53. Federigo duci Urbinati
Mecenas Caesarque, illis clementior unus,Quos tulit antiqui terra beata Remi,
Dum fortuna fuit, dum prisci temporis aetas
Vatibus attulerant praemia certa bonis:
5Non tamen haec sperem, cum tanto pessimus horum
En ego sim vatum, qui cecinere prius,
Tu regum quanto dator optimus omnibus illis,
Qui scriptis aliquid promeruere suis.
Id modo te, princeps, tantum mihi, summe, rogabo,
10Quod capit, ut mos est, hostis ab hoste datum:
Ut mihi rescribas, iaceam ne principe tanto,
Si nihil attuleris, iudice semper ego.