next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Alcon

Ereptum fatis primo sub flore iuventae
Alconem nemorum decus et solatia amantum,
Quem toties Fauni et Dryades sensere canentem,
Quem toties Pan est, toties miratus Apollo;
5Flebant pastores; ante omnes carus Iolas
Tristia perfundens lacrimis manantibus ora,
Crudeles superos, crudeliaque astra vocabat;
Ut gemit amissos foetus philomela sub umbris,
Aut qualis socia viduatus compare turtur,
10Quam procul incautam quercu speculatus ab alta
Immitis calamo pastor deiecit acuto;
Non viridi sedit ramo, non gramine laeto,
Non vitrei dulcem libavit fluminis undam:
Sed gemitu amissos tantum testatus amores,
15Languidulus moestis complet nemora alta querelis.
Nulla dies miserum lacrimis sine vidit Iolam,
Nec cum Sol oritur, nec cum se condit in undas.
Non illi pecudes, non pingues pascere tauros
Cura erat, aut pastos ad flumina ducere potum,
20Haedorumve gregem, aut vitulos includere septis.
Tantum inter silvas aut solo in litore secum
Perditus, et serae oblitus decedere nocti,
Rupibus haec frustra et surdis iactabat arenis:
Alcon deliciae Musarum et Apollinis; Alcon
25Pars animae; cordis pars Alcon maxima nostri,
Et dolor, his lacrimas oculis habiture perennes,
Quis deus, aut quis te casus, miser, abstulit? ergo
Optima quaeque rapit duri inclementia fati?
Ergo bonis tantum est aliquod male numen amicum?
30Non metit ante diem lactentes messor aristas,
Immatura rudis non carpit poma colonus:
At fera te ante diem mors nigro immersit Averno,
Iniecitque manus rapidas crescentibus annis.
Heu miserande puer! tecum solatia ruris,
35Tecum Amor, et Charites periere, et gaudia nostra.
Arboribus cecidere comae, spoliataque honore est
Silva suo; solitasque negat pastoribus umbras:
Prata suum amisere decus, morientibus herbis
Arida: sunt sicci fontes et flumina sicca.
40Infaecunda carent promissis frugibus arva:
Et mala crescentes rubigo exedit aristas.
Squallor tristis habet pecudes, pecudumque magistros:
Impastus stabulis saevit lupus; ubere raptos
Dilaniatque ferus miseris cum matribus agnos;
45Perque canes praedam impavidus pastoribus aufert.
Nil nisi triste sonant et silvae, et pascua, et amnes,
Et liquidi fontes: tua tristia funera flerunt
Et liquidi fontes, et silvae, et pascua, et amnes.
Heu miserande puer! tangunt tua funera divos.
50Per nemora agricolae flentes videre Napaeas,
Panaque, Silvanumque, et capripedes Satyriscos.
Sed neque iam lacrimis, aut questu fata moventur
Impia, nec nostras audit mors surda querelas.
Vomeribus succisa suis moriuntur in arvis
55Gramina: deinde iterum viridi de cespite surgunt:
Rupta semel non deinde annectunt stamina Parcae.
Aspice, decedens iam Sol declivis Olympo
Occidit, et moriens accendit sidera caelo;
Sed tamen occiduo cum laverit aequore currus,
60Idem iterum terras orienti luce reviset:
Ast ubi nigra semel durae nos flumina mortis
Lavere, et clausa est immitis ianua regni,
Nulla umquam ad superos ducit via: lumina somnus
Urget perpetuus, tenebrisque involvit amaris.
65Tunc lacrimae incassum, tunc irrita vota, precesque
Funduntur: fert vota Notus, lacrimasque, precesque.
Heu miserande puer, fatis surrepte malignis!
Non ego te posthac, pastorum adstante corona,
Victorem aspiciam volucri certare sagitta;
70Aut iaculo, aut dura socios superare palaestra:
Non tecum posthac molli resupinus in umbra
Effugiam longos aestivo tempore soles:
Non tua vicinos mulcebit fistula montes,
Docta nec umbrosae resonabunt carmina valles:
75Non tua corticibus toties inscripta Lycoris,
Atque ignis Galatea meus nos iam simul ambos
Audierint ambae nostros cantare furores;
Nos etenim a teneris simul usque huc viximus annis;
Frigora, pertulimusque aestus, noctesque diesque;
80Communique simul sunt parta armenta labore.
Rura mea haec tecum communia: viximus una;
Te moriente igitur cur nam mihi vita relicta est?
Heu male me ira deum patriis abduxit ab oris,
Ne manibus premerem morientia lumina amicis,
85Aut abeuntis adhuc supremum animae halitum in auras
Exciperem ore meo, gelidis atque oscula labris.
Invideo, Leucippe, tibi; suprema dolenti
Deficiens mandata bonus tibi praebuit Alcon;
Spectavitque tuos morienti lumine vultus.
90Frigida tu moesto imposuisti membra pheretro:
Sparsisti et lacrimis bustum, ingratumque sepulcrum.
Inde ubi defletum satis est et iusta peracta,
Alconem ad manes felix comes usque secutus,
Amisso vitam socio non passus inertem es.
95Et nunc Elysia laetus spatiaris in umbra,
Alcone et frueris dulci, aeternumque frueris.
Atque aliquis forsan pastor pius ossa sepulcro
Uno eodemque simul florentis margine ripae,
Amborum sacro manes veneratus honore,
100Composuit, lacrimasque ambobus fudit easdem.
Ast ego nec tristes lacrimas in funere fudi,
Debita nec misero persolvi iusta sodali.
Quin etiam sortis durae, ignarusque malorum,
Vana mihi incassum fingebam somnia demens:
105Haec ego rura colam celeberrima, tum meus Alcon
Huc veniet, linquens colles, et inhospita saxa,
Infectasque undas, et pabula dira veneno;
Molliaque inviset prata haec, fluviosque salubres.
Occurram longe, et venientem primus amicum
110Agnoscam, primus caris complexibus ora
Impediam: excutient hilares nova gaudia fletus:
Sic tandem optato laeti sermone fruemur;
Aerumnasque graves, olim et transacta vicissim
Damna referre simul, rursusque audire iuvabit.
115Tum veteres sensim fando repetemus amores,
Deliciasque inter pastorum, et dulcia ruris
Otia, securae peragemus tempora vitae.
Haec amat arva Ceres, iuga Bacchus, pascua Apollo,
Ipsa Pales herbas pecori, lac sufficit agnis:
120Montibus his passim tenerae assuevere Napaeae
Saepe feras agitare, et saepe agitare choreas.
Hic redolens sacros primaevae gentis honores,
Perluit antiquas Tiberis decora alta ruinas.
Hic umbrae nemorum, hic fontes, hic frigida Tempe:
125Formosum hic pastor Corydon cantavit Alexin.
Ergo ades, o dilecte puer: te pascua et amnes
Exspectant; tibi iam contexunt florea serta,
Adventuque tuo testantur gaudia Nymphae;
Summittitque novos tellus tibi Daedala flores.
130Haec ego fingebam miser, ah spe ductus inani,
Nescius omne nefas morti fatisque licere.
At postquam frustrata leves abiere per auras
Vota mea, et vivos Alconis cernere vultus
Non licuit, vivasque audire, et reddere voces;
135Huc saltem, o saltem umbra levi per inania lapsu
Advolet, et nostros tandem miserata dolores,
Accipiat lacrimas, imo et suspiria corde
Eruta, quasque cava haec responsant antra querelas.
Ipse meis manibus ripa hac Anienis inanem
140Constituam tumulum, nostri solatia luctus,
Atque addam pia tura focis, manesque ciebo.
Vos mecum, o pueri, bene olentes spargite flores,
Narcissum, atque rosas, et suave rubentem hyacinthum,
Atque umbras hedera, lauroque inducite opacas:
145Nec desint casiae, permixtaque cinnama amomo,
Excitet ut dulces aspirans ventus odores.
Nos Alcon dilexit multum, et dignus amari
Ipse fuit nobis, et tali dignus honore.
Interea violas intertexent amaranthis,
150Et tumulo spargent flores et serta Napaeae;
Et tumulo moestae inscribent miserabile carmen:
ALCONEM POSTQUAM RAPUERUNT IMPIA FATA,
COLLACRIMANT DURI MONTES, ET CONSITUS ATRA EST
NOCTE DIES: SUNT CANDIDA NIGRA, ET DULCIA AMARA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: