previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


156. ad Io. Baptistam Calvum, sodalem epistola

Iunctus amicitiae stabili tibi foedere, et idem
Tecum Castalios suetus adire lares,
Mittit ab Arctoo, quam mallet ferre salutem
Vertice, et armata verba notata manu.
5Ille quidem gelido cunctatur in orbe; sed adsum
Littera sermonis fida ministra sui.
Crede licet gelidos Boreae colat ipse recessus,
Aut ubi stat rapido Zona perusta polo;
Non tamen ulla tui venient oblivia vultus,
10Decidet et nullo tempore lapsa fides.
Illum etiam in cineres cum mors mutaverit atros,
Immemor haud meriti est umbra futura tui.
Grande putat meritum, quod cum comitatus euntem es,
Sparseris indignas Hymbre fluente genas.
15Grande putat meritum, peregrino solus in orbe
Quod tuleris promptam, cum foret aeger, opem.
Ut reliqua omittam; quid agat, si forte requiris,
Deducatve quibus tempora laeta iocis,
Ille nec Aonidum per amaena vireta sororum
20Ludit, honorato nec levat amne sitim.
Proh pudor! indulget dapibus, Bromioque furenti,
Sic iubet Arctoo terra subacta polo.
Non ibi diligitur, nisi qui cratera profundum
Siccat, et annoso pocula plena mero.
25Pannonii posuere truces solatia largo
Nectare, vel ludis, perpetuoque cibo.
Talibus invigilant rebus noctesque diesque,
Quos inter socius cogitur esse tuus.
Non choreae, cantusque iuvant, non plectra lyraeque;
30Absunt deliciae, Roma beata, tuae.
Barbara perpetuo vexantur tecta duello,
Et grave muralis machina pulsat onus.
Tela cruore madent, albescunt ossibus arva;
Pax nullo est miseris tempore, nulla quies.
35Cur nec adhuc rediit, mirum fortasse videtur;
Non tenet hunc blandis culta puella iocis.
Cynthia crudelis procul est, procul ipsa Camilla;
Est Cristilla procul; est procul Orca fera,
Non est hic Lenas, non hic immitis Iolla,
40Nec sua quae rapuit pectora Phylliroe.
Dulcia nec flagrant vibrantibus oscula linguis,
Morsave candidulo dente labella tument.
Proh dolor! ille sacer volitantis lusor amoris
Nunc gerit audaci pila cruenta manu.
45Castraque barbaricis sequitur fulgentia signis;
Nec trepida raucas suscipit aure tubas.
Eminus et pharetra, falcato cominus ense
Pugnat, et in duris tempora rebus agit.
Et modo Turcarum saevas domuisse phalanges,
50Nunc placet hostili ponere castra solo.
Semper tela, aciesque iuvant clypeique micantes,
Nocte caret somno, luce quiete caret.
Quod sibi si flatu spiret fortuna secundo,
Et veniat coeptis mollior aura suis,
55Optabit celeres Medeae scandere currus,
Mercuriique pedes, Triptolemive rotam;
Ut cito barbarica possit regione relicta
Quaerere Romuleo moenia structa solo,
Et petere optatos fraterna mente sodales,
60Milleque depulsa basia ferre mora.
Interea dum bella fremunt, dum tela coruscant,
Mittit ab Arctoo verba legenda polo.
Nulla quies lateri, fuerit cum fessa voluptas
Mutua, blanditiis est revocanda Venus.
65Post mortem si sensus inest, meminisse iuvabit
Gaudia; si nihil est, haec rapuisse iuvat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: