next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Hugo ad Lovatum

Si vestri genium nostra ditione tenerem,
Atque suum possem iugulum pandere falce,
Sic anime quoniam generose struxerit arcem,
Que timet incursus hostiles impetus, omnis
5Quamque ferit ventusque quatit, modicamque quietem
Morbus habere sinit; iuro quod Iuppiter, astra
Qui regit altitonans cum coniuge, colla tueri
Vix queat illius, viridi quin terque ligati
Prepetis ad caudam truncari rupta iuberem.
10Spiritus, hercle, tuus robusto corpore claudi
Dignus erat, proprias quo posses promere vires,
Anxietate carens, morbique resistere marti.
O procul a nobis scirem pulsare dolores
Ac servare tuum luibus sanum corpus, amice!
15Ilia quippe tui semper sine cladibus essent
Floreretque viri virtus sanissima tanti.
Id queo dumtaxat sublimes voce sodalem
Solicitare deos, ut sanum corpore servent
Dilectumque mihi fraterno more Lovatum;
20Ut paciens sufferre velit quodcumque deorum
Numina prestiterint; solita pietate misertus,
Quo deus ignoscat tabem quoque tollat ab illo.
Ac recolat natura sagax virtutibus addit
Quod super vitium tribuit cum commoda cuique,
25Dapsilis illa mali confert incommoda plura.
Te deus ornavit multis virtutibus, altum
Ingeniumque dedit, posuitque sub ordine miro
Plurimaque vobis impendit dona Minerva;
Corporea specie vulgo quoque dives haberis;
30Sed fragilis quivis tua scindit carbasa flatus.
Parce dolere nimis, aversis prospera pensans;
Nec peregrinus agas languens tellure forensi
Atque tuum prefer lucris et corpus honori.
Mollius, ut fertur, nostri sub tecta iacemus,
35Gratior ac reliquis uxoria dextera servit.
Suscipe metra tuus que destinat Ugo, Lovate,
Ipse cupit quantum seque valere: vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: