previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad eamdem

Tu ne iterum, demens, hesterni oblita pericli,
Litora festino pergis adire gradu?
Nonne audis, mea lux, fremitum et fera murmura ponti?
Iam iam exire freto monstra marina parant.
5Me miserum, his ne genis roseis, roseisque labellis
Oscula tam immundo congeret ore fera?
Lacteolum hoc corpus squammis teret, utque libebit,
Implicitum cupidis nexibus impediet?
Mox lanians pectus tenerum, vescasque papillas,
10Explebit diram mordicus ingluviem?
Mortales haec monstra omnes odere; tamen sunt,
Si nescis, pulchris longe inimica magis.
Audisti ne olim Hippolyti crudelia fata?
Disce alieno, ut sis cautior ipsa, malo.
15Thesidae Hippolyto praestanti corpore forma
Rara quidem, decor at rarior oris erat.
Sparserat aurata iam tum lanugine malas;
Fulgebat sed adhuc virgineum ore decus.
Multae illi taeda iungi optavere puellae,
20Multae etiam proprios destituisse viros.
Quin illum insano dilexit perdita amore
Plus anima atque oculis ipsa noverca suis.
Ille tamen spretisque aliis, spretaque noverca,
Venator tantum devia lustra colit.
25Et canibus, iaculoque feras, arcuque fatigat,
Et iuga nexilibus claudit iniqua plagis.
Nunc viridi strophio faciem defendit ab aestu,
Oraque fontano sicca lavat latice.
Saepe fugacis equi cursu praevertitur Euros,
30Saepe altum gaudet per nemus ire pedes.
Sed tum forte legens extremi litoris oram
Imprudens curru vectus erat biiugo;
Bellua cum subito cornuta expellitur undis,
Sublatasque maris naribus efflat aquas.
35Mox vicina truces oculos ad litora vertens,
Hippolytum recto tramite saeva petit.
Quadrupedes retro pavidi cessere, citato et
Per scopulos cursu corripuere fugam.
Hippolytus lentas luctari tendere habenas
40Nequicquam, et vana ducere frena manu.
Currus inaccessas per rupes, saxaque raptus
Frangitur, eiectis et cadit axe rotis.
At miser implicitus loris puer inque peditus
Distrahitur: membris membra revulsa crepant.
45Fundere non potuit lacrimas, non verba dolentis;
Tam cito discerpto corpore vita abiit.
In tenues dulcis decor ille evanuit auras,
Ut folia hesternae cum cecidere rosae.
Flava coma hamatis dumis annexa pependit,
50Et lacera haeserunt viscera stipitibus.
Fleverunt nemora, et saltus, fontesque, lacusque,
Naiades, et Panes, et Satyri, et Dryades.
Quid loquar Andromeden, matris quam pendere formae
Poscebant poenas impia monstra maris?
55Pendebat scopulo infelix suspensa catena,
Marmoreas tergum pone revincta manus.
Horrifico pistris strepitu maria alta secabat;
Ignem oculis, spumam sanguineam ore vomens.
Forte leves Perseus nixus talaribus auras
60Carpebat, pelagi litora despiciens.
Affixam ut vidit dura sub caute puellam,
Flexit iter, pennas sustinuitque suas.
Mox propior teneros artus et virginis ora,
Et formam aspiciens corporis, obstupuit.
65Singula dum laudat, sortem miseratus acerbam,
Illabi dulcem sentit amorem animo:
Atque ait: O duro nimium damnata puella
Iudice; quae tanto est culpa luenda malo?
Exercet te certe aliquis deus ultor amantum,
70Nam si crimen habes, crimen amoris habes.
Ille loquebatur. Planxerunt litora fluctus.
Respicit: exitium bellua dirum aderat.
Quam simul ac rictu properantem vidit aperto
Andromede, et se iam iam propiusque peti,
75Vulnificos visa est sensisse in corpore morsus,
Et sua letifero viscera dente trahi.
Atque ita deficiens sine sanguine, voce, animoque,
Horruit, et gelido saxea facta metu est.
Crede mihi; iuveni tantum sua cara puella est,
80Spectatamque fidem solus amator habet.
Astabant trepidi lugubri veste parentes,
Et natae lacrimas irrita dona dabant.
Laeva heros clipeum capiens, dextra impiger ensem,
Mittite, ait, lacrimas: hac ope tempus eget.
85Nec mora, delatus volucri super aequora planta,
Terga ferae valido cominus ense ferit:
Ingeminansque ictus condit sub gutture ferrum,
Mox celer insultans ilia transadigit.
Dentibus infrendens vacuas fera saevit in auras,
90Et sanie immisto sanguine tingit aquas.
Ille iterum dextram attollit; tum denique monstrum
Effugit, et stridens aequoris ima petit.
At iuvenis medio sublimis in aere pendet,
Exserat exspectans qua fera parte caput.
95Emergit tandem resupinum turpe cadaver,
Iactaturque maris fluctibus exanimum.
Clamorem attollunt laetum per litora vulgus,
Et plausu resonant concava saxa novo.
Cassiope, Cepheusque adimunt vincla aspera natae.
100Ad sua tunc laetus praemia victor adest.
Et dextram iniiciens dextrae, colloque sinistram,
Nympha meo, dixit, parta labore, mea es.
Illa, Valete, inquit, duri et sine amore parentes:
Hic pater, hic coniux, hic mihi mater erit.
105Vos me vestra avido exposuistis viscera monstro:
Hic me Orci e mediis faucibus eripuit.
Hunc ego, si thalamo me non dignabitur, ultro
Serva lubens dominum, qua volet, usque sequar.
Dixit, et ingressa est Persei nova nupta penates,
110Nec patriam posthac intulit illa pedem.
Sed maria, et scopulos semper, litusque perosa,
Incoluit summis oppida celsa iugis.
Praeteritique memor, monitis parebat amantis,
Unde polo stellis nunc dea fulta micat.
115At tu non assis facis, irridesque monentem,
Ulteriusque amens caeptum iter ire paras.
Quin etiam plantas tingis male sana marino
Fluctu: ah mi tantos ne incute, saeva, metus!
Forsitan apricos colles, et consita opacis
120Arboribus sub aqua prata virere putas.
Atria vel cerni Phrygiis suffulta columnis,
Auratasque trabes, marmoreumque solum.
Nil nisi ventorum fremitus, tristesque procellas
Impulsas rapido turbine pontus habet.
125Putris arena iacet coenoso sordida fundo,
Et congesta altis aestuat aggeribus.
Ne dum aliud, conchas non illic versicolores
Invenies: tantum has litoris ora tenet.
Tum sese attollunt pelago passim ardua saxa:
130Quaedam etiam insano gurgite caeca latent.
Hic sua defossis posuere cubilia subter
Cautibus, et liquidos monstra marina lares.
Hic secura intus cunctantur, et otia ducunt,
Cum furit hibernis ventus, et unda minis.
135Hic etiam e speculis procul adventare carinas;
Utque sua labi sub ditione vident,
Disponunt furtim insidias, latitantque cavernis,
Dum subeat tectos nautica turba dolos.
Qualis, ubi aspexit venientem ad retia cervum,
140Venator tacito gaudia corde premit.
Saepe etiam fundo morsu subfixa tenaci
Detinet invitam vipera parva ratem.
Illa immota manet, medio licet incita cursu,
Intendantque leves lintea plena Noti.
145Tum subito e latebris prodit gens lubrica ponti,
Atque acie instructa praedam inimica petit.
Obice pars munit fauces, aditusque malignos
Obsidet, ulla fugae pervia ne via sit.
Pars dorso connixa, ratem subvertere tentat,
150Pars clavum, remos et tabulata rapit:
At laterum laxa tandem compage dehiscit,
Aequoreasque bibit naufraga puppis aquas.
Interea nautas necquicquam multa parantes
Infelix vastis obruit unda vadis.
155At rabida infido grassantur in aequore monstra,
Per mediasque atra clade feruntur aquas.
Semineces rapiunt, prensosque volumine caudae
Affligunt saxis terque quaterque suis.
Dilaniant artus, et adhuc trepidantia mandunt
160Viscera, et in misero sanguine rostra lavant.
Fracta minutatim crepitant sub dentibus ossa,
Et semesa undis membra cruenta natant.
Saepe etiam vivos intra stabula abdita servant,
Ut quos divum aris pastor alit vitulos.
165Nam sua cum certis solennia sacra diebus,
Et celebrant laetis annua festa choris;
Rauca tonans scopulis horrendum buccina torvi
Tritonis, madidum cogit in antra pecus.
Tum pelagi excitum fundo genus omne ferarum
170Apparet, liquidis et glomerantur aquis.
At malus ille senex Proteus pastor maris anteit,
Et (mirum!) in varias se induit ipse feras.
Nam modo fit serpens, modo sus, modo torva leaena,
Horrida nunc tigris; nunc sonitum ignis habet.
175Hic passim armenta exsultantia fuste coercet
Increpitans, magnum et per maria agmen agit.
Non tot habent silvae frondes, tot litus arenas,
Quot varia in tenero marmore monstra natant.
Nec solum informesque orcae, atque immania cete,
180Quaeque mare undisonum tantum habitare solent,
Sed tauri, vulpesque avidae, fulvique dracones,
Raptoresque lupi, saevaque turba canes.
Nam quascumque feras antris, et montibus altis
Terra alit, has vasto gurgite pontus habet.
185Bellua praeterea, (veteres dixere Charybdim)
Sublatum pelago fert truculenta caput.
Haec miseras avido puppes absorbet hiatu;
Tantum illi barathrum et gutturis antra patent.
Parte alia se infert timor atque infamia ponti,
190Semifero ingrediens corpore Scylla rapax.
Frons illi praefert formosae virginis ora,
Atque infida procul lumina dulce micant.
Inguinibus latrant rabido centum ore molossi:
Sicca fame impasta guttura semper hiant.
195Talia monstra mari coeunt, ludosque frequentes
Instaurant, epulis et sua festa colunt;
Infandasque dapes mensis, et fercula dira
Apponunt, tabo pallida frusta hominum;
Colla humeris avulsa, manus, truncosque lacertos,
200Atque ora effossis tristia luminibus.
Corpora sunt hominum illis esca, et pocula sanguis:
Hostibus haec nostris prandia dent superi.
Haec te, si fueris deprensa in litore, cete
Impositam dorso protinus arripient.
205Ah scelus indignum, ah misera, ah male cauta puella,
Quid tibi tunc animi, quid tibi mentis erit?
Clamabis, montesque procul, litusque relictum
Respiciens, frustra flebis, opemque petes.
Astabunt facies torvae, et flenti increpitabunt.
210Quam cupies nobis tunc habuisse fidem!
Tunc nostri nemoris frustra memor, et memor antri,
Atque tui frustra Castilionis eris.
Ipse aliam pro te forma praestante puellam
Inveniam, et quae mi sit mage morigera.
215Illi ego deliciasque tuas donabo, et amores.
I nunc, argutas i sequere halcyonas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: