previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. ad Ginum Caponem civem Florentinum de se bene meritum

Maxima, Gine, tuo cepi solacia rure
Urbanis fessus prope rebus.
Sepositis paulum laxavi pectora curis
Atque quies menti brevis haesit.
5Lenia iucundos tribuerunt otia lusus,
Estque hilaris lepor auribus haustus,
Atque sales placidi tremulos movere cachinnos,
Lusit lautae copia mensae;
Civilesque fuere dapes et agrestia dona
10Pomaque ramis lecta sub altis.
Inculti agricolae versus cecinere protervos,
Corpora lassavit pila iacta;
Robustaque gravem discum promittere dextra,
Plebi cura est grata torosae.
15Cura fuit capreos cursu superare fugaces,
Saltu haud tardos vincere cervos.
Ipse modo in viridi lentus tellure iacebam
Excipiens patulae arboris umbram,
Et modo captabam silvas et olentia prata
20Et leve murmur aquae salientis.
Affuit hac Genius Charitesque in luce faventes
Nympharumque chori dryadesque.
Capripedes Fauni, Panes, Satyrique procaces
Lydis coetus saltibus addunt;
25Arnigenaeque deae laetas duxere choreas,
Naias hic coniuncta Napaeae.
Alterna valles nympharum voce resultant
Et rupes resonant latebrosae.
Haec sine nube dies niveis numeranda lapillis
30Munere, Gine, tuo alba cucurrit.
Cras Florentinam referes te Ginus in urbem,
Impedietque pedes toga longa.
Hic privata tenet pariter te et publica cura,
Gentis gloria magna Caponae.
35Hic Nerius genitor nomen laudemque paravit
Pro patria subiens onus omne.
Hanc propter duxit per densa pericula gressus
Intrepidum gladiis caput obdens.
Ipse toga eminuit patriae inter moenia multis
40Insignis meritis bonus heros.
Saepe suae patriae varios conversus in hostes
Tuscas duxit in arma cohortes.
Rettulit ipse etiam vicino ex hoste triumphos,
Civis et imperium auxit Etruscum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: