previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Lycidas, et Mopsus interlocutores

1 Vix fugat exoriens gelidas aurora tenebras,
Tu tamen irrigua meditans spatiaris in herba
Mopse pruinoso nec lubrica terra liquore,
Sparsa nec impediunt canenti gramina rore.
2 5Nunc tua quae fuerint veri praesaga futuri
Verba revolvebam, Lycida! quod praescius augur
Phoebaeo quodcunque canas veracius ore.
En detecta patet nostrarum iniuria rerum,
Fatidico praedicta tibi mendacia tandem
10Caeca relucescunt; Iusti manifesta dedere
Signa Dei, cunctos soliti punire nocentes,
Imaque scrutantes taciti penetralia cordis.
3 Quis purum indigna candorem labe notavit
Mopse tuum? volitans quae murmure fama sinistro
15Heu te Parisiis combustum dixit in agris?
Et sanctam sprevisse fidem, Christumque potentem?
4 Balbica forte tuam levitas pervenit ad aurem,
Lanigeras dum pascis oves, haedosque petulcos;
Nulla etenim sylva est, nullum nemus, avia nulla,
20Nulla levem quae non exclament marmora Balbum;
Postquam furtivi celatos carminis usus
Prodidit haec cornix alieno picta colore,
Et falsa assumsit Balbae cognomina gentis,
Quem vendens minimo vilissima scruta triente
25Accelina domus stabulo generavit olenti;
Turpior hic vivens, et crimine foedior omni
Parisios infecit agros ceu pessima messes
Herba resurgentes; ipso mirabile dictu
Heu scelus admisit, noctem cum lusa per altam
30Alea cessarat; varium spoliabat ovile,
Et tacito praedam furto comedebat adeptam.
Altus inexpleto gurges dabat omnia ventri
Luxuriosa suo; plebeiae vilia mensae
Pocula spernebat; spumanti prodiga Baccho
35Cynnama commiscens, summaque voragine potans,
Ebria nec certo ponens vestigia gressu,
Sola resumebat pingui saginata popina.
Immemor ah nimium, priscique oblite veterni
Balbe tui; quondam pedibus cum rura petisti
40Gallica nudatis, laceroque obductus amictu
Euganeam fugiens Troiani Anthenoris urbem,
Exstructis ne iusta rogis incendia ferres.
Ut fuerat satiata fames, et plena tumebant
Corpora, proh superi! molles fodiebat ephebos
45Vulnere postico, tenti simul inguina drauci
Podice laxato, fellantique ore subibat
Prodigiosa iacens Veneris post furta nefandae.
Iam nitidae mediam lucis stertebat ad horam
Cruda vomens, multo commixtaque frusta lyaeo.
50Maius et ille nefas, multoque urgentius addit.
Scilicet in sacro nullum libamine Christum,
Et casu volvente refert, nulloque moveri
Aeternos rectore polos, ipsasque suprema
Casuras post fata animas, quin ore profano
55Heu nimis ignaro coepit suadere popello,
Ducendam quovis genialem tempore vitam.
Hinc sanctas Veneres, devotaque sabbatha ridens
Polluit, et sumta ieiunia mystica carne,
Et nullum intrabat fassurus crimina templum,
60Innumeris admissa modis, verique iacebat
Relligio neglecta Dei, cultusque superni.
Sic levitas innata ruit, sic pectore caeco
Mens insana furit, stultique inscitia cordis
In damnum laqueata suum, casusque futuros.
65Interea accenso missus censore satelles
Hoc monstrum prensurus erat, populoque vidente
Igniti plenis olei cocturus ahenis.
Sed volat admonitus celeri properantior Euro,
Fertilis Occeanus qua rura Britannica ditat.
70O foedam, turpemque fugam; nam nocte silenti
Ah caecum! infelix servili indutus amictu
Praecipitavit iter; nummos cum veste latentes
Interiore iacit, stricto quasi noxia ferro
Viscera transfodiens; quid agat mens conscia facti
75Non videt ulla mali; tanta est caligo malorum.
Mendicum adiuvit decocta pecunia Balbum;
Insontis tamen ante mei mentita professus
Crimina, curvato veniam tulit ore petitam,
Ut semper divina pii vestigia Christi
80Sanctaque facta sequar: debet quaecunque remitti
Ultori vindicta Deo. Quod Galla nequivit,
Flamma Britanna dabit. Maiori foenore dicunt
Offensi dilata Dei tormenta venire.
5 Cur non ista solo sentina voratur hiante?
85Cur pluvius non ignis adest? qui tanta cremaret
Infandi portenta mali? ceu Gomora quondam,
Et Sodoma exarsit coelestibus obruta flammis.
6 O quam perversa est Balbi natura profani,
Quae melius reticenda fuit, quam pauca referre
90Sordentis delicta viri; brevitate probantur
Crimina, quae volitant cunctos dispersa per agros.
Nauseet ista licet scabies; tamen ulcus apertum,
Et sanies monstrata iuvat quocunque disertos,
Et mala conficiunt cautos aliena notantes.
95Si videat certo coniunctas foedere mentes,
Concordesque animos, discordia seminat arma,
Unanimi annexos ostro fractura gemestros.
Candidus en pastor, qui Gallica personat arva,
Carmine concinno primis dilexit ab annis,
100Divinum Ambrosio sortitum nectare nomen,
Et parilis crescebat amor, cum perfidus iste
Fraudibus occultis vinctos dissolvit amantes.
Heu quam lingua nocet diro suffusa veneno,
Et stygiis imbuta malis? non ossea lingua est;
105Omnia cum tristis sed dissipat ossa medullis;
Ast adamantaeo religata est gratia nodo,
Et solida duplicata fide, cum proditus auctor,
Et committentis nota est fallacia linguae.
Hic gnavus quoscunque odit, rabidoque probatos
110Dente viros lacerat, morsuque cruentat acerbo.
Testis adest Corydon, teneros qui corrigit annos
Arte palemonia; testis Melibeus, et Idas,
Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes.
Quos modo praesentes fictis laudavit amicos
115Uncibus, et dulci palpo cum melle perunxit.
Ipse venenati cauda serpentis acuta
Pungit, et absentes aloe denigrat amaro.
Illius, o Lycida! factis caritura relatis
Verba fluunt, veluti rivosa lympha lagena
120Deperitura fluit, semper torquetur opima,
Vicini tellure sui redituque beato,
Semper honesta fugit pathycis stipata cynedis,
Huic tantum caupona placet, talique diurni,
Nocturnique simul, scelerisque inventor iniqui.
125Ni fallor, radix tantorum incepta malorum
Ventura non morte cadet, ceu quercus adulta,
Diffundet vacuas ramalia longa per auras.
7 Ista fit o potius valida ceu caesa bipenni,
Seu rapidis exusta rogis, quod fronde nocenti
130Letiferum germen radix infecta remittat.
Nunquam speratis commissa piacula poenis
Perditus iste luet, genitus qui crimen ad ipsum,
Ardet in omne scelus, laudemque ex crimine quaerit.
Improba non unquam capitis delicta nefandi
135Impunita vigent; sequitur sua poena nocentes
Seu velox, seu tarda viros; sed numine dextro
Sedula proveniunt sincerae munera vitae.
Ieiunas pascamus oves, Christoque merenti
Solvamus tenui modulatas carmine grates.

1 Lycidas

2 Mopsus

3 Lycidas

4 Mopsus

5 Lycidas

6 Mopsus

7 Lycidas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: