previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. ver ad Ioannem Baptistam Turrianum Veronensem

Iam veniet Ver purpureum, iuvenisque revertens
Annus aget Zephyros, et caelo desuper alto
Deducet pleno genitalia semina cornu;
Unde hominum genus, et pecudum, vitaeque natantum,
5Et pictae volucres, et amantes roscida plantae
In venerem caeco aeterni rapiuntur amore.
Gaudete, o quicumque bonum speratis, agrestes,
Quorum amor est sobolis, studiumque nepotibus arva
Incolere, et parvas ulmis attollere vites;
10Annus io, novus annus adest; mutatur et aetas
Et meliora novo nascuntur secula Mundo.
Bella pater procul, et diras Saturnus Erinnes
Arcebit caro e Latio, ac sub Tartara mittet.
Tum Letum et caecus Furor, et vesana Cupido
15Perpetuis extra terra religata catenis
Persolvent poenas scelerum; at Pax alta per omnem
Italiam magno populos sub Caesare viset.
Ille autem insignis spoliis, et mille trophaeis
Instituet festos alta ad Capitolia ludos.
20Stabit onusta ingens, Tarpeii ad limina templi
Quercus honore sacra, et praenuntia temporis aurei.
Tum vescae glandes; tum terra sponte ferente
Omnia, comparibus disiunget colla iuvencis
Agricola, et rudibus mirabitur hordea sulcis
25Sponte adolere sua, et nullo frumento colono
Undantem laetis segetem flavescere campis.
Noctibus in silvas et mollia prata serenis
Aetherio dulcis commixtum nectare rorem
Sudabit caelum; tenera qui lectus ab herba
30Mortales saturet mensa dapibusque deorum.
Salve, magne Tybri, et vos natae Tybride Nymphae,
Tuque, senex pater Eridane, et, qui flumine Tusco,
Benace, in nostro placidus perlaberis agro.
Tuque, Athesis, cunctique amnes salvete Latini,
35Diique omnes magnae Hesperiae, qui secula soli
Aurea Saturni primo meministis ab aevo;
Quum sepes vel limes adhuc communibus agris
Non foret, aut ulli variarent iugera sulci;
Sponte sua sed terra ferax daret omnia, et ipsae
40Praeberent dulci victum de robore glandes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: