next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. in obitum Marci Antonii Turriani Veronensis | ad Iohannem Baptistam Turrianum fratrem

Etsi egomet tanti casu perculsus amici
Solamen nostris discuperem lacrimis,
Ne mea perpetuo manarent lumina fletu,
Pergeret aut tantus urere corda dolor,
5Attamen, ut mi animi valuit concedere amoror,
Istaec moesta tibi carmina persolui:
Quo fortasse meis consolarere Camoenis,
Si miseros quicquam Musa levare potest:
Ac ne tu in lacrimas paullatim totus abires,
10Liquitur ut pluvio tacta pruina Noto.
Quandoquidem cari fato te fratris acerbo est
Rumor in extrema vivere tristitia,
Nec iam posse quietis habere, aut commoda somni;
Sed cedente die, sed redeunte queri:
15Moerentemque, vagumque, et turpem fletibus ora
Amissum totis quaerere litoribus.
Fertur ut Eridani ripas errasse per omnes
Anxia fraterno funere Lampetie.
Septem quam perhibent somni sine munere noctes,
20Ieiunam septem continuasse dies.
Et, quoties longo defessa errore viarum
Umbrosi in ripa concidit Eridani,
Reddite vos Phaetonta mihi, clamabat ad undas,
O quaecumque sub hoc flumine Nympha latet.
25Te tamen, ullius si cuiquam morte dolendum est
Iusta quidem tanti caussa doloris habet.
Quandoquidem immatura morte tibi omnia frater
Commoda, teque ipsum perdidit, atque tuos:
Perdidit hei misero carus tibi frater ademtus,
30Quo tibi non ullus carior alter erat.
Ille amor, ille tuae solamen dulce iuventae,
Ille tuae fuerat spes, columenque domus:
Quicum versari semper, quicum esse solebas,
Atque animi arcana dicere consilia:
35Unum mirari, atque unum praeponere cunctis:
Ambrosiae e cuius effluere ore lepos.
O nimium miseri nos, et genus aerumnosum,
Deterius quorum est conditione nihil.
In nos saevitum est bello, quo durius umquam
40Vidit nulla aetas, nec feret ulla dies.
Servitium tulimus crudele, et barbara iussa,
Parsque domos caras liquimus, et patriam.
Relliquias, miserosque absumsit rabida cives
Pestis, et huc illuc saevit Erinnys adhuc.
45Nec sat erat; miseri crudelia funera Cottae
Flevimus, o indigna Cotta perempte nece,
O Cotta infelix, quae te fata impia nobis
Tam subito ante tuos abripuere dies?
Iam neque finierant gemitus, et lumina siccis
50Non bene cessarant tristia flere genis,
Quum tu, Marce, cadis, quam nos tot tristibus actos
Deseris, heu falsos credulitate tui.
Non hoc vivida nos tua iam sperare iuventa,
Hoc tua non virtus, non benefacta dabant,
55Exanimen ut nos te iuvenem, nec iam ulla loquentem
Externa miseri contegeremus humo:
Sed fore, quem fama virtus aequaret Olympo,
Unus qui multos instrueres populos;
Qualis ab aerio decurrens monte iugi fons
60Communes multis sufficit unus aquas.
Nam quid ego aut laudes memorem, aut tua maxima laudum
Praemia? quam humano profueris generi:
Aut quam saepe animas positas iam sedibus Orci
Ad sua Apollinea membra vocaris ope?
65Vos testes, Ticine, et qui inter pasqua laeta,
Medoace, antiquos abluis Euganeos:
Illo quos fama est naturae arcana docente,
Saepe inter Nymphas obstupuisse suas:
At nunc amisso turbatis flesse sub undis,
70Inque mare assuetas non habuisse vias.
Non tamen aut soli, nec vos magis omnibus, amnes,
Indoluistis acerbo illius interitu.
Illum etiam Graiae et Nymphae flevere Latinae
Illum etiam Tuscis Calliopea modis.
75Quin etiam silvae, et montes gemuisse feruntur,
Et vos extremi flestis Hyperborei,
Sed mage Benacusque senex, et Sarca, sepulti
Qui prope vicinum praetereunt tumulum.
Sed magis ipse Athesis, olim qui corpus humandam
80Condendum caram perferet in patriam,
Ne extra cognatos cineres, Turriensiaque ossa
Illum perpetuo terra aliena tegat.
Tunc vos o patrio prognatae Naiades amne,
Spargite odoratis plena sepulcra rosis.
85Tempus erit quum posteritas mirata nepotum,
Quantum isti, dicent, ah tribuere dei!
Atque aliquis monumenta legens, et scripta iacentis,
Devota ad mutos serta feret cineres.
Interea, o vos Benaco centum patre Nymphae,
90Sarcaque ab Alpinis edite verticibus,
Et vos o Naci rupes, et saxa Briani,
Et nemora umbrosis densa cacuminibus,
Ferte aliqua o nunc ferte meo solatia Batto,
Et tantam ex animo demite tristitiam.
95Quem neque sancta potest Sophie complexa levare,
Musa nec assuetis sedula carminibus.
Batte, tamen vates, longum ut quaesisset ademtam,
Et longum flesset Thracius Eurydicen,
Nullo solatus, blando quam carmine, curas,
100Nullo, quam Sophia, dicitur esse magis.
Illi, seu Rhodopes silvis erraret in altis,
Sive in deserti Strymonis aggeribus,
Semper Musa comes, semper pendebat eburna
Ex humero numeris docta sonare lyra.
105Ille orbem immensum semper spectabat, et orbis
Ornatum, puris sidera luminibus,
Et maria, et montes vastos, atque irrequieta
Flumina, tum quicquid denique terra parit.
Quorum animadvertens certa sub lege tenorem,
110Paullatim caram senserat Eurydicen
Deleri, et tristem mutari in gaudia mentem;
Tantum animos rerum forma levare potest.
Aspice lucentem Lunae Titanidis orbem,
Et cum Sole suo quae super astra micant.
115Omnia sunt aeterna, et vitae iuncta perenni:
Quae loca felices diique animaeque colunt.
Inferior Leti regio est, sedesque malorum,
In qua est quod felix intueare nihil.
Quippe solum hoc ventique, imbresque, et cuncta fatigant
120Quaecumque aeria de regione cadunt.
Adde aestusque, hiemesque, et morborum genus omne
Tum natura aliqua est indiga semper ope.
Nos porro desideriis mala plurima nostris
Iunximus, o praeceps in sua damna genus!
125Hinc odia, et timor, et lites, et bella cruenta,
Et via non uni plurima aperta neci.
Attamen in tantis aerumnis est animi spes
Unica, quem melior vita beare potest.
Quippe, ubi praefulgens ulla virtute reliquit
130Corporeum, sedes advolat aetherias,
Semideumque domos, et divum morte carentum,
Hic ubi non aestas, nec fera saevit hiems;
Nec dolor, aut desideria infelicia nostri,
Nec sors partem aliquam, nec rude vulgus habet;
135At sancti heroes habitant, gens inclyta bello,
Ingenuique, novem qui coluere deas:
Quique pii, iustique, deam praecepta secuti,
Et sancta insignes qui fuerunt Sophia.
Quos inter tuus ipse recens a funere frater
140Miratur caelum, caelicolumque domos,
Aeternamque diem, et felicem ex ordine gentem;
Inter quos gaudet se quoque dinumerans.
Quem circum illustres animae, Proavique, Paterque
Intentos oculos ore Nepotis habent,
145Et pulchram effigiem agnoscunt; miratur et ipse
Egregiam stirpem, magnanimumque genus;
Agnoscitque suos, et facta et nomina discit:
Tum quantum sit adhuc terra habitanda tibi.
O fortunatum nimium, tristem ante senectam
150Carpere iter caeli cui potuisse datum est!
Quas syrtes, quos et scopulos post terga relinquis,
Marce! tibi a quanto est salva carina mari!
Fortunate iterum: tu non incommoda vitae
Passus adhuc, non quae plurima habet senium:
155Sed dulces inter Musas, et Apollinis artes
Fortunata nimis vita peracta tibi est.
I, decus Ausoniae iuvenis, numeroque deorum
Te immisce; culta est iam tibi terra satis.
Illa tuum, dum sidera erunt, dum flumina current,
160Nomen in astra memor, et benefacta feret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: