previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


163. ad Cetrarium rivalem

Aemule, qui nostro nimis insidiaris amori,
Perlege ab Arctoo carmina missa polo.
Axis inocciduus gemina spectabilis ursa
Me tenet, insanis qua furit Ister aquis.
5Tu frueris nitidae formoso corpore Lysae,
Deque mea ponis vasta trophaea fuga.
Primus amor Cristilla fuit, fuit Orca secundus;
Successit Lenas, cui fera Phillyroe;
Quintaque inexhausto me torsit amore Camilla:
10Extremi Lysa causa furoris erat.
Hanc revocas blandis ad mutua furta tabellis,
Deque meo gaudes eripuisse sinu.
O decus, o spolia, o verae praeconia laudis,
Sic socio pactam contemerasse fidem!
15Tu levior foliis vernaque incertior aura,
Verba dabas celeri diripienda noto.
Fata inimica volunt, et conscia sidera fati,
Ut caream vultu candida Lysa tuo.
Tergeminae nectant mihi stamina longa sorores,
20Spirabit votis mitior aura meis.
Pande sinus, quantumque potes, secet aequora puppis,
Nam mediis fiet naufraga pinus aquis.
Forte sub ambiguo vellem quid claudere versu,
Quaeris; quod superest perlege, certus eris.
25Dalmatico referam fulgentia dona metallo,
Lecta vel Eois dona sub aequoribus.
Lysella occurret roseo spectabilis ore,
Lysella aethereo dignior axe frui.
Absque mora implicitis iungemus basia linguis,
30Ut cupido iungit alba columba viro.
Tunc petit, ut valeam boreali missus ab Arcto;
Dicam, quod valeo, si mea vita vales.
Forsitan et gratae certamina blanda Diones
Miscemus, placido nocte iuvante thoro.
35Festa dies aderit meliori stamine nexa,
Quam nivea signet lactea gemma nota.
Tunc tibi Tisiphonae diris accincta colubris
Torrebit rapida pectus inane face.
Tunc Ixioneae nosces dispendia sortis,
40Et mediis fies Tantalus alter aquis.
Oedipodos malles (ne quid modo tale videres)
Supplicia, et vetuli noscere Tirresiae.
Vive tamen, sed vive miser sub amore sinistro,
Et tibi sit Lysae copia nulla meae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: