previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. elegia qua fingit Hippolyten suam | ad se ipsum scribentem

Hippolyte mittit mandata haec Castilioni;
Addideram imprudens, hei mihi, paene suo.
Te tua Roma tenet, mihi quam narrare solebas,
Unam delicias esse hominum atque deum.
5Hoc quoque nunc maior, quod magno est aucta Leone,
Tam bene pacati qui imperium orbis habet.
Hic tibi nec desunt celeberrima turba sodales:
Apta oculos etiam multa tenere tuos.
Nam modo tot priscae spectas miracula gentis,
10Heroum et titulis clara trophaea suis:
Nunc Vaticani surgentia marmore templa,
Et quae porticibus aurea tecta nitent:
Irriguos fontes, hortosque, et amoena vireta,
Plurima quae umbroso margine Tybris habet.
15Utque ferunt, coetu convivia laeta frequenti,
Et celebras lentis otia mista iocis.
Aut cithara aestivum attenuas cantuque calorem.
Hei mihi, quam dispar nunc mea vita tuae est!
Nec mihi displiceant quae sunt tibi grata: sed ipsa est
20Te sine lux oculis paene inimica meis.
Non auro aut gemma caput exornare nitenti
Me iuvat, aut Arabo spargere odore comas:
Non celebres ludos festis spectare diebus,
Cum populi complet densa corona forum;
25Et ferus in media exsultat gladiator arena,
Hasta concurrit vel cataphractus eques.
Sola tuos vultus referens, Raphaelis imago
Picta manu curas allevat usque meas.
Huic ego delicias facio, arrideoque, iocorque,
30Alloquor et, tamquam reddere verba queat.
Assensu, nutuque mihi saepe illa videtur
Dicere velle aliquid, et tua verba loqui.
Agnoscit, balboque patrem puer ore salutat.
Hoc solor longos decipioque dies.
35At quicumque istinc ad nos accesserit hospes,
Hunc ego quid dicas, quid faciasve, rogo.
Cuncta mihi de te incutiunt audita timorem;
Vano etiam absentes saepe timore pavent.
Sed mihi nescio quis narravit saepe tumultus,
40Miscerique neces per fora, perque vias;
Cum populi pars haec Ursum, pars illa Columnam
Invocat, et trepida corripit arma manu.
Ne tu, ne, quaeso, tantis te immitte periclis:
Sat tibi sit, tuto posse redire domum.
45Romae etiam fama est cultas habitare puellas,
Sed quae lascivo turpiter igne calent.
Illis venalis forma est, corpusque, pudorque:
His tu blanditiis ne capiare, cave.
Sed nisi iam captum blanda haec te vincla tenerent,
50Tam longas absens non paterere moras.
Nam memini, cum te vivum iurare solebas
Non me, si cupias, posse carere diu.
Vivis, Castilion; vivasque beatius, opto;
Nec tibi iam durum est me caruisse diu.
55Cur tua mutata est igitur mens? cur prior ille,
Ille tuo nostri corde refrixit amor?
Cur tibi nunc videor vilis? nec, ut ante solebam,
Digna, tori sociam quam patiare tui?
Scilicet in ventos promissa abiere, fidesque,
60A nostris simul ac vestri abiere oculi.
Et tibi nunc forsan subeunt fastidia nostri,
Et grave iam Hippolytes nomen in aure tua est.
Me tibi, teque mihi sors, et Deus ipse dedere:
Quodnam igitur nobis dissidium esse potest?
65Verum ut me fugias, patriam fugis, improbe? nec te
Cara parens, nati nec pia cura tenet?
Quid queror? en tua scribenti mihi epistola venit,
Grata quidem, dictis si modo certa fides;
Te nostri desiderio languere, pedemque
70Quam primum ad patrios velle referre lares;
Torquerique mora, sed magni iussa Leonis
Iamdudum reditus detinuisse tuos.
His ego perlectis, sic ad tua verba revixi,
Surgere ut aestivis imbribus herba solet.
75Quae licet ex toto non ausim vera fateri,
Qualiacumque tamen credulitate iuvant.
Credam ego quod fieri cupio, votisque favebo
Ipsa meis: vera haec quis vetet esse tamen?
Nec tibi sunt praecordia ferrea, nec tibi dura
80Ubera in alpinis cautibus ursa dedit.
Nec culpanda tua est mora, nam praecepta deorum
Non fas, nec tutum est spernere velle homini.
Esse tamen fertur clementia tanta Leonis,
Ut facili humanas audiat ore preces.
85Tu modo et illius numen veneratus adora,
Pronaque sacratis oscula da pedibus.
Cumque tua attuleris supplex vota, adiice nostra,
Atque meo largas nomine funde preces.
Aut iubeat te iam properare ad moenia Mantus,
90Aut me Romanas tecum habitare domos.
Namque ego sum sine te, veluti spoliata magistro
Cymba, procellosi quam rapit unda maris.
Et data cum tibi sim utroque orba puella parente,
Solus tu mihi vir, solus uterque parens.
95Nunc nimis ingrata est vita haec mihi; namque ego tantum
Tecum vivere amem, tecum obeamque libens.
Praestabit veniam mitis deus ille roganti,
Auspiciisque bonis, et bene, dicet, eas.
Ocyus huc celeres mannos conscende viator,
100Atque moras omnes rumpe, viamque vora.
Te laeta excipiet, festisque ornata coronis,
Et domini adventum sentiet ipsa domus.
Vota ego persolvam templo, inscribamque tabellae:
HYPPOLYTE SALVI CONIUGIS OB REDITUM.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: