previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. ad M. Antonium Flaminium | et Galeatium Florimontium

Dum vos fatidicos vates, arcanaque sensa
Volvitis, atque animum caelesti nectare alentes,
Alloquiis, magnoque Dei consuescitis ori
Felices duce Giberto, Campense magistro:
5Quid dicam miserum me agere, et quam ducere vitam
Irrequietum animi et quaerentem indagine vana
Naturam semper fugientem; quae se ubi paullum
Ostendit mihi, mox facies in mille repente,
Ceu Proteus, conversa sequentem eludit, et angit
10Moerentem seniique horas cassumque laborem?
Nuper enim tenues species, simulacraque rerum,
Quae fluere ex ipsis dicuntur, perque meare
Omnia, dum sector meditans, tacitusque requiro
Avia silvarum, et secreta silentia solus,
15Cognovi tamen his spectris illudier ipsis:
Ut sensus feriant nostros, semperque lacessant,
Perque fores, caulasque animae ludantque, meentque,
Ac remeent, ipsamque nec inter somnia linquant.
Ergo hoc elusum studio, fessumque labore
20Tandem me miserata suos abduxit in hortos
Musa memor, tetricumque animum somno, atque quiete
Curavit, numerisque et blando carmine fovit.
Tum mihi: Quo tandem, o semper mortalia quaerens,
Hanc colere usque voles terram? numquamne relinques
25Has tenebras, numquamne in lucem lumina tolles?
An nescis, quaecumque hic sunt, quae hac nocte teguntur,
Omnia res prorsus veras non esse, sed umbras,
Aut specula, unde ad nos aliena elucet imago?
Terra quidem, et maria alta, atque his circumfluus aer,
30Et quae consistunt ex iis, haec omnia tenues
Sunt umbrae, humanos quae tanquam somnia quaedam
Pertingunt animos, fallaci et imagine ludunt,
Numquam eadem, fluxu semper variata perenni.
Sol autem, Lunaeque globus, fulgentiaque astra
35Cetera, sint quamvis meliori praedita vita,
Et donata aevo immortali, haec ipsa tamen sunt
Aeterni specula, in quae animus, qui est inde profectus,
Inspiciens, patriae quodam quasi tactus amore,
Ardescit; sed enim, quoniam hic non perstat, et ultra
40Nescio quid sequitur secum, tacitusque requirit,
Nosse licet circum haec ipsum consistere verum,
Non finem: verum esse aliud quid, cuius imago
Splendet in iis, quod per se ipsum est, et principium esse
Omnibus aeternum, ante omnem numerumque, diemque.
45In quo alium Solem, atque aliam splendescere Lunam
Aspicias, aliosque orbes, alia astra manere,
Terramque, fluviosque alios, atque aera, et ignem,
Et nemora, atque aliis errare animalia silvis:
Denique cuncta alia cernas vegetantia vita.
50Ergo, umbras quum iam satis, et specula illa, superque
Spectaris, longa iamdudum in nocte pererrans,
Fas tandem lucem, atque ipsum perquirere verum.
Quod quoniam longe seiunctum est corpore ab omni,
Nec nexus habet, aut affinem sensibus ullis
55Naturam, scito esse animum tibi dissociandum
Corpore, purgandumque omni contage recepta,
Terrena labe, et mortalis luminis haustu:
Quaerendaeque aliae silvae, callesque tenendi
Sunt alii, meliorque Deum quae semita monstrat.
60Haec Musa. O si te comitem dent rura beata
Bardolena mihi, o qui nos propter amoenum
Benacum viridi silvis in litore sistat:
Atque olea, lauroque tegat, detque abdita vatum
Sensa, et utramque Dei praecepta evolvere legem!
65Rura, oro, Giberte, tuo Benacea vati
Da, viridesque oleas, et multa protege lauro.
Ille tuas laudes primum canet, et tua facta
Inclyta Maeoniis numeris ad sidera tollet.
Ut puerum mirata sacro cum Tybride Roma
70Ante annos meritis titulis et honoribus auxit:
Ut res Romana, et sacrorum tradita iussu
Pontificum tibi summa in te uno saepe resedit;
Ut septem fremuere novis applausibus arces.
Macte animis, macte ingenio, tu traiicis aequor
75Barbaricum, et ferro reges in bella ruentes
Alloquiis frenas, et coeptos ore tumultus,
Armaque, et hostiles animos, et proelia sedas:
Foedera, amicitiasque feris, pacemque reportas
Italiae, populisque Dei. Hec te tamen ingens
80Terra capit: toto iuvenem tot plausibus orbe
Exceptum, tua te pietas, tua maxima virtus
In caelum vehit, et terrae dat spernere honores:
Dat contemnere opes, unique incumbere Olympo,
Ac folis Divorum epulis, et nectare pasci.
85Haec ubi perpetuo cantavit carmine, et omnes
Respondent late rupes; tunc concitus oestro
Fatidico, plenusque Deo Davidica vates
Ipse etiam pater interpres oracula solvit,
Dignus qui ante omnes citharam pertractet eburnam
90Quam quondam Solymae stupuere arcesque Sionis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: