previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


192. de religiosissimo ac eruditissimo opere | exstirpandis haeresibus nuper renovatis admodum salutari | a Pont. Max. Adriano VI. confecto, ad reverendissimum | d. Ioannem Rufum, archipraesulem Consentinum carmen

O cui siderei commissa est Principis aula,
Consentine sacri gloria rara Chori!
Tollere vipereo seu schismata tincta veneno,
Seu cupis aeternae pandere legis iter.
5Perlege adoptivi modo quae pater optimus orbis
Edidit, arcanis mystica scripta notis.
Tempora cui triplici fulgent redimita tiara,
Imperioque refert aurea saecla suo,
Hic docet, ut veterum contagia prima parentum
10Solveret, ex alto desiluisse Deum.
Ut latet intacta natus de virgine Christus,
Sub Cereris specie, sub specieque meri.
Utque hominum nulli, sacro nisi fonte renatis,
Astriferae pateat lactea Zona viae.
15Utque salutiferae post prima piacula lymphae
Chrismate firmetur coelitus aucta fides.
Hic reduces animas concreta labe nocentes
Expiat, atque alio diluit orbe nefas.
Confessosque docet certam sperare salutem,
20Sit modo sincero corde petita salus.
Nulla maritales divortia solvere taedas,
Ut nunquam a misto corpore Christus abest.
Utque sacerdotum puro sacrata liquore
Dextra levet sontes, concilietque Deo.
25Cumque nihil medica prodest Podalyrius arte,
Unguinis extremi sentiat aeger opem.
Sanctorum generosa cohors ut Numinis iram
Leniat, utque homini militet ipse polus.
Pontifici ut summo sit credita clavis Olympo,
30Qua patulas claudit, qua reseratque fores.
Thesaurosque aperit sacrata sede reclusos,
Hinc venia est miseris indubitata reis.
Ut ventura dies, totum quae subruat orbem,
Exitium terris cum dabit ignis edax.
35Cumque renascentes induti corporis artus,
Quidque feret meritis praemia digna suis.
Non haec Palladiis Academia novit Athenis;
Sed quibus est pura mens radiata fide.
Ut Deus excedit naturae iura potentis,
40Expendi humana sic ratione nequit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: