previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. prosopopoeia Ludovici Pici Mirandulani

Credite, mortales, animae post fata supersunt,
Diraque Mors nostri nil nisi corpus habet.
Fabula nec manes vana est exire sepulcris
Per noctem, tenebris et volitare vagos.
5Nam modo, dum nostro Mirandula milite cincta est,
Vidi ego vera quidem, sed caritura fide.
Nox erat, et noctem superans candore nivali
Clara repercusso lumine Luna magis.
Ipse ego sub muris fossa defensus opaca
10Scrutabar, tutum qua magis esset iter.
Astitit hic subito manifestus moenibus ipsis,
Ante oculos Picus visus adesse meos.
Tristis erat facies, atroque inspersa cruore,
Et lacerum ambusto tunc quoque crine caput.
15Obstupui, gelidusque tremor per membra cucurrit,
Et subito arrecta est hirta timore coma.
Ille autem torvum despectans castra, repente
Infremuit, gemitu solvit et ora gravi.
O Pater, o pastor populorum, o maxime mundi
20Arbiter, humanum qui genus omne regis,
Iustitiae, pacisque dator, placidaeque quietis;
Credita cui soli est vita salusque hominum;
Quem Deus ipse, Erebi fecit, Caelique potentem,
Ut nutu pateant utraque regna tuo;
25Quid potui tantum infelix committere? culpa
Aut mea quae nam in te tam gravis esse potest,
Ut patriam, natumque meum, uxoremque, laresque
Perdere, et excidio vertere cuncta velis?
Certe ego te propter caput obiectare periclis,
30Nec timui toties velle subire necem.
Felsina cum imperium iam detrectaret, et in te
Tristia civilis sumeret arma furor,
Haec mea dextra tuos armis compescuit hostes,
Et leto multos sanguinolenta dedit.
35Denique dum innumeris cupio te ornare triumphis,
Sanguinis ipse mei prodigus occubui.
Vulnera testantur nostros haec saeva labores,
Implorantque tuam nomen inane fidem.
Flens tener in cunis vagitu natus amaro
40Pollicitis queritur pondus abesse tuis.
Tot perpessa graves coniux miseranda labores
Supplicibus veniam moesta petit lacrimis.
Stant miseri squallore patres, trepidaeque puellae,
Et matrum passis flet pia turba comis.
45Omnes in te animum iam convertere, rogantque,
Ut tua det fessis dextera rebus opem.
Aspice captivis vacuos cultoribus agros,
Abductas pecudes, agricolasque boves,
Disiectasque domos passim, populataque raptis
50Arboribus late et frugibus arva suis.
Tu vero ulterius lacrimis, dolcissima coniux,
Et gemitu manes laedere parce meos.
Postquam nulla potest mitis clementia dirae
Consilium mentis flectere, nec pietas;
55Effuge, quodque unum est nostri tibi pignus amoris,
Dulce onus hinc ulnis fer puerum ipsa tuis.
Nec mea discedens saxo hic clausa ossa relinque
Condita, sed caro tecum habeas gremio,
Ne rabie immani, tumulo sint eruta avito,
60Et iaceant media semisepulta via.
Haec speranda mihi, postquam sectatur et umbram,
Saevit et in cineres mens male grata meos;
Nec sinit inferias nostro te ferre sepulcro,
Annuaque exstincto reddere iusta viro.
65Sed tamen et superi cernunt mortalia, habetque
Iustitiae ultorem dextra minax gladium;
Inque malos, sit lenta licet, certa ira deorum est,
Poenaque tam gravior, quam mage sera venit.
Nec longum nostro laetabitur impius hostis
70Sanguine: fata illum non leviora manent.
Haec ille, et plura his; sed verba extrema loquentis
Terribilis nostra rupit in aure sonus.
Nam subito, ingenti tormenta impulsa ruina
Increpuere, gravi terra tremit sonitu.
75Fulminei ingeminant ictus, volat impete diro
Ferrea sulphureo concita ab igne pila.
Moenia tum nutant labefacta: at tristis imago
In tenebras querulo moesta abiit gemitu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: