previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. ad puellam in litore ambulantem

Ad mare ne accedas propius, mea vita; protervos
Nimirum, et turpes continet unda deos.
Hi rapiunt, si quam incautam aspexere puellam
Securos bibulo litore ferre gradus.
5Quin etiam in siccum exsiliunt saepe, agmine facto,
Atque abigunt captos ad sua regna homines.
Tum si qua est inter praedam formosa puella,
Tantum haec non subito piscibus esca datur:
Sed miseram foedis male habent complexibus omnes,
10Invitamque iubent hispida monstra pati.
Os informe illis, rictus, oculique minaces,
Asperaque anguino cortice membra rigent.
Barba impexa, ingens, alga limoque virenti
Oblita, oletque gravi lurida odore coma.
15Hos tu seu pisces, seu monstra obscoena vocare,
Sive deos, mavis; si sapis, ipsa cave.
Nec tibi sit tanti, pictos legisse lapillos,
Ut pereas magno, vita, dolore meo.
Quin potius diversi abeamus; respice, ut antrum
20Ad dextram viridi protegit umbra solo.
Decurrit rivus gelidis argenteus undis,
Pictaque odorato flore renidet humus.
Imminet et fonti multa nemus ilice densum,
Et volucres liquido gutture dulce canunt.
25Hic poteris tuto molli requiescere in herba
Propter aquam, et niveos amne lavare pedes.
Tu mihi serta tuis contexta coloribus; ipse
Texta meis contra mox tibi serta legam.
Floribus, et roseis crinem redimita corollis,
30Et compto incedes conspicienda sinu.
Poplite deinde tenus succincta imitabere Nymphas:
Obvia marmoreum deteget aura latus.
Silvicolas, mea vita, deos torquebis amore;
Ignibus urentur flumina et ipsa meis.
35Inde domum formosa mage, et mage culta redibis.
Rumpetur tacita tum Hippolyte invidia.
Sed sensim subsistas, ne te forte puellarum
Aequalis versam cernat abire chorus.
Nesciat hoc quisquam, nam si nos turba sequatur,
40Antra ingrata tibi, ingrata et erunt nemora.
Has fatuas rapiant pelagi, sine, monstra puellas:
Nos coeptum hac furtim dissimulemus iter.
Quod si qua interea audieris per litora murmur,
Lux mea, te in nostro protinus abde sinu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: