previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1 Eia age, sollerter mea percipe sensa, Niverne,
Haec olim siquidem non te meminisse pigebit.
Qui tueor constanter oves oviumque magistros
Te doceam qua lege regas teneras animantes
5Quaque prius pulchre doctus bene vivere possis.
Ad Christum, lumen pastorum, ianua prima est
Vera fides, qua tu recte sentire iuberis
De Christo, non ore tenus sed pectore toto.
Volvas sacra novae veterisque volumina legis;
10Illa fidem reddunt firmam pariuntque salutem.
Non te commoveat fluxo sic vivere mundo
Complures, usquam constent quasi non loca poenae
Tartara, nec sanctis caelestia regna supersint.
Indubie veniet quod praedixere futurum
15Fata; Deum sic te veracem credere par est.
Tam verum nihil est quam quod dixere prophetae;
De Christo dictum quid quod non videris ipse
Impletum? Christus verum dixisse putetur
Esse gehennalis dicens tormenta ruinae
20Claraque promittens fulgentis gaudia caeli.
Sed quanam par sit modereris ovilia lege
Accipe. Sole recens orto per pascua mitte
Omne pecus, dum constiterit tinnire volucres.
Sed non ante greges clausos emitte per arva
25Quam fuerint celebrata pio sollemnia ritu.
Imprimis venerare Deum, tum faustiter educ
A caulis pecudes, ut carpant gramina labris.
Verum quando sitim Solis gravis afferet ardor,
Tunc nemori committe greges, tum protinus imum
30Ad fontem deduc, nec non sine protegat illos
Interea quae frondicomae patet arboris umbra.
Ipse ubi declivi per prata tepescere Sole
Senseris, artatas pecudes emitte per agros.
Nocturni quotiens instabit temporis hora,
35Cunctanter saturas pecudes ad ovilia trude.
At capias qua sint quaerenda viatica canis.
Est deus, o pastor, toto venerandus in orbe
Cognomen fecit cui candida Musa Parentis,
Quippe parens vatum, cuique est custodia fontis
40Castalii, Niveris quoque cui moderamen inhaeret.
Eius vernanti praecingens tempora Phoebus
Fronde dedit citharam, nervos et eburnea plectra.
Hic Mavors cunctos tantum supereminet armis
Quantum praecellit radianti lumine Titan;
45Tum summo subsunt huic rura Nivernica iure.
Excipit hic grato pastores pectore doctos.
Otia donabit vitae tranquilla beatae
Optabitque tuos cantus audire theatro.
Coram ipso meditata deo modulamina panges,
50Scilicet ut factis Niverim decorarit honestis.
Ut tantum mereare deum, depromo pharetra
Mnemosynum quo te nostri meminisse iuvabit.
Hac te Marte meo compacta dono cicuta
Qua dimulcebis doctas concentibus aures
55Ac tua fagineis sub frondibus otia ludes.
Hunc extolle deum cantu, dum rana paludis
Vivet aqua, dum tollentur lampyrides alis.
Proximus huic prudens Guido Bourgoinus veneratur
A cunctis; est qui te dexteritate levabit
60Ille, nepos clarus celebrati quippe Parentis.
Primum consilio pollet pietatis honore,
Illustris patriae pater est et doxa Niverni,
Auxilio relevat, sorti succurrit acerbae;
Virtutum magnus cumulus, celeberrima gesta.
65Dotibus exundans scatet hic Bolacrius alveus
Iura tenens docti fusa sub pectoris arca;
Urbem consilio moderatur rite Nivernam.
Hic medica doctor praefulget clericus arte
Cuius praesidio morbo plerique levantur;
70Borbonatus celebris tota diffunditur urbe;
Non fuit insigni maior quisquam pietate.
Causas contrectans promotor Sylvius astat
Aequali librat iuris qui singula lance.
2 O quantas par est tibi me persolvere grates,
75Ut qui tam magna me dexteritate bearis;
Tantisper sacra constituam sollemnia templo
Ob nomen laudesque tuas, dum vita manebit.
Interea comitis satago veneranda subire
Ora, rei quo participem nunc reddere possim.
80Gloria pastorum nullis lapsura diebus,
Digressus nostri venio laturus honores.
Mens mea fert Panos mandatis luce sequenti
Attentare vias, ut fertiliora subintrem
Pascua quae vernant dextra melioribus herbis.
3 85Care Niverne, volans propero discedere gressu,
Quo moliris iter? nec non quo protenus agnas
Trudis lanigeras, ac quaenam pascua quaeris?
Tene aliquantisper iuvat hac consistere terra?
Huius quippe scatent agri praedulcibus herbis,
90Hic meditatur avis tenues componere nidos,
Squamosi sicco saliunt in litore pisces,
Pinguia perceleres hic agnae gramina tondent.
4 Fiscalis, his meliora ferunt regione virere
Qua late campos praeclara Nivernia profert;
95Nota meas pecudes illuc per pascua trudo.
5 Sicine communes aedes et iugera linquis?
Ah coeptam dimitte viam, ne Musula nostra
Te fleat, et monstrent hic infortunia fontes.
Nostri pastores ob te suspiria fundent.
6 100Haec habitata diu dolor est, heu, linquere rura,
Sed celebris Panos me illuc mandata remittunt.
7 Paulisper (rogito) libeat requiescere mecum
Atque referre tuam quaenam sententia mentem
Verterit, ac quaenam mutarit murmure Pallas.
8 105Dum canerem gaudens his Fiscaliensibus agris,
Ad meliora vocans me pastorum deus aurem
Vellit; quas ob res huius mandata capesso.
9 O quam dira moves, qui te committere sorti
Ausus sis, quoniam Rhamnusia singula torquet.
110Forte cades, nec te quisquam pietate levabit.
10 Nanciscar fatis divum cui candida virtus
Ridet, pastores qui dexteritate levassit.
Nos huius clarum tollemus carmine nomen.
11 Aequa refers; hoc multa manent te commoda ritu.
115Verum paulisper nos ad tua carbasa vertas
Nec non (si qua tui comitis te cura remordet)
Tam facili carmen nobis modulere cicuta;
Molle quidem fuerit molli quoque dulcius aura.
12 "Alme deus noster, precibus si flecteris ullis,
120Aspice nos ac da sacrati numinis aura
Posse frui, tutasque velis nos carpere sedes.
Qui geris eloquium pueris concinnaque verba,
Mulcenti perfunde (precor) mea guttura rore,
Excute torpenti squalens a mente veternum;
125Non me segnities lentum damnosa moretur,
Nec latices sacros temnam lymphasque perennes
Fontis inexhausti; nam Trina Potentia pigrum
Odit, mortales hunc atra bile sequuntur,
Hunc premit (ut liquido constat) crudelis egestas.
130Quapropter faveas praesenti numine votis,
Quippe favere potes (te freti solvimus oram
Litoream) navemque regas flatusque secundes.
Ante tuas aras pingues mactabimus agnos
Atque tibi semper laetum paeana canemus".
13 135Omnis Musa thymo tua fit mihi dulcior Hyblae.
14 Dum loquimur (capio) labuntur tempora sensim.
Hinc abeam par est, cum crastina fulserit aura;
Care, vale, noster congerro, Nestora vince.
15 Felices iam carpe vias sedesque beatas;
140Dilige me, carum redimens ut Castora Pollux.

1 Pan

2 Nivernus

3 Fiscalis

4 Nivernus

5 Fiscalis

6 Nivernus

7 Fiscalis

8 Nivernus

9 Fiscalis

10 Nivernus

11 Fiscalis

12 Nivernus

13 Fiscalis

14 Nivernus

15 Fiscalis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: