previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. ad Danielem Rhainerium Veronae praefectum, | senatorem amplissimum

Rhaineri venerande, uno quo sospite, nondum
Iustitia, et virtus terris antiqua recessit,
Multa quidem monumenta tuis sub fascibus urbis,
Multa cadunt antiqua piorum et templa deorum,
5Et Bromii vites, et amicae Pacis olivae.
Verum haec ex urbis re dilabuntur, et ipsi
Ultro etiam sua recta volunt procumbere divi.
Ah, saltem antiquo medicorum parcere ritu
Fasque, et suetus amor pietatis, et inclyta virtus
10Magna tui valeant. valeant hoc more vetusto,
Quo nostri vixere atavi, vixere parentes,
Te duce venturi longum superare nepotes.
Sanctior hic templis, hic divam est sanctior aris,
Quem neque tempus edax potuit, nec secula tot iam,
15Non belli rabies, non ipsum infringere ferrum:
Tantum est iustitiam violari, et foedera rumpi!
Scilicet et sacra est medicina, vetusque deorum
Inventum, et sacri medici, quibus auctor Apollo:
Qui revocare animas iam caligantibus Orci
20Faucibus impositas ad carae munera vitae,
Aetheriosque haustus, et dulcia lumina possunt:
Qui genus innocuum, vitaeque ad publica nati
Commoda, divinas tantum didicere per artes
Exercere aevum, atque humanae praeesse saluti.
25Hos aequum est te praecipue, longeque tueri,
Rhaineri, ante alios, idem cui cessit Apollo
Ipse suas artes, et munera nobilis otii:
Quemque domos divum docuit, perque omnia duxit
Sidera: quem Graio insignem Latioque cothurno
30Secretas dedit Aonidum percurrere silvas,
Et calamos, citharamque humeris suspendit eburnam.
Idem te dulces Sophiae deduxit ad hortos,
Hortos quos ver perpetuum, quos aura Favonii
Semper alit, semper caelesti nectare pascit.
35Salve, magne parens, qui tot virtutibus auctus
Urbem iustitia, et divis in pace secundis
Egregiam moderare, Athesis qua flumine pulchro
Labitur, et placido secat arva virentia cursu.
Tu quoque, magna virum genitrix, urbs inclyta, salve,
40Cura deum, Verona: tui cessere labores,
Aerumnaeque graves, atque horrida Martis imago,
Sanguinis et vesana sitis, et tristis Erinnys.
Barbara iam cessit rabies, et in Alpibus atrox
Saevitiam miles, gelidamque exercet ad Albim.
45Iam duros nimium servitus, et fera iussa
Desuemus perferre, ullos non iam urbe tyrannos
Conspicimus, sed te, Rhaineri maxime, sed te,
Magne pater, uno tandem quo sospite, nobis
Iam bona Libertas rediit, Pacemque per agros
50Laeta Ceres, Bacchique chorus comitantur ovantes.
Gaudete o quicumque boni speratis agrestes,
Quorum amor est sobolis, studiumque nepotibus arva
Incolere, et parvas ulmis attollere vites.
Tempus io, nunc tempus adest quo secula Parcae
55Aurea nent, tandem quae nunc te praeside laeta
Incipiunt: sed erunt nobis tunc maxima quum te
Insignem sceptro Venetum, sanctaque tiara
Regna salutabunt terris diffusa, tuumque,
Qua Sol exoriens visit, qua deserit orbem
60Occiduus, late clarum feret Hadria nomen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: