previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Expulerat Titan iam nona luce tenebras,
Alipedes totidem Oceani recrearat anhelos
Ceruleo in prato, uolucri labente quadriga,
Cum sacra uicini sueto de more uocabant.
5Nunc opus est, Virgo sanctissima, Virgo beata,
Auxilium implorare tuum. Ergo asperge parumper
Fontis rore tui sitibundam et flumine mentem,
Vt possit memorare duces, que gens quoque signa
Est comitata tua, ac etiam sub quo ordine terras
10Finitimum pingues intrauimus agmine diuo.
Qui coluere diu Cereris perpinguia pulcre
Arua quidem, sic cornigero gratissima Baccho
Campigaliani subeunt. Dux ipse sacerdos
Mille hominum formis fuerat, modulamine sancto
15Qui patulas urbis subito cinxere plateas.
Inde etiam et totidem Mirandula diues abundans
Subsequitur, sacro simili duce. Voce sub alta
Ingreditur "Miserere" tonans, miscensque secundis
Se rebus. Felici etiam tu Sancte, sonoro
20Nunc nemorumque fragore potens et fertilis agro
Fructifero segetisque simul, pinguisue Ferme
Clare, nimis semper cui florent pascua mille,
Gentibus ac multis pariterque sub ordine certo
Nanque coronasti ciuilia templa perinde.
25Et quos nutrit item turris Formiginis alta
Aduentant, simul et celeberrima saxa Marani,
Spezani pariterque opulentus, et inde fluebat
Iam Spilamberti scopulus. De Monte coloni
Et Cuculo accelerant, et glarea tota Panari,
30Quique colunt saxum Peregrini nanque Beati,
Et qua parte habitant, quos diuidit Apenninus
Finibus a Luce, quam clara Etruria nutrit.
Ac alii, quos sic generoso fama uolatu
Non lustrat, uenere simul. Bis quinque legebat
35Milia, corporeos si quis numerabat amictus,
Vrbis et exceptis muros legionibus intra,
Que duodena hominum complebant milia nempe.
Quisque sub albenti signo ueniebat ad urbem:
Nanque sacerdotum imperio parere suorum
40Decretum fuerat quemquam, pariterque regendi
Tum quibus omnis erat laxata licentia signa.
Et totum niuea corpus sub ueste latebat;
At summa ceruice crucem muliebre gerebat
Nanque genus roseam, lino uelabat et albo
45Purpureos uultus. Vtinam regnaret et ista
Mens tibi! Nam blandum et semper mortalibus egris
Exitiale malum, o mulier, non litora coniunx
Punica lecturus per mille pericula uite
Gemmas sulcaret, nec enim sua uellera Seres
50Texeret, utque tui hauriret persepe laborem
Coniugis, et proprios uerum pecus omne colores
Seruaret, ficto haud redoleret lana uigore,
Purpura nec croceo condiscet mergier antro.
Te propter solum uiciantur hec omnia seclo;
55Vt tibi cara meet, semper lacrimanda iuuentus
Hos stimulat luxus: sine te cessaret at ipsa
Pronuba luxuries rerum. Fucare capillos
Desine uentosos, malas certare rubenti
Vnguento, frontem tenui extirpare capillo.
60Ast auro palliare caput digitosque uicissim,
Et picturatum argenti sub tegmine corpus,
Sideribus circum Veneris lustrare plateas
Desine nanque tue, tumidum redimire rubenti
Pectus item pallio. Vel non colla aureus alba
65Textilis obrutilet: semper cape candida lina,
Obtege sic uultus, male sane desinet ardor
Nanque iuuentutis. Baccho non ente, modo quo
Ebria mens fuerit? Visco non ente, uolucres
Tutius arrident campis. Ceu dulcia mella
70Intus habent stimulos, ueluti et pinguedine curuus
Crassa hamus fallit Neptuni animalia, blande
Datque neci, sic tu, crassante libidine, mundum
Conficis hunc miserumque sequi lasciua lacessis,
Perpetueque simul suades dare membra ruine.
75Si tibi ficta loquor testantur Pergama et arces
Dardanieque, senex etiam spoliatus Oetes
Velleris auriferi precioso pondere dudum
Filia Thessalicos dum dira absorbuit ignes.
Exilium lacrimasque tuas et uulnera, Theseu,
80Quid memorem, nati decerpti fraude nouerce?
Quidque Agamennonios audaci pellice fractos
Aggrediar neruos? Epulas quibus ille uorauit
Corpora natorum sitibundoque ore cruorem
Infelix hausit pater? Amphiarae, monile
85Argie luges dilectum coniuge seua.
Quid qui Lerneum numeroso uertice monstrum
Et claua Nemeum domuit crepitante leonem
Ictu sub uasto, qui Menala cornua cursu
Atque suem horrendum superauit uiribus amplis,
90Et seuos reges tenebrosum misit ad Orcum,
Commemorem? Ob rutilas tandem bacchatus Ioles
Nanque genas digitis torquensque rotantia pensa
Occidit, horribilique rogo dedit ardua membra.
Plura quid enumerem? Ausonio nam sponte relinquo
95Orbe tuum scelus: hoc iam nostro tempore quantum
Exagitet populos magno feruore uagantes,
Quis nescit? Sed si subuelas, more pudico
Nanque morans ceptis, rutilantia tempora lino,
Rebus parendo tota cum mente beatis,
100Diceris ut cunctis mestissima silua malorum
Dulce nefas etiam, mutabitur impia fama,
Fulgida scriberis cunctorum stella bonorum.
Ergo age propositum semper tam suaue secunda.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: