previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


67. ad Laurentium Dandolum aegrotantem

Nox erat, et pigras somnus diffuderat alas,
Claraque roranti luna nitebat equo.
Cum mihi visus eram Parnassi scandere collem,
Sidera qui gemino vertice celsa petit.
5Hinc tibi, Bacche pater, rauco sonat aere Citheron,
Hinc Helicon claro pectine, Phoebe, tibi.
Labitur in medio vitreis fons lacteus undis,
Bellerophontaei fons pede natus equi,
Campus, ubi aeterni fulget nova gratia veris,
10Circuit et sparsis terra benigna comis.
Hic crepitans lenes mollit Favonius auras,
Et leve frondoso vertice cantat avis;
Concors Eoa ludit cum tigride dama,
Mollior et placido iungitur agna lupo.
15Sanguineo splendore rosas, rubigine tinctas
Fert violas; solo culta seges Zephyro.
Hic casiae molles, et olentis vimen achanti,
Flebilibusque rubes moeste hyacinthe notis.
Hic micat Assyrio, floret quod gramine, quodque
20Dives odorato cardine servat Arabs.
Quidquid ab Eois pinus vehit Itala, quicquid
Unica vivaci perdit avis tumulo.
Haec generosa sacri sortiti rura poetae,
Lenia gramineo cespite membra fovent.
25In medio Phrygiis domus est effulta columnis,
Clausa adamantaeo valva riget chalybe.
Limina berillo quum et iaspide lubrica surgunt,
Flerus onyxque micat Iliacusque silex.
Calcaturque solo magnetica gemma nitenti,
30Venaque caeruleis concolor albet aquis.
Ingredior Paphii manibus fabricata mariti
Culmina, iudicio semper amanda meo.
Stabat inornatis moerens Elegia capillis,
Pallebat claudis vecta Thalia rotis.
35Nec minus est confusa sacrae dux ipsa cohortis,
Quam celer Odrysiam dum vehis Hebre lyram.
Obstupui, ut presso trepidans pavet angue viator,
Et dubios fudi voce tremente sonos.
Quippe Dionaeo Titon gemis ustus aheno,
40Quique aliis curas vulnera, vulnus habes.
Turpiter aeger ades medicae male conditor artis;
Hinc est Aonii moesta corona gregis.
Num fugiens celeres Daphnes Peneia gressus,
Laurea frondoso cortice membra tegit?
45Admetine greges herboso pascis in agro,
Atque humilem dura construis arte casam?
Irrita quis poscet dubiis oracula rebus,
Facundumve sacro pectine tanget ebur?
Haec ego: ferali tunc victa Polymnia taxo,
50Dum tulit haec, gemitu lingua retenta pio est.
Nulla Dionaeae laeserunt corda sagittae,
Tristior extinctis errat amor facibus
Dandolus aestivi correptus sidere morbi,
Heu iacet, et laeti triste timemus iter.
55Hunc gremio primum tenera de matre cadentem
Suscepi nostris presse puer manibus.
Morbe ferox vatis teneros iam desere vultus,
Si nescis, geminum pectus acerbe premis.
Heu, heu, quam vario mutat sors omnia casu,
60Et certam praesens vix videt hora Deam.
Bellua non rapto citius volat Indica foetu,
Piseove fugit carcere liber equus;
Ut mare mobilior, flavisque incertior Austris,
Instabili celerem sors movet orbe rotam.
65Quid genus, aut virtus, quid doctae Pallados artes,
Nobileque a prisco ducere nomen avo,
Pactolique iuvat, quos perluit unda liquores,
Sparsa vel ostrino concha Erycina toro?
Nam quis divitiis infirmo pectore gaudet?
70Non ego cum morbo Lucius esse velim.
Huc ades intonso, Pean formose, capillo,
Huc ades, et placidus pectora fessa leva!
Aspice, ut informis teneros color inficit artus;
Imminet ut vacuo Parca sinistra colo.
75Lanigeras Pan curat oves, fovet alma Dione,
Si quis Acidaliis bella gerit calamis.
Tu regis infirmas vates nisi vatis habenas,
Serviet exemplo quis tibi, Dive, suo?
Ecce Venus densa Nympharum stante corona,
80Arida Nectareo membra liquore levat.
Cymodoce violas, roseos dat Philis odores,
Spargit odoratas caerula Nais aquas.
Ergo veni, et tenero morbos expelle poetae,
Urna tuum leviter sic Phaetonta premat.
85Sic te defessum longis erroribus orbis
Excipiat placido Thetis aquosa sinu.
Non faciles tractare lyras mollesve choreas,
Non opus est, densas flectere dente comas.
Ipse rosas, violas, et semina lactucarum,
90Quique levent succos torrida membra geras.
Praemia digna manent, toto Laurentius aevo
Culta Maronaeis ora rigabit aquis.
Audit vota pater, succos tulit ille, tibique
Purpureus roseo candor in ore micat.
95Ergo age, Smyrnaea carmen modulare sub umbra,
Sic eris Adriaci gloria rara soli.
Teque vehet rumor candenti gemmeus ala,
Cum tenuis fient ossa perusta cinis.
Nam Mausolaeum tangit iactura sepulchrum,
100Altaque nobilium culmina pyramidum.
Longa dies Geticae compescit tigridis iras,
Longa dies cogit sub iuga panda boves.
Ferreus exigua teritur rubigine mucro,
Frangitur et tenui dura liquore silex,
105Tempus edax meritos rebus subducit honores;
Sola tamen gelida carmina morte carent.
Non senio squallet Nemesis cantata Tibullo,
Nec longaeva situm pulchra Lycoris habet.
Cumque metallifero Simois miscebitur Hermo,
110Cum fluet Armeniis barbarus Ister aquis.
Mordaci vivet iuvenescens carmen in aevo,
Nobile Pieridum stat sine fine decus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: