previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6.

Responsum dabitis carmina singulis,
Qui rident studii pauperis otia,
Quod non plena clientum domus insonet,
Lucris cernar et aureus,
5Mercator petitans litora mercibus,
Tunc nostrum digitis calculet otium.
Cum preruptus aque mons ruit in latiis
Votis litora prospicit.
Tunc miles, galea splendidus enea,
10Cum iungunt acies classica ferreas,
Hic fossus cadit, hic pendulus ictibus
Giros sanguinis efficit.
Hic casu trepidans surgit in agmine,
Retractans iterum prelia vividus,
15Sed mox cornipedum stratus ab impetu
Ceno aut pulvere conditur.
Regales aditus quisquis amaverit,
Mestos solicitus vitet et exitus,
Quos vel quisque timet, Vel patitur mora,
20Mergunt sepius ardua,
Istis lucrificus quos labor excitat,
Cinguntantur populis iura rogantibus,
Narres carminibus cedere noverint
Quantum Marcia tibiis
25Phebo, Aut viribus Alcheolus Herculi,
Quantum leno, viris intererit bonis,
Qui sat coniugii sacra pudentibus
Vallant moribus undique,
Alter limina conclavibus intimis
30Mechis propatuit premia dantibus,
Numbis unanimem sternit adulteris,
Iunctam federe feminam.
Sic sic est animo nupta scientia,
Quam reddit cupidus fornice cipricam,
35Aula liberior paupere palladem,
Format sanguine celicam.
Hec nostris laribus sit comes inclita,
Quamquam non meritus tanta poposcerim,
Claudat policibus denique palpebras,
40Vixi, post moriar bene,
Qui gazis inhians, faucibus extuas,
Semper cum gemitu nubila prosequens
Vel que perrapidum tristia casuum,
Datur pectoribus vice.
45Quem vestis nitidis palliat aurea
Gemmis, Imperium mortis abhorruit
Plus equo, lacrimis in tumulum ruit,
Pandet vulturibus iecur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: