previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. Baccho conciliatori

Mero madentes largo, et edacibus
Curis soluti, dum tibi candidam
Lucem, deorum, ducimus, optime
Bacche, seu Dionysius
5Mavis vocari, seu magis Evius,
Seu tu Lyaeus, seu Bromius magis,
Liberve, Iacchusve, aut Semele satus
Et magni soboles Iovis;
Adsis Bassareus, laetitiae dator,
10Adsis; furentes ast age Maenadas
In iuga crebris Indica tympanis
Resona, atque ululatibus.
Lyncas nec acres advehe, neu gere
Thyrsos, venustum nec rege casside
15Horrente vultum, sed tenero veni
Cinctus cornua pampino;
Tuisque mitis et placidus sacris
Adesto, qualem te memorant, iugo
Bactris subactis, in medio deum
20Convivam Iove cum patre
Sedisse, circum diis resonantibus
Evoe; pharetra cum posita tuas
Laudes eburna grandiloquus lyra
Latona cecinit satus.
25Ereptus igne ut fulmineo Iovis
Bis natus infans duceris ad deos,
At tibi magnis plausibus omnium ad-
Risit caelicolum cohors.
Namque ore pulchro talis erat color,
30Nitente qualis emicat in rosa.
Et prominebat exsilientibus
Sacrum corniculis caput.
Tyrrhenus ut te Navita deprecans
Sero, furoris numinis et tui
35Expertus iras, squammeus in mare
Piscis desiliit rate.
Tu pertinacem, Penthee, concitas
Matrem furentem; quo fugis ah miser?
Te mater aprum, te Autonoe putans
40Saeva dilaniat manu.
Sensit Lycurgus vitibus impiam
Ausus bipennem immittere; sensit et
Cohors Gigantum trudere iam rata
Alto Caelicolas polo.
45Tu Gange victo miles ab ultimis
Indis triumphos victor io refers,
Et redeunti Susa et Achaemenes
Aras constituit tibi.
Fremunt in altis orgia montibus
50Evoe; solutae per iuga Thyades
Crines in auras, raucisonis replent
Altum cornibus aethera.
Salve, repertor magne meri pater,
Mentesque nostras concilia, et procul
55Iras, et arma, et bella age in impios,
Carentesque mero Scythas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: