previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2.

Iam portis legioque patentibus inclita gressu
Exierat sacro. Ante omnes stridentia cetus
Plaustra rotant, pallio circum redimita niuali
Et nostris onerata opibus uictuque decenti,
5Exagitant stimulos qua pulcra Bononia fulget
Virgineo in signo et sub Matris nomine magno
Eterne placido et deuoto pectore uerrunt.
Nec ducibus caruere suis doctisque magistris,
Ordine qui cepto moneant contingere metam.
10Hos post et signum princeps et imago iubarque
Christiparentis enim egreditur, cui murice fulget
Candenti contexta chlamys, que nanque fideles
Obtegit atque ulnis genus hoc mortale recondit.
Non meat Ideo ueluti Berecynthia colle
15Labenti curruque iugato tracta leone,
Turrita crines pexos, redimita corona,
Sceptra manu stringens, et luxuriantia flore
Pectora ceruleo, et lustrata uirentibus herbis.
Sic tumidos inflata sinus, quam cymbala Galli
20Ante ferunt erata, graui et percussa furore,
Tendere nanque iubens Athim peramando comatum.
Nec graditur uelut aerio Saturnia curru.
Iuno, quam tenuit nimium decepta uetustas
Esse deam super omne genus de sorte dearum,
25Quam bene si numquam lasciuis pulsa polorum
Cardine pellicibus foret et neglecta marito,
Quam comitatur auis pennas maculata supremas,
Luminibus centum infelicis protinus Argi
Iris item uario semper palliata colore,
30Queque furore grauis sepe exagitauit Auernos.
Heus miseri, non sic incendit nostra deorum
Cunctorum Mater dulci pietate colenda,
Et Iouis eterni magni quoque certa tonantis
Nanque parens Virgo, proprii sic filia nati.
35Non iuba nanque iugo premitur temerata leonis
Ipsius ante gradus, nec luxu fulget in ullo,
Turre superbifica non cingitur, auris itemque
Mentitis liquidum uerbis per inane rotatur,
Haud manes stimulatque graui commota furore,
40Talibus obscenis uehitur neque Virgo serena.
At graditur cano in uexillo culta pudicis
Vestibus. Ista docent casta sub mente triumphis.
Mundi nos fungi, sequimur si signa Marie.
Cui chlamys ethereo sua circum terga colore
45Voluitur, hinc Tyrio subtra ueneratur et ostro,
Vt doceat mentes nulli indulgere tenebre
Tartaree, eterno sed semper sistere celo,
Cernere mentali qui sit pater optimus ostro.
Protinus obscenum nichil et ueletur opacum
50Cordis in orbe hominum, pallietur et ardua uita
Vestibus ethereis, curis celestibus atque.
Congerit et populos chlamys hec bipatentibus ulnis,
Vt qui celesti duxerunt tempora mente,
Gratia sit duplex illis, pax orbe sub isto,
55Gloria perpetuo et numquam ruitura sub euo.
Limpida uelliferum caput ambit nanque corona
Integro perfecta globo radiisque coruscans,
Vt sonet imperium perfecte uirginitatis
Irradians genus hoc semper splendore corusco,
60Ne ruat in cecum gelidi Plutonis Auernum.
Rhea, deum ueterum fallax sine numine mater,
Ethereo uolucri curru notat ista superbo?
Nil nisi terrenum sonat, et terrena colebat.
Labilis est aer Iuno. Letare, uetustas
65Callida, tam summas et uirginitate uerendas
Mirifica coluisse deas, letare, salutem
Tu flagrantis habes piceas Flegetontis ad undas:
Errorem flebisque eterno sulfure mersa
Nanque tuum. Nos et sequimur cantando Mariam,
70Et decet eterna cantus sperare sub arce,
Corpore dum feruens soluetur uita gelato.
Ergo Dei Matrem proceres cum more uenusto
Hi sancti comitantur enim et uexilla uerentur.
Dux erat in primis, cui celi ianua paret,
75Nam senior Petrus, superi quoque clauiger orbis
Elisii, qui pontificis pia rostra tenebat,
Vmbrans et niuea candentia tempora barba,
Et gaudens forti seuum superasse Neronem
Nanque animo dudum, celo et duxisse triumphum.
80Quo duce sub graditur generosa mente sacerdos,
In medio passus cumulabat et ipse duorum,
Quorum illum leua, hunc sed dextera sancta tenebat,
Et cantu lustrare polum cum uoce sonora
Certabant. Post quos quisque aduentabat ephebus,
85Carmina respondens. Post cedit turba iugatis
Passibus ampla uirum, hos imitantur nanque puelle,
Hasque nurus cuncte: mirumque, sub ubere lasso
Infantes teneros illisque in solibus ortos
Portabant, nulloque ipsas stimulante labore.
90Nusquam uagitus nec lamentabilis infans
Cernitur, et plures, Lucina absente, grauatum
Atque suis solum uotis presente Tonantis
Christi Matre quidem, modico langore subacto,
Exonerat uentrem fetu, nulloque dolore
95Ceptum iter efficiunt, sanctissima et arma sequuntur:
Pectora mille hominum prisca hec uexilla tuentur.
Armatos at crate humeros Laurentius illinc
Emicat ignita ostendens, sublimis agebat
Corpora nam totidem. Succedit Bartholomeus
100Nanque pari numero sacer, et spreuisse feroces
Ipse manus, que iam dudum crudeliter artus
Priuarunt spolio, et lacerate tegmine pellis
Letatur. Celos qui claro creuit apertos
Lumine, qui gremio nouit secreta Tonantis
105Iam recubans celsi, cum proditor ille malignus
Nanque salutifero lignum fedare cruore
Ceperat, in specieque aquile tunc mille Iohannes
Ducebat formas. Datur et legione sub ipsa
Francisco pulcra ast acies, qui rostra Minorum
110Instituit Fratrum, quos sed sapientia summa
Maiores alit, et mira deitate merentur
Equari superis, fidei qui sidera pulcra
Ac huius ceci clarissima lumina mundi
Sidereumque iubar pietatis et ipsa propago
115Religionis adhuc surgunt cum numine magno.
Bis duo mille hominum comitantur hec inclita uella.
Hunc sequeris Christo qui, Iacobe, nanque parentas
Et miro similis fueras sibi nanque decore,
Milleque quingentos ducis sub tegmine pili
120Nanque uiros. Totidem, Mutinensis Geminiane
Pastor et insignis, magna deitate regebas.
Exerto tu qui furibundos conficis hostes
Ense quidem, Vasque electio sancta Tonantis,
Carminibus nostris, sint quamuis rauca tuisque
125Numinibus, non, Paule, etiam inpatefactus abibis,
Saule olim, quando Stephanum sub saxa premebas,
Ter mille ora uirum tua candida signa sequuntur.
Intererat simul et tenues qui lance uerendus
Ponderat equa animas pedibusque premendo draconem
130Tartareum angelicis Michael, cui mille secundant
Ora uirum. Totidem Marco famulantur eunti
Miranda facie et robusti fronte leonis.
Blasius hos sequitur traiectus pectine corpus
Crudelique pari numero sua pila mouentur.
135Tuque, humeris totum celi qui fortibus orbem
Gessisti, uastum dum Christi membra per equor
Portabas lignoque manu florente labante
Atlanti similis, canit et quem fabula fallax
Sustinuisse polumque, pari cum gente uolasti.
140Hunc post fulgebat sceptrum qui mente serena
Primus apostolicum Romana sede locauit
Cesareos putri uultus Siluester amurca,
Qui soluit lepre formas bis mille uehendo.
Ecce autem galea pressus caput et cruce pectus
145Vallatus fuluum roseaque insignis et ense
Armipotens pulcro spinam candentis equique
Nanque premens hasta guttur traiectus et hydre
Pestiferum, expositam letoque tuendo puellam
Extinguens uirus ferale Georgius ipsum
150Agmen agit, ter mille hominum sua iussa facessunt.
Post hos felices postremus episcopus ibat
Nanque duces mitra redimitus tempora sancta
Et digitos auro, sic pastoralia sceptra
Iaspide punicea, ceu sit demissus et alto
155Angelus a solio, miti sub mente refulgens,
Bis centum cleris clare comitatus, ubique
Cuius concilio, cuius deitate uerenda
Cuncta salutifero ducuntur tramite in agros
Finitimum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: