit,
250quae, velut inmanis reserat dum belua rictus,
expleri pascique nequit: nunc verbere curas
torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum,
nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus
exoritur caesaque redit pollentius hydra.


255Hos igitur potuit si quis sedare tumultus,
inconcussa dabit purae sacraria menti.
tu licet extremos late dominere per Indos,
te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
si metuis, si prava cupis, si duceris ira,
260servitii patiere iugum; tolerabis iniquas
interius leges, tunc omnia iure tenebis,
cum poteris rex esse tui. proclivior usus
in peiora datur suadetque licentia luxum
inlecebrisque effrena favet. tum vivere caste [p. 306]
265asperius, cum prompta Venus; tum durius irae
consulitur, cum poena patet. sed comprime motus
nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit
occurrat, mentemque domet respectus honesti.


Hoc te praeterea crebro sermone monebo,
270ut te totius medio telluris in ore
vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
facta palam nec posse dari regalibus usquam
secretum vitiis; nam lux altissima fati
occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
275intrat et abstrusos explorat fama recessus.


Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni
munere, sola deos aequat dementia nobis,
neu dubie suspectus agas neu falsus amicis
rumorumve avidus: qui talia curat, inanes
280horrebit strepitus nulla non anxius hora.
non sic excubiae, non circumstantia pila
quam tutatur amor, non extorquebis amari;
hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.
nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse
285mundus amore liget, nec vi conexa per aevum
conspirent elementa sibi? quod limite Phoebus
contentus medio, contentus litore pontus
et, qui perpetuo terras ambitque vehitque,
nec premat incumbens oneri nec cesserit aer?
290qui terret, plus ipse timet; sors ista tyrannis
convenit; invideant claris fortesque trucident, [p. 308]
muniti gladiis vivant saeptique venenis,
ancipites habeant arces trepidique minentur:
tu civem patremque geras, tu consule cunctis,
295non tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.


In commune iubes si quid censesque tenendum,
primus iussa subi: tunc observantior aequi
fit populus nec ferre negat, cum viderit ipsum
auctorem parere sibi. componitur orbis
300regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus
humanos edicta valent quam vita regentis:
mobile mutatur semper cum principe vulgus.


His tamen effectis neu fastidire minores
neu pete praescriptos homini transcendere fines,
305inquinat egregios adiuncta superbia mores.
non tibi tradidimus dociles servire Sabaeos,
Armeniae dominum non te praefecimus orae,
nec damus Assyriam, tenuit quam femina, gentem.
Romani, qui cuncta diu rexere, regendi,
310qui nec Tarquinii fastus nec iura tulere
Caesaris. annales veterum delicta loquuntur:
haerebunt maculae quis non per saecula damnat
Caesareae portenta domus? quem dira Neronis
funera, quem rupes Caprearum taetra latebit
315incesto possessa seni? victura feretur
gloria Traiani, non tam quod Tigride victo
nostra triumphati fuerint provincia Parthi,
alta quod invectus fractis Capitolia Dacis, [p. 310]
quam patriae quod mitis erat. ne desine tales,
320nate, sequi.

Si bella canant, prius agmina duris
exerce studiis et saevo praestrue Marti.
non brumae requies, non hibernacula segnes
enervent torpore manus. ponenda salubri
castra loco; praebenda vigil custodia vallo.
325disce, ubi denseri cuneos, ubi cornua tendi
aequius aut iterum flecti; quae montibus aptae,
quae campis acies, quae fraudi commoda vallis,
quae via difficilis. fidit si moenibus hostis,
tum tibi murali libretur machina pulsu;
330saxa rota; praeceps aries protectaque portas
testudo feriat; ruat emersura iuventus
effossi per operta soli, si longa moretur
obsidio, tum vota cave secura remittas
inclusumve putes; multis damnosa fuere
335gaudia; dispersi pereunt somnove soluti;
saepius incautae nocuit victoria turbae.
neu tibi regificis tentoria larga redundent
deliciis, neve imbelles ad signa ministros
luxuries armata trahat. neu flantibus Austris
340neu pluviis cedas, neu defensura calorem
aurea summoveant rapidos umbracula soles,
inventis utere cibis. solabere partes
aequali sudore tuas: si collis iniquus, [p. 312]
primus ini; silvam si caedere provocat usus,
345sumpta ne pudeat quercum stravisse bipenni.
calcatur si pigra palus, tuus ante profundum
pertemptet sonipes. fluvios tu protere cursu
haerentes glacie, liquidos tu scinde natatu.
nunc eques in medias equitum te consere turmas;
350nunc pedes adsistas pediti. tum promptius ibunt
te socio, tum conspicuus gratusque geretur
sub te teste labor.

Dicturum plura parentem
voce subis: ‘equidem, faveant modo numina coeptis,
haec effecta dabo, nec me fratrique tibique
355dissimilem populi commissaque regna videbunt.
sed cur non potius, verbis quae disseris, usu
experior? gelidas certe nunc tendis in Alpes.
duc tecum comitem; figant sine nostra tyrannum
spicula; pallescat nostro sine barbarus arcu.
360Italiamne feram furiis praedonis acerbi
subiectam? patiar Romam servire clienti?
usque adeone puer? nec me polluta potestas
nec pia cognati tanget vindicta cruoris?
per strages equitare libet. da protinus arma.
365cur annos obicis? pugnae cur arguor impar?
aequalis mihi Pyrrhus erat, cum Pergama solus
verteret et patri non degeneraret Achilli.
denique si princeps castris haerere nequibo,
vel miles veniam.’

Delibat dulcia nati
370oscula miratusque refert: ‘ laudanda petisti;
sed festinus amor, veniet robustior aetas;
ne propera. necdum decimas emensus aristas
adgrederis metuenda viris: vestigia magnae [p. 314]
indolis agnosco. fertur Pellaeus, Eoum
375qui domuit Porum, cum prospera saepe Philippi
audiret, laetos inter flevisse sodales
nil sibi vincendum patris virtute relinqui.
hos video motus. fas sit promittere patri:
tantus eris. nostro nec debes regna favori,
380quae tibi iam natura dedit. sic mollibus olim
stridula ducturum pratis examina regem
nascentem venerantur apes et publica mellis
iura petunt traduntque favos; sic pascua parvus
vindicat et necdum firmatis cornibus audax
385iam regit armentum vitulus. sed proelia differ
in iuvenem patiensque meum cum fratre tuere
me bellante locum, vos impacatus Araxes,
vos celer Euphrates timeat, sit Nilus ubique
vester et emisso quidquid sol imbuit ortu.
390si pateant Alpes, habeat si causa secundos
iustior eventus, aderis partesque receptas
suscipies, animosa tuas ut Gallia leges
audiat et nostros aequus modereris Hiberos.
tunc ego securus fati laetusque laborum
395discedam, vobis utrumque regentibus axem.


Interea Musis animus, dum mollior, instet
et quae mox imitere legat; nec desinat umquam
tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas.
antiquos evolve duces, adsuesce futurae [p. 316]
400militiae, Latium retro te confer in aevum.
libértas quaesita placet? mirabere Brutum.
perfidiam' damnas? Metti satiabere poenis.
triste rigor nimius? Torquati despice mores,
mors impensa bonum? Decios venerare ruentes.
405vel solus quid fortis agat, te ponte soluto
oppositus Cocles, Muci te flamma docebit;
quid mora perfringat, Fabius; quid rebus in artis
dux gerat, ostendet Gallorum strage Camillus.
discitur hinc nullos meritis obsistere casus:
410prorogat aeternam feritas tibi Punica famam,
Regule; successus superant adversa Catonis.
discitur hinc quantum paupertas sobria possit:
pauper erat Curius, reges cum vinceret armis,
pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum;
415sordida dictator flexit Serranus aratra:
lustratae lictore casae fascesque salignis
postibus adfixi; collectae consule messes
et sulcata diu trabeato rura colono.


Haec genitor praecepta dabat: velut ille carinae
420longaevus rector, variis quem saepe procellis
exploravit hiems, ponto iam fessus et annis
aequoreas alni nato commendat habenas
et casus artesque docet: quo dextra regatur
sidere; quo fluctus possit moderamine falli;
425quae nota nimborum; quae fraus infida sereni; [p. 318]
quid sol occiduus prodat; quo saucia vento
decolor iratos attollat Cynthia vultus.
adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri,
magne parens, gelidi seu te meruere Triones,
430adspice: completur votum. iam natus adaequat
te meritis et, quod magis est optabile, vincit
subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse
discedens clipeum defensoremque dedisti.
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat
435discrimen temptare sui, non dura viarum,
non incerta maris, Libyae squalentis harenas
audebit superare pedes madidaque cadente
Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
Hunc tamen in primis populos lenire feroces
440et Rhenum pacare iubes. volat ille citatis
vectus equis nullaque latus stipante caterva,
aspera nubiferas qua Raetia porrigit Alpes,
pergit et hostiles (tanta est fiducia) ripas
incomitatus adit, totum properare per amnem
445attonitos reges humili cervice videres.
ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri
caesariem pavidoque orantes murmure Franci
procubuere solo: iuratur Honorius absens
imploratque tuum supplex Alamannia nomen.
450Bastarnae venere truces, venit accola silvae
Bructerus Hercyniae latisque paludibus exit
Cimber et ingentes Albim liquere Cherusci. [p. 320]
accipit ille preces varias tardeque rogatus
adnuit et magno pacem pro munere donat.
455nobilitant veteres Germanica foedera Drusos,
Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta
quis victum meminit sola formidine Rhenum?
quod longis alii bellis potuere mereri,
hoc tibi dat Stilichonis iter.

Post otia Galli
460limitis hortaris Graias fulcire ruinas.
Ionium tegitur velis ventique laborant
tot curvare sinus servaturasque Corinthum
prosequitur facili Neptunus gurgite classes,
et puer, Isthmiaci iam pridem litoris exul,
465secura repetit portus cum matre Palaemon.
plaustra cruore natant: metitur pellita iuventus:
pars morbo, pars ense perit. non lustra Lycaei,
non Erymantheae iam copia sufficit umbrae
innumeris exusta rogis, nudataque ferro
470sic flagrasse suas laetantur Maenala silvas.
excutiat cineres Ephyre, Spartanus et Areas
tutior exanguis pedibus proculcet acervos
fessaque pensatis respiret Graecia poenis!
gens, qua non Scythicos diffusior ulla Triones
475incoluit, cui parvus Athos angustaque Thrace,
cum transiret, erat, per te viresque tuorum
fracta ducum lugetque sibi iam rara superstes,
et, quorum turbae spatium vix praebuit orbis,
uno colle latent, sitiens inclusaque vallo [p. 322]
480ereptas quaesivit aquas, quas hostibus ante
contiguas alio Stilicho deflexerat actu
mirantemque novas ignota per avia valles
iusserat averso fluvium migrare meatu.
Obvia quid mirum vinci, cum barbarus ultro
485iam cupiat servire tibi? tua Sarmata discors
sacramenta petit; proiecta pelle Gelonus
militat; in Latios ritus transistis Alani.
ut fortes in Marte viros animisque paratos,
sic iustos in pace legis longumque tueris
490electos crebris nec succedentibus urges.
iudicibus notis regimur, fruimurque quietis
militiaeque bonis, ceu bellatore Quirino,
ceu placido moderante Numa. non inminet ensis,
nullae nobilium caedes; non crimina vulgo
495texuntur; patria maestus non truditur exul;
impia continui cessant augmenta tributi;
non infelices tabulae; non hasta refixas
vendit opes; avida sector non voce citatur,
nec tua privatis crescunt aeraria damnis.
500munificus largi, sed non et prodigus, auri.
perdurat non empta fides nec pectora merces
adligat; ipsa suo pro pignore castra laborant;
te miles nutritor amat.

Quae denique Romae [p. 324]
cura tibi! quam fixa manet reverentia patrum!
505firmatur senium iuris priscamque resumunt
canitiem leges emendanturque vetustae
acceduntque novae, talem sensere Solonem
res Pandioniae; sic armipotens Lacedaemon
despexit muros rigido munita Lycurgo.
510quae sub te vel causa brevis vel iudicis error
neglegitur? dubiis quis litibus addere finem
iustior et mersum latebris educere verum?
quae pietas quantusque rigor tranquillaque magni
vis animi nulloque levis terrore moveri
515nec nova mirari facilis! quam docta facultas
ingenii linguaeque modus! responsa verentur
legati, gravibusque latet sub moribus aetas.
Quantus in ore pater radiat! quam torva voluptas
frontis et augusti maiestas grata pudoris!
520iam patrias imples galeas; iam cornus avita
temptatur vibranda tibi; promittitur ingens
dextra rudimentis Romanaque vota moratur.
quis decor, incedis quotiens clipeatus et auro
squameus et rutilus cristis et casside maior!
525sic, cum Threïcia primum sudaret in hasta,
flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.
quae vires iaculis vel, cum Gortynia tendis
spicula, quam felix arcus certique petitor
vulneris et iussum mentiri nescius ictum!
530scis, quo more Cydon, qua dirigat arte sagittas [p. 326]
Armenius, refugo quae sit fiducia Partho:
sic Amphioniae pulcher sudore palaestrae
Alcides pharetras Dircaeaque tela solebat
praetemptare feris olim domitura Gigantes
535et pacem latura polo, semperque cruentus
ibat et Alcmenae praedam referebat ovanti;
caeruleus tali prostratus Apolline Python
implicuit fractis moritura volumina silvis.
Cum vectaris equo simulacraque Martia ludis,
540quis mollis sinuare fugas, quis tendere contum
acrior aut subitos melior flexisse recursus?
non te Massagetae, non gens exercita campo
Thessala, non ipsi poterunt aequare bimembres;
vix comites alae, vix te suspensa sequuntur
545agmina ferventesque tument post terga dracones.
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit,
ignescunt patulae nares, non sentit harenas
ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum
550fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
ipse labor pulvisque decet confusaque motu
caesaries; vestis radiato murice solem
combibit, ingesto crispatur purpura vento.
si dominus legeretur equis, tua posceret ultro
555verbera Nereidum stabulis nutritus Arion
serviretque tuis contempto Castore frenis [p. 328]
Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.
ipse tibi famulas praeberet Pegasus alas
portaretque libens melioraque pondera passus
560Bellerophonteas indignaretur habenas.
quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon,
qui fugat hinnitu Stellas roseoque domatur
Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris,
invidet inque tuis mavult spumare lupatis.
565Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae
vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu
per Ligurum populos solito conspectior ires
atque inter niveas alte veherere cohortes,
obnixisque simul pubes electa lacertis
570sidereum gestaret onus, sic numina Memphis
in vulgus proferre solet; penetralibus exit
effigies, brevis ilia quidem: sed plurimus infra
liniger imposito suspirat vecte sacerdos
testatus sudore deum; Nilotica sistris
575ripa sonat Phariosque modos Aegyptia ducit
tibia; summissis admugit cornibus Apis.
omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat
Thybridis et Latii suboles; convenit in unum
quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris
580vel tu vel genitor. numeroso consule consul
cingeris et socios gaudes admittere patres.
inlustri te prole Tagus, te Gallia doctis
civibus et toto stipavit Roma senatu.
portatur iuvenum cervicibus aurea sedes
585ornatuque novo gravior deus. asperat Indus
velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis [p. 330]
ducta virent; amethystus inest et fulgor Hiberus
temperat arcanis hyacinthi caerula flammis.
nec rudis in tali sutfecit gratia textu;
590auget acus meritum picturatumque metallis
vivit opus: multa remorantur iaspide cultus 1
et variis spirat Nereia baca figuris.
quae tantum potuit digitis mollire rigorem
ambitiosa colus? vel cuius pectinis arte
595traxerunt solidae gemmarum stamina telae?
invia quis calidi scrutatus stagna profundi
Tethyos invasit gremium? quis divitis algae
germina flagrantes inter quaesivit harenas?
quis iunxit lapides ostro? quis miscuit ignes
600Sidonii Rubrique maris? tribuere colorem
Phoenices, Seres subtegmina, pondus Hydaspes.
hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes,
in te pampineos transferret Lydia thyrsos,
in te Nysa choros; dubitassent orgia Bacchi,
605cui furerent; irent blandae sub vincula tigres.
talis Erythraeis intextus nebrida gemmis
Liber agit currus et Caspia flectit eburnis
colla iugis: Satyri circum crinemque solutae
Maenades adstringunt hederis victricibus Indos;
610ebrius hostili velatur palmite Ganges.
Auspice mox laetum sonuit clamore tribunal
te fastos ineunte quater. sollemnia ludit
omina libertas; deductum Vindice morem
lex celebrat, famulusque iugo laxatus erili [p. 332]
615ducitur et grato remeat securior ictu.
tristis condicio pulsata fronte recedit;
in civem rubuere genae, tergoque removit
verbera permissi felix iniuria voti.
Prospera Romuleis sperantur tempora rebus
620in nomen ventura tuum. praemissa futuris
dant exempla fidem: quotiens te cursibus aevi
praefecit, totiens accessit laurea patri.
ausi Danuvium quondam transnare Gruthungi
in lintres fregere nemus; ter mille ruebant
625per fluvium plenae cuneis inmanibus alni.
dux Odothaeus erat. tantae conamina classis
incipiens aetas et primus contudit annus:
summersae sedere rates; fluitantia numquam
largius Arctoos pavere cadavera pisces;
630corporibus premitur Peuce; per quinque recurrens
ostia barbaricos vix egerit unda cruores,
confessusque parens Odothaei regis opima
rettulit exuviasque tibi. civile secundis
conficis auspiciis bellum. tibi debeat orbis
635fata Gruthungorum debellatumque tyrannum;
Hister sanguineos egit te consule fluctus;
Alpinos genitor rupit te consule montes.
Sed patriis olim fueras successibus auctor,
nunc eris ipse tuis. semper venere triumphi
640cum trabeis sequiturque tuos victoria fasces. [p. 334]
sis, precor, adsiduus consul Mariique relinquas
et senis Augusti numerum. quae gaudia mundo,
per tua lanugo cum serpere coeperit ora,
cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
645quae tali devota toro, quae murice fulgens
ibit in amplexus tanti regina mariti?
quaenam tot divis veniet nurus, omnibus arvis
et toto donanda mari? quantusue feretur
idem per Zephyri metas Hymenaeus et Euri!
650o mihi si liceat thalamis intendere carmen
conubiale tuis si te iam dicere patrem!
tempus erit, cum tu trans Rheni cornua victor,
Arcadius captae spoliis Babylonis onustus
communem maiore toga signabitis annum;
655crinitusque tuo sudabit fasce Suebus,
ultima fraternas horrebunt Bactra secures.

1 160

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: