previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


13. magnifico viro Laurentio Medici Florentino primati

Mirifico luxu valvis sublimis apertis
Astrigeri patuit regia celsa poli.
Innixus solio gemmis lucente coruscis
Iuppiter omnifera fronte serenus erat.
5Astiterat Iuno dulci sociata marito
Suavibus effundens mitia verba iocis,
Atque novi incipiens antiqua ab origine mundi
Ridebat summi lenia furta Iovis.
Phoebus inauratos fundens per colla capillos
10Argutae tetigit pollice fila lyrae,
Qui septem vocum referens discrimina nervis
Ducebat dulci sidera cuncta sono,
Cantabat summi victricia gesta Tonantis,
Cum rutilo anguipedum fulmine turba perit.
15Mars aderat non arma gerens nec noxia tela,
Sed pulchro Veneris fixus in ore suae,
Incumbensque genu tendebat molliter arcum
Aliger expromens spicula saeva deus.
Nunc hos nunc illos telis confixit acutis,
20Sed non ardenti tacta Minerva face,
Cum pater omnipotens, nutu qui concutit orbem
Et quatit omnifica tela trisulca manu,
Signifera terras despectans arce iacentes
Vertit in Hesperium lumina bina latus,
25Sidereosque oculos Tyrrhena per aequora volvens
Praedia tum Lydi spectat Etrusca soli,
Visaque purpureo Florentia vertice fulsit
Cumque illa Medicae clara propago domus,
Insignemque videt Petrum Cosmumque parentem;
30Illorum subeunt inclyta facta virum.
Imperat extemplo non longa silentia cunctis
Iuppiter his solvens ora serena modis:
"Nullane tam clarae stirpis monumenta manebunt,
Restabunt Medicae pignora nulla domus?
35Ergo nihil patriam meritis ornasse decoram
Profuerit, nihil his maxima gesta merent,
Semper et intentos ad publica commoda cives
Et rebus patriae consuluisse suae?
Nil prodest taetros pepulisse ex urbe tyrannos,
40Raptores patriae vindice lege premi,
Communes campos vacuasse nocentibus herbis,
Lurida ne florens plebs aconita bibat,
Huic semper pacem et laetos quaesisse triumphos,
Artibus hanc semper excoluisse novis,
45Aedibus insignem lautis et mole superba
Fecisse, ut tangat machina celsa polum?
Quid prodest coluisse deum pietate fideque,
Fundasse in patria ditia templa sua?
Quae meritis aut ora vacat, quae terra reposta
50Non sentit Cosmi maxima facta mei?
Ille per abductos Solymos pia templa locavit,
Ornatur donis terra fretumque suis.
Praemia si digno pensantur nulla labori,
Virtutem vanam quis coluisse velit?
55Ergo Petro egregiam prolem Cosmoque nepotem
Nunc pro tot meritis praemia digna damus.
Hic erit ille genus decoret qui laude paternum,
Qui non a claro degenerabit avo,
Huncque super proles Medicum generosa virescet,
60Palmes et hic Laurens aurea poma feret,
Virtutemque colet Medices Laurentius omnem
Etrusca tanquam cultus in urbe deus."
Sic ait et picei torrentis pignore firmat
Per Stygios iurans terque quaterque lacus.
65Assensere dei iucundis plausibus omnes
Laetitiaeque edunt pignora firma deae.
Ac simul est infans genitus cunisque locatus,
Vagitus tremulo cum dedit ore novos,
Florigeris nymphae implerunt cunabula sertis,
70Cinxerunt tenerum laurea serta caput.
Nectareo Aonides lactarunt ubere Musae
Inque sinu Charites enutriere suo.
Gratiaque amplexu dulci fovet atque decorem
Per roseas gaudet fundere diva genas.
75Dat formam Cypris, culti Cyllenius oris
Nestoreos lingua promere posse favos.
Hunc etiam aspiciens pharetratus forte Cupido,
"Militiae nostrae tu quoque", dixit, "eris;
Fortunatus eris placido sub amore puellae,
80Impediet blando comis amica iugo";
Gradivusque pater validis dat robur in armis,
Arbitus erudiit docta Minerva datis.
Dat citharam vati sublimeque carmen Apollo,
Pectoreque ut sapido nil nisi grande gerat;
85"Imperiumque hominum per pectora", dixit, "habeto",
Natali arridens Iuppiter ipse tuo.
Assensit vultu coniunx festiva benigno;
Abfuerat gelida falcifer arce senex.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: