previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6.

Clauserat hic uerbum, subito cum emergitur unus
Nuncius et pallore genas perfusus utrasque
Et lacrimis oculos splendentibus inquit onustus:
"Labile quid uerbis tenet his consumere tempus
5Sortiti pietate uiri? Miracula Virgo
Nunc noua detexit: stridorne repercutit aures
Astra petens? Audite, uiri, quis clamor in auras
Pertonat aerias. Ibi sunt spectacula magna:
Pergite, nanque Dei cernetis flere parentem".
10"Dic que causa noui luctus, - tunc diximus omnes -
Si tibi scire datum, donec properamus ad ipsum
Nanque locum, quo nacta refers miracula nuper".
"Spiritus et quamuis quasi sit confusus anhelo
Pectore, que uidi - dixit - breuitate recludam.
15Vt modo iam gelido uir qui uicinior euo
Nanque senis fuerat calide quam nempe iuuente,
Matris in aspectu celorum uenit ameno
Exclamans: "Miserere" inquit "da pace potiri,
Virgo, senem miserum". Replicat cum uerba frequenter,
20Per pectus lacrime fluuii de more ruentis
In rigidum uenere solum, largosque doloris
Constituere lacus. Omnes miramur. At ille
Exaggerat luctus, quoque lamentabile pectus
Elatis ferit ac pugnis laceratque genasque
25Vnguibus horrendis, canum de fronte capillum
Euellit, pacemque petens miserere uocato
Sepius: "Exaudis, - dixit - pia Virgo Maria,
Exaudis, miserere senem, Sanctissima, luges,
Ac etiam mecum, Virgo Sanctissima, luges".
30Circumfusa cohors, tali stupefacta tenore,
Virginei luctus tollunt pia lumina sursum,
Virginis accipiunt magnum diffundere numen
In terram sancta lacrimas de fronte tepentes.
Gurgitis instar enim uerum labentis ad ima
35Vertice montano, luctu tum quisque feraci
Vescitur, ac ululans celsum ferit ocius acri
Cum stridore polum, pacem miserere petensque
More senis lapsi. Sed nec mora, fulminis instar
Ecce ruit ueniens, miseranda uoce caducum
40Constitit ante senem: "Do pacem, - dixit - amice,
Quesitam lacrimis celesti Virgine coram,
Penitet atque more. Menti concede rigenti
Iam ueniam; uerum dolet at semperque dolebit
Non paci subito dudum indulsisse petite.
45Impedit ipsa Deum uindicte dira cupido
Noscere". Tunc dulci amplexu retinetur uterque,
Crebraque saltabant crepitantibus oscula labris.
Sponte dabant animis requiem, pacemque serenam
Spondebant, collo magna pietate iugato
50Inque uicem. Postquam tranquilla fronte quiescunt,
Iunior incepit coram tunc talia fari,
Admirante nimis turba pietateque flente:
"Ponite iam seuos animos mentesque malignas,
Insani feritate uirique, cedite ferro
55Moribus obnixo sanctis. Hic nanque cruorem
Sparserat infanda cari cum cede parentis
Nanque mei, face sepe etiam combusserat agros
Hostili pingues Cereris, stipulaque feraces
Spicifera, ferus et dum stabat pectore sanguis
60Crudeli, puerum sic me poscebat inermem
Insidiis. Semper custodia cara meorum
Istius uotis pugnabat nanque profanis,
Et Deus omnipotens et numen Virginis alte.
Irriguere olim uerum sua corda maligno
65Proposito, donec fulserunt uela Marie
Virginis et muros circumlustrantia nostre
Vrbis enim. Posita sed tunc feritate, petiuit
Concordes animi nodos, odiique furentis
Hinc rabiem sedare feram, lesusque negaui
70Mentis pacifere officium. Nam semper amarum
Vindicte cupido iuste sub pacis amene
Sidere qui mentes semper tenuere cruentas
Cernere et immeritos pena non ente malorum.
At michi sic rigido nuper sanctissima, cardo
75Celorum, Regina potens, inimica furoris
Sanguinei, pacis mater pietatis et alme
Occurrit. Verbo mentem sic nanque seuero
Arguit ipsa meam: "Quid, seue, piacula, seue
Concupis humana, et crudum sub mente furorem,
80Abiecta pietate, foues? Maculatus es ausus
Viscera mortali tabo feritatis acerbe
Splendida virginee Matris uexilla subire?
Infelix, iam perge cito: iacet hostis abundans
Fletibus ante meam faciem, totamque coronat
85Pacisequis nostram sedem clamoribus. I iam,
Poscenti placidam da toto pectore pacem.
Ipsa ego nec lacrimas clausi pietate fluentes:
Quid mortalis ages? Hoc uerum ducit ad astra,
Quanto magis lesus, citius si parcere noris.
90Si te insana tenet dire impietatis imago,
Non erit immunis". Postquam sic fata, sereno
Ethere se tollens, claris caput abdidit astris.
Tunc ego, precipiti passu sua iussa frequentans,
Hunc ad confugio, do pacem, cuncta remitto
95Hac commissa tenus". Postquam sic dixerat, omnis
Turba polum clamore petit miserere coercens
Sepius, et pacem uotiuo pectore poscit,
Ceu nunc accipitis". Sic uerba expleuerat ipsa,
Cum loca lustramus quibus hec miracula fulgent.
100Vidimus hos hostes tanta dulcedine pacis
Connexos, quanta tumidum compulsa per equor
Carbasa in Euboico pausantia litore, nullo
Icta choro, Eoliisque Euro recubante sub antris,
Et dominante salo nullo cum turbine Phebo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: