previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. ad amplissimum P. L. Cardinalem Sanctorum quattuor | de die eius natalitio

Candida lux remeat niveo signanda lapillo,
Laurenti, partu facta beata tuo.
Vagitus haec prima tuis natalibus hausit,
Et dedit aethereo lumine posse frui.
5Tunc tibi felices duxerunt stamina Parcae,
Tunc risere ortu sidera laeta tuo.
Alma Venus, volucrique comes Cyllenius astro
Fulsit, et ignivomi stella benigna Iovis.
Nube cava latuit Mavors et scaevus Orion,
10Falciferi latuit noxia flamma senis.
Tunc Phoebus rutilans claro surgebat Eoo,
Et matutinum sparserat orbe iubar.
Sustulit hic tenera puerum de matre cadentem,
Blandaque Pieriis ora rigavit aquis.
15Mox ait: Alme puer, felicibus edite Parcis,
Alme puer Thusci spesque decusque soli!
Alta serenati plaudit tibi regia coeli,
Plaudit et angelici turba novena chori.
Ipse pater Divum, celsi regnator Olympi,
20Fundit ab aethereo tot tibi dona polo.
Certa fides, pietasque tenax, constantia, robur,
Sincerusque sacrae relligionis amor,
Et pudor, et probitas, placidoque modestia vultu
Mente tua sedes hospitiumque locant.
25Te natura parens vires effudit in unum,
Et posuit pulchri quicquid ubique fuit.
Non oberit fortuna tibi; sed victa pudore
Se facilem votis offeret illa tuis.
Utque haec certa meae maneant praesagia vocis,
30Arbore de nostra nomina clara geres:
Deque triumphali duces insignia lauro,
Laurenti, lauro concelebranda mea.
Ut laurique gerunt aeternae frondis honores,
Sic erit aeternum fama decusque tibi.
35Haec ait, et puerum Musis comisit alendum
Qua iuga Parnassi Castalis unda rigat.
Te, veneranda parens, sacrae finxere sorores
Moribus egregiis, ingeniisque bonis;
Discereque arcana puerum docuere sub umbra,
40Phoebe tuas artes, docta Minerva tuas.
Moxque Theramnaei sequeris praecepta Lycurgi,
Et quae legiferi scripta Solonis habent:
Sacrarumque hauris numerosa volumina legum,
Atque homini quicquid fas didicisse fuit.
45Inde petis celsae sublimia moenia Romae,
Summus ubi est verae relligionis apex,
Ut tua iam virtus spatioso currere campo
Posset, et officio notior esse suo.
Quae per lustra novem Romana clarus in urbe
50Gesseris, heroo sunt numeranda pede.
Haec cupiens, tenui nequeo deducere versu,
Materia vires debilitante meas.
Nam tua tam magnis cumulata est gloria rebus,
Ut foret ex ista mole gravatus Atlas.
55Hinc tot Pontifices magnarum pondere rerum
Commisere humeris iudicioque tuo.
Iulius illaesam qui rexit in aequore cymbam,
Et vigil a rabidis texit ovile lupis,
Maxima quaeque suae fidei commisit agenda,
60Clarior ille armis, clarior ipse toga.
Te Leo magnanimus casus sociavit in omnes:
Una fides, et mens una duobus erat.
Nunc freta sint vastis quamvis agitata procellis,
Fluctuet et tumidis naufraga puppis aquis;
65Auspiciis quaecunque tuis ductuque reguntur,
Successum optatum semper habere solent.
Non ego si centum moveam sub pectore fibras
Et totidem linguas, totque per ora sonos,
Promere tantarum valeam praeconia laudum,
70Quae iam bis septem lustra tulere tibi.
Aequora quot fluctus, quot volvit littus arenas,
Gargara quot segetes, quot gerit Hybla favos;
Virtutum tot clara nitent monumenta tuarum,
Digna vel a tota posteritate legi.
75Iam te fama volans sublimibus extulit alis,
Protulit et toto nomen in orbe tuum;
Qua Boream spectat sublimis ab aethere vertex,
Qua tepet Austriaci mollior aura poli;
Quaque oriens dat signa dies: qua vespere sero
80Lapsus in aequoreas praecipitatur aquas.
Te Brito, te Cimber, Morinus te observat et Anglus,
Belgaque: te totus Gallicus axis amat:
Cantaber, et latis audax Hispania terris:
Te Lusitani, Celtiberique colunt:
85Et Siculi, Sardique et Corsica grata Lyaeo;
Quicquid et Aegei protulit unda maris:
Ioniique colunt, et littora cognita Musis,
Qua sacer Alcaeus, Sapphoque blanda fuit.
Te celebrat miro rex Ferdinandus honore,
90Ingenio clarus, belligeraque manu:
Quem modo sepositis animosa Boemia terris,
Constituit regem: Pannoniique truces.
Ad te quisque frequens ex toto confluit orbe,
Et responsa sacro numine plena refert.
95Finibus Arctois positi venere Poloni:
Missus Hyperboreo Moscus ab axe venit:
Hibernique, Scotique, et seris Gadibus orti,
Et quos praeterea longa referre mora est.
O lux, o nostro decus admirabile saeclo,
100Qui veteres prisca laude reducis avos.
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti,
Integer et pura simplicitate nitens.
In commune bonus, pietate insignis, et a quo
Optatam frustra nemo rogavit opem.
105Erigis afflictos et iniqua sorte iacentes,
Ac facili timidas suscipis aure preces.
Publica dum curas, lapso dum prospicis orbi,
Nocte cares somno, luce quiete cares.
Consulis in medium populo, cunctosque mereris
110Officiis homines, relligione Deum.
Quo raperis, tantoque audes te credere ponto?
Siste iter et coepti contrahe vela tui.
Mollia Pegasides vestro date serta Poetae:
Fausta dies laetis est modulanda sonis.
115Haec lux Augusti celebres quae dividit Idus,
Prima fuit vitae, Praesul amice, tuae.
Hac tu, Laurenti, curarum mole solutus,
Et genio et ludo deliciisque vaces.
Otia grata iuvant: maior post otia virtus
120Esse solet: luxu mens recreata viget.
Non moveant te, magne Pater, dispendia rerum,
Nec tua funestus contrahat ora dolor,
Itala quod tellus odiis civilibus acta,
Hostibus heu iaceat praeda pudenda suis.
125Nam iam laeta redit vultu fortuna secundo,
Iam remeat pulsa nube serena dies:
Quaeque procelloso nunc fluctuat aequore puppis,
Ducet inoffensas per vada tuta vias.
Non agit aequales semper vaga Cynthia currus,
130Nec sol est rapidis semper anhelus equis.
Scilicet incerto variat sors omnia casu;
Quaeque cadunt surgent, quae valuere, ruunt.
Omnia vertuntur, rapidum rotat omnia tempus,
Mundus et alternas fertque refertque vices.
135Summus saepe locus causa est manifesta ruinae:
Altius ut surgant saepe ruina facit.
Hanc natura parens stabili tulit ordine legem;
Aeternum in terris possit ut esse nihil.
Quae iam lapsa vides, fato meliore resurgent,
140Tanget et excelso vertice Roma Deos.
O quater, o quoties non est numerare beatum,
Cui poterit vitae longior ire dies!
Prisca renascentur generoso saecla metallo,
Et senio posito iam novus orbis erit.
145Sic renovat veteres ales Gangetica nidos,
Quae perit, ut vivat morte refecta sua.
Livor edax, odii rabies, discordia demens,
Atque simultatum semina cuncta cadent.
Candida pax procerum socialia foedera nectet,
150Candida pax populos ad sua iura trahet.
Victrices aquilas, et lilia iuncta videbis,
Sancta salutiferae tollere signa crucis,
Et mausolaei pia quaerere templa sepulchri,
Sacraque barbaricas non bene passa manus.
155Turca ferox nectenda dabit sua colla capistro,
Atque Boristhenio Tartarus orbe nocens.
Tu quoque Teutonicis dabis ora cremenda favillis,
Heu miser a turpi dicte Luthere luto.
Occidet extincto Mohometica secta furore,
160Quicquid et impurae relligionis erat.
Tunc belli finis requiesque optata laborum,
Adversique nihil, quod vereamur, erit.
Gloria Pontifici, cui dat clementia nomen,
Crescet, et eximium surget ad astra decus.
165Iustitia aethereas tandem delapsa per auras
Pollutam nulla labe reviset humum.
Non acies, non vallus erit, non arma, nec hostis:
Non tuba, non litui martia signa canent.
Eia igitur iam sume animum, iam porrige frontem,
170Laurenti, atque alacer ad tua festa veni.
Alite felici lux haec genialis agatur,
Natalemque tuum lactea gemma notet.
Puccia progenies serie numerosa nepotum
In laudes solvant ora diserta tuas.
175Non lyra, non cytharae graciles, non tibia desit,
Non Aganippaei dulcia plectra chori.
Costum molle fluat, passim spargatur amomum,
Dentur odoratis thura sabaea focis.
Sparge merum pateraque Deo libemus ovantes,
180Quo ritu veteres instituistis avi.
Ipse tuos adsit Genius visurus honores,
Incassum nostras nec sinat ire preces.
Ore favente omnes, et verba faventia sacris
Dicite: praesenti fundite vota Deo.
185Transeat hic sine nube dies, stent aequore venti,
Ponat et in sicco leniter unda minas.
Blanda cohors volucrum demulceat aethera cantu;
Sitque repercusso dulcior aura melo.
In numerum faunique canant satyrique bicornes,
190Dulce sonet liquidis candida Nais aquis.
Orpheus auritas ducat modulamine silvas,
Delphin Arionio carmine laetus eat.
Cum canibus lepores ludant, cum tigride damae,
Cumque lupo iungat mollior agna latus.
195Antra feris plaudant, plaudant et piscibus undae,
Laetitiam prodant cuncta elementa suam.
Tartara non ullos moveant hac luce dolores:
Stent vada Cocyti, stent Phlegetontis aquae.
Non fera Tersiphone pectat pro crinibus angues,
200Nec triplici latret Cerberus ore nocens.
Dolia non fallant Danaas, non vultur anhelet,
Non rota, non scopuli, non sitis inter aquas.
Cuncta renascentem testentur gaudia lucem,
Natalemque tuum sidera laeta probent.
205Blanda Venus, gemini fratres, Astraeaque virgo,
Atlantisque nepos cum Iove signa ferant.
Tempora tranquillo radient distincta sereno,
Totus ut innocuo sidere mensis eat.
Mensis ab Augusti qui ducis nomine nomen,
210Comprime letiferi noxia signa canis.
Cum sol Herculei premat horrida terga Leonis,
Certa salus, Bacchi rore levare sitim.
Sic, Francisce, iubes, patriae pietatis imago,
Quo nemo te medica clarior arte fuit.
215Ferrea clavigeri solvantur vincula Petri,
Solaque sit nimio lingua ligata mero.
Sit Fescennino permissa licentia luxu,
Totaque festivis obstrepet aula iocis.
Tu blandum paeana cane, Pretine, Lyaeo,
220Ut det laetitiae libera verba meae.
Bacche veni, plenoque adsit bona copia cornu,
Et iocus, et risus, et bene gratus amor.
Phoebus amat Bacchum, sint munera iuncta duorum:
Ex hedera et lauro texta corona iuvat.
225Ex hedera et lauro, Laurenti, tempora cingam:
Quisque suis nectat laurea serta comis.
Et dulces agitet cantus, agitetque choreas,
Qua fluit irriguo fonte perennis aqua.
Tolle tuum, Pinguis, moerorem: funera patris
230Quid fles? uxoris cura gerenda tibi est.
Collusor tu, Come, meus convivia large
Instrue: sit lauta mensa referta dape.
Cortis avis, turdique iuvant, Paphiaeque columbae,
Et qui de Colcha Phaside nomen habent.
235Et quas ficus alit, vel dulcibus uva racemis,
Molliculusque canis raptus ab ore lepus.
Blonde, iocos nugasque feras ridendaque profer
Scommata: nunc scurram te decet esse bonum.
Rideat et patulo meus Ambrosinus hiatu,
240Porrigat et laeta nigra phalerna manu.
Ambrosine, decem cyathos festive ministra,
Laurenti ut quisquis nomina cara bibat.
Quisque bibat, vinoque calens ad pocula laetus,
Quattuor hos versus ore patente canat:
245Floreat in longum felix Laurentius aevum,
Et superet Pylii saecula trina senis.
Florentina manus, rebus studiosa novandis
Huic post Clementem proxima dona ferat.
Eveniet: dat signa Deus: sunt omina vati:
250Auguriumque bonum dextera fecit avis.
At tu laeta dies multos celebranda per annos,
Candidior semper, candidiorque redi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: