Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Marci Aldegathi Mantuani elegia ad magnificum | et clarissimum equitem ac iuri utriusque doctorem | dominum Bernardum Bembum dominum praecipuum, | Venetae urbis lumen


Mos erat antiquis, si quando nupta marito
Barbara Romano foemina, Bembe, foret,
Hanc ad Iunonis deducere templa, priusquam
Intraret thalamum coniugis illa sui.
5Hac stabat nivea succinctus veste sacerdos,
Huius erat sacrae barbara iuncta manu.
Idem de nitida tondebat fronte capillos,
Secta suis digitis turpis et unguis erat.
Denique quod fuerat non aptum corpore toto,
10Aere sacro excisum protinus illud erat.
Hoc erat ut, patrios mores oblita, per omne
Tempus Romano viveret illa modo.
Sic tu, si qua meis fuerint vitiosa libellis,
Uti Romano more, poeta, velis.
15Te resecare iuvet quod docta non erit aure
Admissum: nam te iudice tutus ero.
Iudicio laudata tuo mea pagina vivet,
Vivet, nec scombris metuet illa dari.
Optima laudato laus est quae manat ab ore,
20Virtutis vera gloria laude nitet.
Pagina nostra licet tenerum decantet amorem,
Ne renue: immensum numen et ille tenet.
Triste Chaos dubias hunc primum misit in auras,
Huius ut imperio subdita cuncta forent.
25Semina concordi rerum sub pace ligavit,
Quas tribuit metas nec superare valent.
Hoc lumen coeli patuit, sunt omnia nutu
Huius facta dei, qui fera regna quatit.
Ille deos quoscumque sua face fulminat, arcu
30Ignifero humanum concutit ille genus.
Quicquid conspicuum est, toto quid in aethere lucet,
Hoc Amor humanis indicat ingeniis.
Ille voluptatis comes est, ille omnia novit:
Hei mihi, quod nunquam noscere se potuit!
35Nil est praeclarum in terris quin causa Cupido
Non extet; superum temperat ille vices.
Elevat hic animas summi ad fastigia coeli,
Cum superisque pari nos facit ire gradu.
Nulla potest illum violentia tangere, cum sit,
40Heu, tamen ex omni parte timendus Amor.
Huic cessit Phoebus, totum qui illuminat orbem,
Sponte sua huic cedunt numina cuncta deo.
Artibus ille bonis viget inclytus, ille sorores
Pierides secum semper habere cupit.
45Maximus hic vatum est, nec erit bonus ille poeta,
Liber Amoris erit fulmine si quis erit.
Facundum me fecit Amor: ni nostra sagittis
Pectora fixisset, segnis inersque forem.
Fulvia, cuius Amor nitidis se spectat ocellis,
50Eripuit saevae stamina nostra neci.
Et tu, quem voluit nostri tutamen honoris
Esse deus, tantae pars bona sortis eris.
Te duce sydereos ducar sublimis ad axes,
Aeternus Bembi munere dicar ego.
55Expectent alii praeconia maxima regum:
Est mihi sat Bembo posse placere meo.


2. Amorem creatum in calamitatem mortalium

Nonne satis fuerant quaecunque pericula tellus,
Nonne satis tumidi quae parat unda maris?
An non mortali generi coelestia praebent
Numina, quo nigros possit adire lacus?
5Si non in nostrum pectus tua tela, Cupido,
Iactaresque faces, altera tela, tuas,
Hoc etiam nobis deerat, quos omnia vexant
Et nequeunt quorum flectere damna deos.
Vix ego crediderim coelo sua numina inesse;
10Et si sint, surdis auribus esse reor.
Undique poena manet nos tristes, omnia vexant
Atque aliquid semper quo pereamus inest.
Hic deus in nostrum bacchatur pectus et omnis
Concutit ille homines, concutit ille deos.
15Et puer et deus est et habet sua iura Cupido:
Quicquid mundus habet sub sua regna trahit.
Terribile hoc monstrum in terris natura creavit,
Liberius nobis mortis ut esset iter.
Non tutum coelum, non tutum noscimus aequor,
20Ipsa tremit tellus, Tartara saeva tremunt.
Suggerit hic lachrymas et sunt in amore querelae
Singultusque graves et sine voce dolor.
Diminuit famam, mentem consumit et omne
Ingenium fuscat vimque decusque rapit.
25Perdit et humanam dulci medicamine gentem,
Immodicas parvo tempore perdit opes.
Hoc nullum carmen, non haerba nocentior ulla,
Hic hominum mentis in sua vota trahit.
Non alio socios Ithaci medicamine Circe
30Esse boves fecit, fecit et esse lupos.
Crediderim tali nympham medicamine nautas
Scyllam sub proprio continuisse sinu.
Non alio cantu Sirenes credere dignum est
In Siculo puppes detinuisse mari.
35Quod neque fas et iura sinunt, natura pudorque
Usus et ipse vetat, saeve Cupido, facis;
In te cura placens, in te viget aegra voluptas:
Spicula plus aloes quam tua mellis habent.
Gaudia quae praebes duro sunt mixta dolore,
40Suspectos reddis qui tua castra colunt.
Iuppiter hamatis quid non tulit ipse sagittis?
Quas non est passus ferre in amore notas?
Europen rapuit placidi sub imagine tauri,
Mnemosinen pastor, Daelia Parrhasida.
45Hic etiam Coei natam confixus amore
Fulminea tectus contemeravit ave.
Ipseque Thestiaden, pluma circumdatus alba,
Callidus attraxit sub sua iura deus.
Coniugis Alcmenen decepit imagine falsi,
50Decidit et Danaes aureus in gremium.
Ussit et hic Semelen rapuitque Aeolida serpens,
Tactus et hic Alopes saepius igne fuit.
Non ille erubuit, sceptri gravitate relicta,
Huius in amplexu concubuisse deae.
55Hic etiam exarsit pueri Ganymedis amore:
Venantem hunc uncis unguibus arripuit.
Circumstant pavidi Troes, mirantur et ipsum
Ascendentem auras: difugiuntque canes,
Et nemus omne sonat, clamoribus intonat aether;
60Ipsae hostem aspiciunt inter inane ferae.
Quid medicae inventor curae non passus amore?
Nil valuere artes, nil valuere minae,
Nil valuit dixisse: "Puer, depone sagittas:
Hae mihi conveniunt, qui fera bella gero".
65Arsit enim gravius quam si cessisset Amori:
Nescit Amor magnis cedere numinibus.
O quantum est questus, quotiens quaesivit in haerbis
Auxilium, nec opem praestitit haerba deo!
O quotiens captus pueri vesanus amore
70Oebalii, immodicas concidit in lachrymas!
Gavisus quotiens forti certare palaestra!
Sparthano o quotiens ludere pancratio!
Omnia perpessus deus est, modo posset amanti
Blandiri et puero tradere suaviolum.
75Quem non vincis Amor, quem non tua spicula laedunt?
Non matri parcunt improba tela tuae.
Pressa furore gravi Cnidon atque Amathunta reliquit
Et Colchos odit Idaliumque iugum.
Illi sola fuit curae Panchaica tellus,
80Cum faciem vidit, pulcher Adoni, tuam;
Et fuit huic studium maculoso tegmine lincis
Membra tegi atque humeris retia ferre suis,
Desertisque aris latebras ambire ferarum
Antraque nexilibus cingere caeca plagis.
85Saepius haec timidas percussit harundine damas,
Saepe vagos lepores illa secuta cane.
O quotiens passa est venando laedere plantas!
Sentibus o quotiens eviolare manus!
Saepe legit flores, florum facit illa corollas,
90Subtilibus sertis inserit illa rosas.
Candida si quando laeserunt pectora vepres,
"Haec iuvenis patior - dixit - amore mei,
Et paterer quaecunque gravi mihi vulnera telo
Infigit qui me cogit amare nimis,
95Brachia dum tenero possem circumdare collo
Et retinere meo gaudia nostra sinu.
Sed fugit et nostros spernit meus ignis amores
Sectaturque truces in mea damna feras".
Terrarum Alcidem victorem vicit et asper
100Mars tantam haud potuit vincere nequiciam.
Aequoreis qui regnat aquis te vincere nulla
Arte vel ingenio sive liquore potest.
Consumunt tantae quemcunque liquamina flammae;
Viribus, heu, nullis improbe cedis Amor!
105Sed cum tota tibi superorum gloria cessit,
Parcere mortali debueras generi.
Non est armatis aequum concurrere nudos,
Vincere mortalem gloria nulla deo.
Aurea tela geris, rapido circumdatus igni,
110Attrahis in flammas pectora nostra tuas.
Effugere haud quisquam valet improba tela, nec ulli
Fas est alato te superare pede,
Ventilat a tergo quoniam tibi penna nitenti,
Quam celeres possunt vix superare Noti.
115Caecum lumen habes, cernis tamen, improbe, quae sunt
Arte vel ingenio condita sive fide.
In nos debueras fatis melioribus uti
Et superas homini conciliare vices.
Hoc erat imperium maius tibi: vincere summos
120Et sinere imbelles vivere more suo.


7. alloquitur unionem qua donat Fulviam

Candida bacca, meae digitos tactura puellae,
A cuius concha Cypria vecta fuit,
Quam faber in Sicula radiavit Mulciber Aetna,
Quam Steropis fulvo clausit in orbe manus,
5Bractea lassarunt cuius fera membra Cyclopum,
Incude in dura dum rude stabat opus,
Attinges si quando manus, quibus urimur et quis
Ante meum tempus cogor adire necem,
Fac teneas nostrum niveo sub pectore nomen,
10Obses tu fidei pignus et esse velis.
Ad dominam properas, quae te candore nitenti,
Quae non calcatas vincit in orbe nives,
Virginea qua lecta manu minus alba videntur
Lilia, qua surgunt alba ligustra minus.
15Non te poeniteat formosae membra puellae
Tangere: lucidius nam tibi lumen erit.
Ut matutinis radiis percussa nitescit
Gemma magis, lumen sic tibi maius erit,
Cum te lustrabunt vincunt quae lumina solem:
20Certabis Phariis lumine margaritis.
Digna Cleopatrae fies gestarier aure,
Romanos bello digna movere duces.
Tu roseis fueris si quando admota labellis,
Quanta tibi dabitur gratia, quantus honor!
25Syderei nihil arca Iovis te maius habebit,
Par tibi nullus erit purus in orbe lapis.
Tu quoscumque homines, tali madefacta liquore,
In proprio coges te retinere sinu.
Te cupient reges amplecti; iis grata voluptas,
30Iis erit aeternum conspicuumque decus.
Ille liquor quoscumque potest sanare dolores,
Ille liquor mentes reddere corporibus,
Hei mihi, sed duro vinctum per brachia nodo
Me tenet, arbitrio nec sinit esse meo.
35Humida anhelanti pugnantibus oscula linguis
Quae data sunt, memori pectore semper erunt.
Haec me perpetuis religatum in amore catenis
Oscula non alibi vivere posse sinunt.
Non Aurora meos seiungere posset amores,
40Non quam formosus perculit Endimion;
Illa nec in sylvis lacerum quae flevit Adonem
Dissolvet collo vincula nexa meo.
Nulla meos poterit praedari foemina sensus:
In me quod proprium est Fulvia sola tenet.
45Arbitrium haec est sola meum praedata, tenebit
Illud in aeternum, semper et huius ero.


8. conqueritur quod Fulvia speculi consilio nimium | sibi formosa videatur et eum destituat; | admonet formam nimium esse labilem

Illud formosi quo se speculantur ocelli,
Qui sunt aeterni gloria prima Iovis,
Ut videant quanta superent coelestia luce
Lumina dentque mihi grandia saepe mala,
5Aes facit ut miserum spernas me in amore furentem,
Exul et a proprio sim miser hospitio.
At, si firma meum retinebant vincla furorem
Et tibi si fidei quidve timoris erat,
Debuerat speculum nunquam mea solvere vincla,
10Tam duram nec te reddere luce tua.
Exemplum vani Narcissi praebeat unda,
Non tali quamvis digna sit haerba rosa.
Vidi ego pampineis oneratas vitibus ulmos,
Quarum decussit bruma repente decus.
15Vidimus in bifero viridantia germina Paesto,
Pallida quae subito facta fuere gelu.
Hei mihi, quam miserum est nimium se fidere rebus,
Quas rapit una dies, quas vorat hora brevis!
Nil est perpetuum in terris: vorat omnia tempus;
20Anceps forma bonum est et decus illa breve.
Tempus obest formae, sunt omnia subdita morti:
Quicquid sub coelo est lurida fata trahunt.
Qua periere virum tot millia Troia ruitque,
Hanc tandem ad Ditem misit avara dies.
25Aetas cuncta rapit, mors improba destruit omne
Et nihil est de quo non velit esse potens.
Illa rapit quodcumque placet, quodcumque decorum,
Formosisque solet semper obesse magis.
Dum rosea est aetas, dum floret culta iuventus,
30Utendum est: celeri labitur illa pede.
In te cum suberit tacito pede fessa senectus,
Moerebis dulcis praeteriisse dies.


9. odio dicit habiturum fenestram | qua sagittis eum feriit Cupido, | dumque vita sit sine labe moriendum esse

Semper erit nostris oculis invisa fenestra
Unde tot in nostrum tela ruere iecur,
Cum mortem auratae mihi non tribuere sagittae,
Adsit cum vitae mors nisi laeta bonae.
5Quam nimium poterat felix occumbere Cadmus
Ante cruentatas Martis in angue manus!
Tot miseros natos, tot pignora chara nepotes,
Vidisset nunquam tam fera fata pati.
Quam bene rupissent Priamo sua fila sorores,
10Cum fuit Herculea dirruta Troia manu!
Natorum non ille necem, non regna cremari,
Non turpi natas conditione premi,
Non sua vidisset laniari corpora ferro,
Esset Cisseis non imitata canem.
15Cedendum dum fata sinunt, dum tempora praebent,
Imponit finem dum Libytina malis.
Nunc vitam infelix extrema per omnia duco,
Inque meum iurant numina cuncta caput.
Cum vacuus curis et eram cum liber ab omni
20Servitio, poteram tunc ego morte premi:
Non Amor, insidiae, non me vexasset acerbae
Conditio sortis, non genus omne mali.
Vidi ego qui dulci potuere occumbere morti,
Parva quibus miseram praebuit hora necem.
25Vivimus in lachrymis, vita est nihil: omnia perdunt
Tempora, sors variat quae bona sunt hominum.
Urimur, in gelida glacie consumimur igni,
Morteque vivaci pectora nostra iacent.
Omne quod est miserum patimur sub Amore merentes;
30Quod sit, amante potest tristius esse nihil.
Dii faciant tantos possim finire dolores
Et fugiat tristi pectore vita meo,
Si mea perpetuo debentur corda dolore
Divelli, nec sit qui mihi praestet opem,
35Nullaque mortali generi diuturna voluptas
Detur et hic possit firmius esse nihil.
Saepe mihi dixi fatis venientibus ultro:
"Non est cur fugias, Marce miselle, necem".
Optatis non semper adest sors ultima votis;
40Felix o nimium qui sine labe cadit!


11. de Amore fugitivo Venus alloquitur

Littoreas inter myrtos cum nuda iaceret
Alma Venus, secum nudus et esset Amor
Et suavi Charites implerent carmine littus
Et Paphiae volucres murmura blanda darent,
5Seposuit viridi nitidissima gramine membra
Et sua sunt somno lumina pressa gravi.
At se qui facili nescit praebere quieti,
Carpere quem volucris non sinit aura moram,
Clam fugit et tenerae linquit penetralia matris:
10Per freta, per terras et per inane volat.
Excutitur somno Venus aurea, nec puer ille
Tangitur et vacuo se videt esse thoro;
Clamat et e roseo suspiria pectore fundit
Et placido tales mittit ab ore sonos:
15"Viderit in triviis errantem si quis Amorem,
Qui mea, nescio quo numine, regna fugit,
Perculerit nostras verus si nuncius aures,
Immemor obsequii non erit alma Venus:
Oscula grata dabit, sed si modo duxerit illum,
20In se quicquid habet dulcius illa dabit.
Insignis puer est, nitido non ille colore,
Igne sed ardenti corpora nuda tegit.
Ardentes oculos huc illuc vertit et acri
Lumine, non qualis nosse sit ille decet.
25Dulcia quae tenero formantur verba palato
Non audita suo verba cadunt domino.
Irato non est quicquam crudelius illo;
Decipit et ficto pectore verba fluunt.
Acriter alludit, munitus et arte dolosa est;
30Intonsum caput est, nullus ore pudor.
Illi parva manus, duro tamen utitur arcu,
Quo superos vexat, quo freta saeva quatit,
Tartara quo nequeunt securos ducere somnos,
A cuius nemo vulnere sanus abit.
35Explicat a tergo geminas, quibus evolat, alas,
Nil quibus ignotum mundus habere potest.
Hic caeco tangit mortalia pectora telo:
Unde ictus veniant noscere nemo potest.
Et pharetra ex humero multo spectabilis auro
40Pendet et ardenti fulmine cuncta quatit.
Omnibus est hostis puer ille, nocentior ipsi;
Quam minima incendit numina magna face!
Illum forte tuo dabitur si iure tenere,
Tu facito illius verbera saepe domes.
45Riserit? ah, moveat non te puerilis imago;
Frigida sunt risu mixta venena suo.
Verba dabit? fugias; liquidum mel manat ab ore,
Quo trahit a summo cardine saepe Iovem.
Arma dabit quaecumque gerit: fuge munus amarum,
50Ne tangas Stygio munera tincta lacu.


15. scribit ad Faustum tentasse saepius | ab Amore discedere, sed minime potuisse, | cum fuga nihil prosit amanti

Saepe ego tentavi duris me solvere nodis,
Implicuit collo quos mihi saevus Amor.
Saepe per umbrosas sylvas, per devia rura
Fugi ego flammigeri tela cruenta dei.
5Ast ego si peterem Gangem Scythiamque nivosam,
Ad Gangem, ad Scythiam, Fauste, veniret Amor.
Non si Pegaseo veherer per inane caballo
Vinciretque meos aurea penna pedes,
Sive ego Triptholemi currus conscendere possem,
10Sive ego Medeae, sive ego, Phoebe, tuos,
Effugere haud possem vibrat quae tela Cupido:
Quo magis effugio, me magis illa petunt.
Ocyus est vento telum quod mittit ab arcu
Securumque potest hoc nihil esse diu.
15Omnia devincit deus hic, qui lumine caeco
Ultra Indum et Calpen Sauromathasque videt.
Aurea penna nitet tergo, qua fulgur et auras
Praeterit, in summo qua petit axe Iovem.
Spicula saeva gerit, Cressam gerit ille pharetram
20Atque arcum, nivei nobile dentis opus,
Quem magni timuere duces, timuere deique;
Qui si non esset, libera cuncta forent.
Vulnera quae infigit nullo medicamine possunt
Sanari, magicis non et imaginibus.
25Gramina Medeae, Aeaeae gramina Circes
Nil in amore valent, nil valet ingenium.
Nos necat et morimur, quam sit ferus agnitus hostis
Sunt et in occulto vulnera facta loco.
Ille oculos in se vertit torquetque medullas;
30Nescitur tanti prima ruina mali.
Non loca, non tempus possunt removere furorem:
Verus amor nulla conditione perit.
Longa dies rigidos potuit lenire leones,
Longa dies molli saxa liquore terit,
35At non longa dies misero succurrit amanti:
In nostro semper pectore vivit Amor.
Aetatis licet octo meae sint lustra ruentis
Obnubatque meas aspera barba genas,
Concutit ille tamen diro mea pectora telo,
40Maior et insurgit pectore flamma meo.
Me duo devincunt oculi, qui sydera vincunt
Et par cum Phoebi lumine lumen habent.
Iis ego non horam possum sperare quietem,
Iis mea libertas vendita tota fuit.
45Fulvia me duro retinet sub Amore merentem;
Non sinit alterius, non sinit esse mei.
Me solum illius radii consumere possunt
Et somnum fessis rumpere luminibus.
Fulvia post Manes, dederint modo fata, placebit:
50Divinum in tenebris haec mihi lumen erit.


20. alloquitur Guidarellum, equitem Ravennatem, | ne miretur eum tam faciles Musas habere | quodque semper Amore teneatur; | asserit Fulviam istud utrumque facere

Quod mihi tam faciles veniant in carmina Musae,
Quod nostro numquam pectore cesset Amor,
Miraris, Guidarelle, mei pars maxima cordis;
Desine mirari: Fulvia utrumque facit.
5Haec mihi conciliat Phoebum doctusque sorores:
Veh misero! causa est cur ego semper amem.
Non solis nobis datus est Amor, omnia vincit
Numina, non soli pulchra placent homini.
Hoc ego perpetuo crucior malesanus amore,
10Ne nimium superis sit mea grata Venus.
Humanum variant genus aspera fata, nec ulli
Cras se victurum dicere posse datur.
Mortales brevis hora rapit, nec tempora possunt
Nec fera sydereis fata nocere choris.
15Quid mirare, meum vexat si foemina pectus?
Infelix quid si semper Amore premar?
Amphitryoniades, proles fortissima, qui se
Opposuit monstris, victus Amore fuit.
Caesarie hic puerum insignem formaque decorum
20Dilexit, patrio munere fovit Hylam.
Hic puer excipiens quicquid manabat ab ore
Alcidae, toto clarus in orbe fuit.
Extaret medio Phoebus licet altus Olympo.
Hic puer Herculeo iunctus erat lateri.
25Hunc illi comitem surgens Aurora tenebat,
Hunc illi comitem Phoebus et occiduus.
Cum bis cantantes passerculae ad alta ruebant
Tecta, quibus matres concinuere suae,
Hoc sine non poterat puero Tirynthius esse:
30Tam fuit Herculeo pectore fixus Hylas.
Saepe illum gestare arcum clavamque docebat
Posset ut in fortes connumerare viros.
Aesonides Colchos sed cum properaret Iason
Et comes heroum turba verenda foret,
35Iis una intrepidus ditem properavit Iolcon,
Quem tulit Alcmene filia Midatidis.
Est secum peramatus Hylas, conscendit in Argo
Lecta cohors procerum; nat freta longa ratis.
Non haec Cyaneas tetigit ratis; evolat omne
40Illa fretum, ad Phasim navigat incolumis.
Evolat, ut vastum volucrum regina profundum:
Sese firmarunt hac rate Cyaneae.
Iamque mare attigerant linquentes Pleiades axem,
Agnus et inde novus coeperat esse satur.
45Ver erat: heroum iam flos conscenderat Argo,
Hellespontiacas illa secabat aquas.
Tertia lux aderat: miscebant aequora venti,
Radebat pelagus nauta Propontiacum.
Cessarant venti in portu, iamque arva tenebant
50Cianeum heroes, pascua laeta bovum.
Descendunt timidi in littus, convivia circum
Transtra parant, sternunt languida membra solo.
Commoda stibadiis palus hic per amoena iacebat,
Cyperon pungens vellitur, hic butumon.
55Flavus Hylas quaerebat aquas urnamque gerebat,
Ut dominis potum traderet ille suis.
Alcidae Thelamon socius fuit: ambo sedebant
Mensa una, ambobus gratus et unus erat;
Gratus Hylas, madidas qui dum pede conterit herbas,
60Invenit in viridi gramine fontis aquam.
Caeruleum hic surgit chelidonion atque adianton
Et viret hic apium, gramen et omne tenax.
Stant mediis in aquis nymphae ducuntque choreas
Et non mortali carmina voce canunt.
65Nymphae non mites sed agrestia numina, nymphae
Eunica et Mallis verque Nychia tuens.
Intendebat aquis urnam puer ipse capacem,
Urna erat et nitidis aurea mersa vadis,
Cum videre manus et candida brachia nymphae,
70Brachia quae poterant exuperare nives.
Accurrunt, rapiunt puerum merguntque sub undis:
Effera tam subito pectora fixit Amor.
Totus Hylas in aquis ruit, ut delabitur astrum
Ignitum coelo, quod mare sorbet aquis.
75Aspirant venti: "date vela, insurgite remis",
Typhis ait; socii sydera clara vocant.
Flebat Hylas; verbis nymphae solantur amicis
Inque suo flentem continuere sinu.
"Siste puer lachrymas et mollibus utere nymphis:
80Nostra sub amplexu est vita salusque tuo".
Iratus furit Alcides, circumdat et omne
Littus et arma gerit sanguinolenta manu.
Clamat Hylam quantum guttur diffundere vocem
Permittit, puer est saepe vocatus Hylas.
85Saepe vocatur Hylas, clamoribus intonat aether:
Respondit tenui voce petitus Hylas.
Hac voce Alcides stupet inscius et fluat unde
Cogitat: unda vetat noscere vocis iter.
Quo petat attonitus nescit, nemora invia lustrat,
90Per duros sentes commovet ille gradus.
Ut leo quem movit summo de vertice montis
Rupibus amissa matre gemens hinulus,
Sic montes vallesque petit Tirynthius heros,
Sic penetrat sylvas, sic nemus omne terit.
95O miseri, o tristes, o duro sydere nati,
Aliger assiduo quos premit igne deus!
Quae loca, quos montes, quae non spelaea ferarum
Circuit Alcmenae maxima progenies?
Non comites subeunt cordi, non fortis Iason:
100Est solus tristi mente retentus Hylas.
Velatae antemnae, remis stat Graia iuventus;
"Alcide" e summa navita puppe vocat.
Immemor ille sui graditur quo ducit Erinis:
Tota furit toto pectore saeva Venus.
105Dulcis Hylas inter ludit et ille choros.
Amphitryoniadem profugum putat ipsa iuventus
Velaque dat ventis, puppis et icta volat.
Ille pedes Colchos lachrymans oculosque retortos
Tendit et innumera voce poposcit Hylam.
110Quid mirum, Alcides tenero cum cessit amori,
Si mea sunt saevis subdita colla iugis?
Hic pueri exarsit facili vexatus amore,
Improbior nostro pectore flamma viget.
Non sum ego servitio, non turpi obnoxius igni,
115De nihilo non est lauta Minerva mihi.
Fulvia me miserum nitidis consumit ocellis,
Ipse quibus, cum vult, numina torquet Amor.
Ludere cum pueris facile est, retinere puellas
Hoc est Herculeum vincere posse robur.
120Forma tumet, nitidae stat iuncta superbia formae,
Foemineum varium est et sine iure genus.


25. scribit ad dominum Franciscum Siccum Arragonium, | equitem magnificum, de ingratitudine patriae in eum

Iam tumefacta volant pluviis mea lintea ventis,
Ut miseram frangant in fera saxa ratem,
Laedave, quae possint aliquam praebere salutem,
Ostendit nido sydera nulla suo.
5Omnia sunt madidis circumdata lumina nimbis,
Exitiumque meum numina cuncta volunt.
Haec ego cum videam, votis quid numina tento?
Manat ab irato nostra ruina Iove.
Quid laceram scopulis conor detrudere puppim?
10Expedit imbriferis me dare vela Notis.
Non ego sum tanti superas qui vertere mentes,
Fortunae valeam qui retinere rotam.
Quid mea fata moror? coeli fera sydera poscunt
Ut patria caream destituarque mea,
15Exul in ignota tumuler vel vexer arena,
Ossa et inhumanis sint mea fracta feris.
Effugiam ingrati temeraria murmura vulgi
Exiliumque meum dedecus urbis erit.
Cognita cum fuerit, superat quae sydera, virtus
20Et cui non possunt fata nocere diu,
In patriam cadet omne scelus, nec dicar ab ullo
Tam miseri exilii conscius esse mei;
Et mea si quis erit statuet qui iura tueri,
Hoc patrocinio non erit ille reus.
25Estne novus furor hic patriae deperdere civem?
Non ita me divi pignora mater amat.
Prodessem ut patriae studio mea tempora trivi
Et data sunt patriae quae periere bona,
Et natale solum miseri nil curat alumni:
30Hei mihi sunt sterili semina missa solo!
Si parvis maiora licet componere rebus,
Est mea sors magnis aequiparanda viris.
Celsa triumphalis posuit qui moenia Romae,
Milite confossus decidit ille rudi.
35Qui Veios multa furibundos caede subegit,
Ipse peculator pulsus ab Urbe fuit.
Qui Tyrio patriae morientia moenia bello
Servavit, parvo contegit ossa solo.
Huius ego immeriti referam quid vincula fratris,
40Qui bello Anthioci debilitavit opes?
Ille Numantinum domuit qui Marte furorem
Non necis ultorem sensit adesse suae.
Qui domuit plebi tribuentem iugera Gracchum,
Inter Pergameos occidit ille Lares,
45Et tantae extinguens incendia maxima flammae,
Publius in Sicula Lentulus urbe perit.
Improba qui Maelii turbavit vota furentis,
Servilius patrio est iussus abire solo.
Qui Latii populos foedavit Marte cruento,
50Hannibal, e Tyria, ne cadat, urbe fugit.
Fatidica divum numero qui voce locatus
Percussus saxo est saepeque fusus humo.
Thesea, quo nimium viguerunt principe Athenae,
Iusserunt parva fata subire Tyro.
55Illum ego non memorem, quem doctum dixit Apollo,
Qui sanctas leges, qui pia iura tulit?
Attica consilio cuius si freta fuisset
Aeterno imperio terra potita foret.
Et qui Persarum tot millia tradidit Orco
60Extinctus foedo est carcere Milciades.
Qui Xersem ad Persas cymba migrare coegit
Taurino ante hostem sanguine potus obit.
Iustus Aristides nimia probitate fugatur
Et secum patriae iura fidemque trahit.
65Alcanori portum patriae qui tradidit urbis,
Haud potuit mortem hic effugere ingenio.
Tityrus, ingratae quamvis sua traderet urbi
Munera, non potuit pellere ventre famem:
Formosae at postquam dulces Amaryllidis umbras
70Attigit, ille satur venit ad arma virum.
Sunt etiam vates heroes inter habendi:
Est aliquid sacrum quod tueatur opus.
Si mea puppis erit vento deducta sereno,
Anchora fundabit si mihi firma ratem,
75Perpetuum nostro carmen manabit ab ore:
Tu mihi Moecenas, tu mihi Caesar eris.
Tunc monumenta dabo, quae non fera tempora carpent,
Et fiam patriae fama secunda meae.
Quid queror, o, demens? Virtutis gloria rebus
80Noscitur adversis et magis illa nitet.
Si non vexassent rabidi mea lintea venti,
Ingenium nullus nosset in orbe meum;
Non mea magnanimo placuisset fistula Bembo,
Aeternum cuius nomen amore feram.
85Haec mala, quae patior, nostrae spes una salutis
Sicce tibi aeternum nomen in orbe dabunt:
Namque giganteo referam tua gesta triumpho,
Fiet et aethereo par tua fama Iovi;
Et si tanto operi tempus nec fata nocebunt,
90Non nisi te lecto fama perennis erit.


33. ad Philean Roverellam, archiepiscopum Ravennae, | cui auguratur pontificatum

Philea, quem sacra suum Capitolia regem,
Martia Pontificem quem sibi Roma cupit,
Cuius in immensum tollunt se robora coelum,
Robora syderei maxima fama Iovis,
5Auguror en veniet cum tu, fidissime rerum,
Dicere custos Urbis et esse pater;
Auguror en veniet cum tu, mitissime praesul,
Totius Latii pastor et orbis eris.
Non hoc fata volunt extendi tempus in aevum;
10Tot bona sunt longa non retinenda die.
Scandere tunc superas auras tua robora cernam,
Pastus et hoc dulci robore mundus erit.
Haec primum genus humanum pavere sub antris,
Saucia cum nundum vomere terra foret.
15Iuppiter hac viridi cinxit sua tempora fronde:
Naturae est vere Iuppiter ipse pater.
Glans aluit veteres, hac arbore saecla fuerunt
Aurea, pacem homines hac coluere dape.
Nullum crimen erat genialis ab arbore glandis,
20Insidiae nullae, nullus in orbe labor.
Sponte cibum tellus, potum praebebat et unda,
Quam minimo fuerat munere quisque satur.
Quisque suo contentus erat quo viveret agro;
Sulcarat nundum navis onusta fretum,
25Lintea nec Zephyrus tumefecerat ulla nec Eurus,
Turbarant nundum flamina dira Iovem.
Non mercator opes, non fulvum advexerat aurum,
Nec fuit in rubro bacca reperta mari.
Non bellum, non ensis erat, pax sola per orbem
30Et tranquilla quies, dulcis et ardor erat.
Tergemino fueris cum tu diademate cinctus,
Te pastore, pius tunc volet esse Deus;
Illice mella cadent, decurrent flumina lactis;
Hos Astraea Lares tunc habitare volet.
35Tunc ego grandiloquo referam tua gesta cothurno,
Aeternumque meo carmine robur erit.
Interea nostros fas est cantemus amores,
Detentus quali simque ego servitio.


36. ad magnificum equitem dominum | Franciscum Arragonium, cui se plurimum commendat

Currimus huc tandem, nostrae spes maxima vitae;
Tu mihi praesidium, tu mihi certa salus.
Heu, cecidere meae felicia vela carinae,
Traxit in adversas haec ferus Auster aquas.
5Contremit irati pelagi mea puppis in undis;
Deficiunt remi, deficiunt animi.
Ipse licet pulsem summi pede regna Tonantis,
Clausa mihi sine te regna Tonantis erunt.
Te sydus clarum infelix ego navita posco,
10Certa magis nescit quae petat astra ratis.
Omnia sunt infesta meae coelestia cymbae
Numina, me iactant in fera saxa Noti.
Pollucem fracto videam vel Castora malo:
Ducantur placidis lintea syderibus.
15Auxilium miseris et opem praebere deorum est;
In te numen habes: utere more dei.
Cum venti posuere, ferus nec saevit in undis
Neptunus, quis erit qui Iovis optet opem?
Cum freta saeva tument, cum surgunt aethere nimbi,
20Tunc opus est votis, tunc opus auxilio.
Me fera iactat hyems, diris iam mergor ab undis,
Auxilium misero deprecor; affer opem,
Vince meam sortem, rabidum compesce furorem:
Aeolus imperium praestitit omne tibi.
25Dura licet misero dederint mihi fila sorores,
Vince tamen vitae stamina dura meae.
Omnia cum fuerint nostrae contraria menti
Sydera, si vinces gloria maior erit.
Alcidae est aliquid nodosam evellere clavam
30Deque manu summi fulmina posse Iovis.
Naufragio liceat certam praebere salutem,
E scopulis laceram trudere velle ratem.


38. bellum a Noricis Venetis illatum narrat: | Ioannem Burgium commendat, qui pedites selegit

Barbara turba furit Venetumque miserrima bello
Imperium rigido dilaniare cupit.
Quid faciat sana secernit mente Senatus,
Omnia consilio discutit ille gravi.
5Eligitur rerum Venetum cui summa potestas:
Burgius, eloquio clarus et ingenio.
Aera capit cursuque cito petit ille Ravennam;
Hic peditum turbam Marte favente facit.
Non alit hos Renus, non hos binominis Istri
10Arva, sed Aemiliae protulit ora viae.
Indulgent vino non ii sed Marte cruento
Oppositum est quicquid sub sua iura trahunt.
Cognati retinent primordia nominis et se
Noscunt Romano sanguine habere genus.
15Ante oculos Marius multo spectabilis auro
Astat et insigni stemmate ad arma vocat.
Ostentat dederit quantam tibi, Teutone, cladem,
Flumina quaeve tuo tincta cruore cadant.
Fulminat hic multa clarus virtute Robertus,
20Excelsum cuius nomen ad astra volat.
Hoc solo vires assumit nomine miles,
Hostibus hoc solo nomine tela cadunt.
Talia credendum est de se monumenta daturum,
Qualia nec prisci contribuistis avi;
25Milite tam forti certa est victoria, tanti
Est ducis insigni nomine certus honos.
Suffragio Venetum dux est electus ad arma,
Ingenio Burgi miles ad arma venit.
Quicquid praeclarum vel dignum nomine fiet,
30Burgius huius erit non quota causa meus.


42. ad Pyrrhum Donatum amori nullum esse remedium, | nisi uti pacientia

Conquereris nimio quod sis vexatus amore,
Quod nequeas uno vivere pace die,
Daelia quod totam videat te saeva per urbem
Currere, ut algentes qui canis horret aquas;
5Te dira exustum flamma victumque catenis
Cernat et haec misero non tibi tradat opem.
Desine iam vanas effundere, Pyrrhe, querelas:
Est Amor irato surdior ipse freto.
Ille magis saevit media cum morte teneri
10Nos videt; heu, nullo flectitur obsequio.
Quo magis asper Amor miseros nos torquet amantes,
Tanto maiores ventilat ille faces.
Blandiciis trahit in flammas, nos urit amantes,
Implicat et visco pectora nostra suo.
15Aucupio capiuntur aves, capiuntur amantes,
Aucupio in saevos ducimur, heu, laqueos.
Crede mihi, non est tutum se credere amori:
Semper in extrema sorte tenetur amans.
Quisquis amore tenetur eat semotus ab omni
20Munere naturae, se nihil esse putet.
Lex datur haec illis, vexat quos igne Cupido:
Sint ut ab humana conditione procul.
Morte iacent vivi in media; torquemur ab omni
Supplicio, nec amor sed furor excruciat.
25Haerbarum inventor Phoebus medicaeque repertor
Artis et horrendas doctus adire feras,
Heu, nunquam vellet sprevisse Cupidinis arcum:
Sensit ab adducto spicula missa bove.
Sensit Amyclaeae combustus amore puellae
30In magnos possint quam fera tela deos.
O quotiens dixit: "certe mea dura sagitta,
Est tamen aligeri durior illa dei.
Ille quidem fixit mea pectora, nec datur ulla
Sanare immensum, veh, mihi vulnus ope.
35Me miserum! sprevi qui saeva Cupidinis arma;
Me miserum! Daphnes uror amore gravi.
Me fugit illa tamen, nostros nec curat amores,
Me sinit in mediis ignibus illa mori.
Nympha mane, ne sperne tuum crudelis amantem:
40Non hostis sed amans te, mea nympha, sequor.
Quem fugias nescis, spernas quae gaudia nescis,
Nec quem conaris perdere posse deum.
Aspera, si scires certe moderatior esses,
Utile narrares ipsa fuisse piam.
45Non de plebe deus, sed sum qui lumina mundo,
Heu, tribuo et quo nil pulchrius orbis habet;
Haerba nec est oculis quae non sit cognita nostris;
Sanantur nostra vulnera cuncta manu.
Infelix moeror, non sunt mea pectora telo
50Icta gravi? nostra nec relevamur ope.
Nympha mane, caveas laedant ne candida sentes
Crura tibi, ne sim causa doloris ego.
Colla nives et labra rosas, tua lumina vincunt
Sydera, me cruciant quae tua membra latent".
55Illa fugit sequiturque deus non passibus aequis,
Iamque manu apprehendit, sed tamen illa fugit.
Et petit illa deos et opem dent numina poscit,
In manibus Phoebi laurus et illa viret.
Phoebus in amplexu truncum tenet, oscula ligno
60Figit adhuc tremulo, lachrymulaeque cadunt,
Et fatur lachrymans: "quoniam mea non potes esse
Uxor, eris capiti digna corona meo",
Carpit et e viridi trepidantes arbore frondes
Et pharetram et cytharam cingit et ille comam.
65Nos decet insanos igitur sufferre dolores,
Nulla datur tanto cum medicina malo.
Saucius indomiti quicumque Cupidinis arcu est,
Quod iubet asper Amor cogitur ille pati.
Nemo ab Amore datur liber nec tutus abire
70Inde potest; volucres vincit Amor Zephyros.
Perfer et obdura, tu laenibus utere verbis,
Exorant faciles laenia verba deos.


43. epithalamium illustrium Elisae Gonzagae | et Guidi Urbini Ducis inclyti

Iam Latii resonant montes, iam carmine valles:
Iungenda est Guido dulcis Elisa suo.
Phoebe, move tua plectra, petit Thetis altera nostrum
Dulcis opus, sacram concute, Phoebe, lyram.
5Nunc sese e medio petulans Elegia Cythero
Suscitet, alterno currat et illa pede.
En numen demissa Venus, demissa decorum,
Hac dici nympha gestit in orbe minor.
Ipsa manu sponsam ducit, nec tangere limen
10Permittit patrium, servet ut illa decus.
Clara domus, clarus pater et Gonzaga per orbem
Progenies fulget, sydus ut axe novum.
Aurea dat Iuno sua munera - Iuno maritis
Praesidet alma thoris, lucis et omen habet -,
15Sese promittit sponso sponsaeque daturam
Pignora, quae poterunt dicier esse Iovis.
Mars hastam quatit ipse ferox, iungitque marito
Uxorem, ceston solvit et alma Venus.
Dat crumeram Pallas, viridem dat Flora corollam,
20Verbena et vario gramine sponsa viret.
Fescennii cantant pueri; discedite cuncti,
Arte quibus magica posse nocere datur.
Flammea iam capiti rubeant, purisque lavetur
Fontibus, ut sponso sponsa si aequa suo.
25Adsit et hic Genius, rerum cui summa potestas,
Cui data sunt vitae iura tenenda manu.
Tangat aquas ignemque simul, foecunda vocetur
Sponsa, ferant pueri quinque sub astra faces.
Este procul lites, procul hinc discordia sese
30Amoveat, procul hinc improba fama ruat.
Ungite vos famulae postes fusumque columque
Ferte simul: castas casta Minerva decet.
Huc Hymenaee pater, coetu comitante Latino,
Huc pete, purpureis cinge caput rosulis.
35Iam suavem spargat tibi mollis amaracus umbram,
Lutheus et soccus cingat utrumque pedem.
Haec est alma dies niveo signanda lapillo:
Excitus suavi carmina voce canas.
Sparge solum pedibus, quatiat manus inclyta taedam,
40Alite sit virgo nupta pudica bono.
Idalium quae diva colit Cyprumque Paphumque,
Est minor a Phrygio iudice visa Venus.
Dulcis Elisa nitet, veluti cum ramulus aut flos
Myrteus a nymphis est madefactus aqua:
45Quem Dryades tondent, variant quem mille figuris,
Quem solatiolum culta Diana tenet.
Felix sponse: bonus deus affluit et bona Parcae
Fila tibi nerunt, non soluenda deis.
En videas quali iungaris, Guide, puellae,
50Guide, nitor coeli conspicuumque decus.
Est oriens Aurora tuum subitura cubile:
Tu non mortali iunctus eris lateri.
Non non mortali est haec virgo sanguine creta,
Nonque decem menses haec peperere bona:
55Splendet enim in terris, ut ver, cum destitit imber,
Iunctaque sincerae est forma pudiciciae.
O pulchra, o virgo, nimium placabilis, ingens
Ornamentum orbis, gloria, pompa, nitor,
Quam bissena suum comitantur sydera solem,
60In sociam Charites quam voluere deae,
Aspice te quanto iunxit fortuna marito:
Hoc nihil in terris clarius esse potest.
Thessala non talem viderunt Pellea Tempe,
Cum Thetis Aemonias acceleravit aquas.
65Pendeat ex humeris chelis aurea, pendeat arcus
Et pharetra ex humeris aurea: Phoebus erit.
Splendeat a tergo, volet aurea penna nitenti:
Alter erit Veneris filius, alter Amor.
Adde quod in niveo viget inclyta pectore virtus,
70Cui non longa dies nec fera fata nocent.
Praetereo excelsi monumenta decora parentis,
Itala cui tellus subdita tota fuit;
Miliciae palmam cui Mars dedit, omnia forti
Vincere posse manu, vincere consilio.
75Sed patria virtute parum iuvat ire sub astra:
Clarior est propria gloria parta manu.
Quanta sit in patruum reverentia, quanta voluptas
Noscitur: haud quicquam est quo sine discutiat.
Illa cadit numquam, numquam cadit illa iuventus,
80Sectatur iusti quae monumenta senis.
O felix nimium, Octavi dum principis aetas
Suggeret imperio tam bona iura tuo.
Felix Guide, tua talis dum vivet in aula
Princeps, dum monitis illius aequus eris.
85Carior est auro virtuti iuncta senectus;
Tempore qui longo floruit ille sapit.
Viribus haud unquam superassent Pergama Grai,
Audisset si non Graia iuventa senes.
I nunc, Guide, tuae lateri te iunge maritae:
90Vitis ut adsitis iungitur arboribus,
Ut teretes hedera nigra nectuntur et ulmi,
Sic tua sint collo brachia nexa suo.
Gignite et adsimiles vobis, quorum ampla per orbem
Fama volet, patrios quae superet titulos.
95"Io io Hymenaee" canant iuvenesque senesque,
Turba puellarum "io Hymenaee" canant.


45. ad clarissimum equitem Darium Tibertum, | patricium Cesenatem, poetam doctissimum

Ordiar unde tuum, Dari, super aethera nomen
Tollere? quae nostrum Musa fovebit opus?
Me miserum liquit doctarum turba sororum,
Mi negat auratam pulcher Apollo lyram.
5Circum te cantus, circum te culta choreas,
Circum te plausus turba novena facit.
Undosum mea cymba tremit conscendere pontum:
Quam durum est parva lintre secare fretum!
Ille potest tuta qui se statione tenere
10Dignus naufragio est si petit ille mare;
Parva timet volucris proprium quae linquere nidum
Et volat hinc casu digna perire suo est.
Icarus, aethereas ausus volitare per auras,
Ipse suo infelix nomine signat aquas.
15Hectora qui falsis voluit tentare sub armis
Hectoreae sensit quam potuere manus.
Troilus, ah nimium dispar, congressus Achilli,
Dira ab inaequali funera Marte tulit.
Olim Calliope, coetu comitata sororum,
20Aethereo doctos movit in axe sonos.
Numina laetantur dulci modulamine, dulci
Laetantur cantu sydera summa trahi.
In medio Paean stupet agmine, convocat omnis
Ardalidas, subito mandat ut ima petant
25Et doceant genus humanum quo sidera cantu
Celsa rotent, quales dentur ab axe soni.
Linquunt astra deae, Parnasia culmina tangunt:
Arguta resonat collis uterque lyra.
Undique concurrit tellus vicina, sonoro
30Audito cantu, vernat amoenus ager.
Floret Hyampeum redolenti germine, floret
Tithorea et variis Cyrrha rubet rosulis.
Celsa Cytheronis fervent iuga carmine montis,
Turba puellares ducit honesta choros.
35Incipiunt cantare homines et Linus et Orpheus:
Maeonium resonat carmen utrumque nemus.
Docta cothurnati petit astra Thalia Maronis,
Tangit et aeternos arma virumque deos;
Ipseque, littorea redimitus tempora myrto,
40Immiti absumptus morte Tibullus amat.
Usque adeo cantare iuvat, versare choreas,
Usque adeo tristi morte perire iuvat,
Ut genus humanum oblitum potuque ciboque
Tristia maluerit fata subire iocis.
45Nam postquam ad superos axes se turba recepit,
Turba solent vates qua super astra vehi,
Mortales periere fame, dulcedine capti
Pieridum cantus Pieridumque soni.
Non illos Cereris, non illos cura Lyaei,
50Non movet a cantu dulcis et alta quies.
Assistunt mitique cadunt modulamine nec se,
Sint licet in media morte, levant modulis.
Ii casus tetigere deos, tetigere labores,
Humanumque genus movit ab axe Iovem.
55Forma hominis subito querulae fit imago cicadae,
Quae canit et vitae est immemor usque suae.
Tu vero nostri splendor tu maxima saecli
Gloria, cui Phoebus Pieridesque favent,
Solus ab excelso deductum carmen Olympo
60Ipse tenes: nobis rauca Minerva datur.
Unus ego, ex illis quorum attenuata querelis
Forma fuit cantu, sub nova fata trahor;
Nec mea Permessi tetigerunt labra liquores,
Pegaseum nectar nec mea Musa sapit,
65Ut valeam doctos inter numerarier illos,
Virginea quorum tempora fronde micant.
Tu, cui pacato coelestia numina vultu
Arrident, doctos pone, poeta, modos.
Ipse ego, crudeli nimium subiectus Amori,
70Cogor inaequali vulnera ferre pede.
Per varios casus, per iniquae fulmina sortis,
Territa nostra canit Musa suas lachrymas.


52. ad illustrissimum Principem Federicum, | Mantuae Marchionem, pro salute eius instaurata

Ardebat Fortuna potens te reddere coelo,
Ut semel humanum laederet illa genus.
Festinabat Atlas humeris sibi ponere tale
Pondus, eras capiti sarcina chara suo;
5Iamque fere Lachesis dederat tua fila sorori,
Iamque suum flebat patria moesta patrem.
Talis erat facies urbis, mitissime Princeps,
Qualis Thebarum, cum caperentur, erat.
Attoniti mussant patres, gemit ipse Senatus
10Et lachrymae matrum pectus et ora rigant.
Stant nati sine mente tui, nec reddere possunt
Verba tibi: tantus comprimit ora dolor.
Fiunt vota Deo, pia numina quisque precatur,
Dantur thura focis, victima caesa cadit.
15Ipse Deus, summa cum nos spectaret ab arce,
Annuit iis precibus ferre salutis opem.
Auxilium tibi praesto dedit, dedit ille salutem,
Te patrem patriae reddidit ille tuae;
Et si iam coeli dignum te sciret honore,
20Noluit invito te tamen orbe mori.
Est etiam superis humani cura laboris,
Flectunturque aliqua numina summa prece.
In tanto si te rapuissent fata tumultu,
Quo rueret Latium cernere tempus erat.


53. orat Fulviam ut se totam ei manifestet, | celet tantum papillas, cum candore pectoris illius | consumetur; asserit se interimere ut illi complaceat

Fulvia bella nimis, nimium mihi candida, vincis
Quae lac vel lilium purpureamque rosam,
Quam nitidum nec vincit ebur quod mittitur Indis,
Quae superant aurum, pande, puella, comas.
5Stellatos oculos, cedunt quis lumina solis,
Quae vincunt hebenum, pande, supercilia.
Pande, puella, genas perfusas murice rubro,
Dulcia labra mihi porrige, corralia,
Daque columbatim mihi basia, da mihi centum,
10Dein centum, cedent Attica mella quibus;
Et bene productum ex humeris mihi candida collum
Pande, puella, tuum: me sine pace frui.
Vix exurgentes e pectore conde papillas,
Quae nimium dulci lacte modo redolent.
15Candore et luxu nivei me pectoris esse
Cogis in extremo limite, dira, necis.
Iste tuus sinus expansus mihi spirat amomum;
Ex te proveniunt undique deliciae.
Quid sugis vivum e venis mihi, saeva, liquorem?
20Haec tua mi misero basia cor penetrant.
Improba, non cernis nimio quod aduror ab igni?
Me miserum media sic nece destituis?
Sic nece destituis manifesta? nec pudet illum
Spernere, cui proprio es corpore chara magis?
25Ut contenta meo sis funere, pectore condam
Hunc gladium et voti sic modo compos eris.
Me voluere tibi fata inservire; necesse est
Illa sequi; moriar: tu mihi finis eris.
Nosco equidem, cernes cum tu mea funera, dices:
30"Hic tam crudeli non nece dignus erat".
Sed frustra miserata meam tunc, perfida, mortem
Heu fueris, sero laenis et esse voles.


56. ad dominum Darium Tibertum, equitem dignissimum, | patricium Cesenatem poetamque facundissimum

Docta Philetaeis ludat redimita corymbis
Et canat aethereos nunc Elegia modos.
Cingite virginea flaventia tempora lauro,
Spargite, Pierides, per iuga summa rosas.
5Thus, myrrham et costum, redolentia cinnama templis
Liliaque et flores casta Minerva ferat.
Rideat et cantus Parnasus ad aethera tollat,
Rideat arguta collis uterque lyra.
Ornentur postes auro nitidoque elephanto
10Exhilaretque suum lumen uterque polus.
Tange chelym: novus ingreditur tua templa sacerdos;
Tange chelym, vireant et tibi, Phoebe, comae.
Phoebe, comae vireant tibi: iam nova fama per orbem
Crescit et Aonidum fertur ad astra decus.
15Celsa Terapnaeae lustrentur templa Diones,
Nec puer Assyrio dulcis odore vacet.
Isthmia nunc celebri Venus est cantata cothurno,
Tyrthaeaque lyra floret in orbe Sapis.
Smyrna suum vatem, nec iactet Thusca Maronem
20Mantua, Vergilio Mantua clara suo.
Desinat excelso cataphractum extollere cantu
Et canere altisona cesset uterque tuba;
Semine quo surgat Titan nec cantet Aratus,
Quave suos radios luce Diana tegat:
25Darius aeterno fera proelia, sydera versu
Cantat et aligeri tela cruenta dei.
Ipse repertorem cytharae sermonibus aequat,
Nimirum huic pendens ungula cuncta dedit.
Virgineum hic Helicona quatit doctasque sorores
30Convocat ad cantus sydereamque tubam,
Cogit et e sacra Phoebum descendere Cyrrha,
Bacchum Nisaeo cogit abire iugo.
Tanta illi est probitas, tanta illi copia fandi,
Graecia quos iactat vincat ut ille viros.
35Munichiae florent arces, nunc floret Apollo,
Nunc hedera et myrto lingua Latina vires.
Largius exuberant amnes rosulisque nitentes
Decurrunt valles, nunc viret omnis ager.
Thespiadum tauri circum ipsa altaria centum
40Mactentur, summo victima danda Iovi est.
Victima danda Iovi est, talem sortita poetam
Cum sit Calliope Calliopesque chorus.
Iuppiter ipse deus Musis favet, omnia Musis
Debent: aeternum est quicquid ab ore vomunt.
45Non ille aetherei dictus rex esset Olympi
Centimanumque Gigem contemerasse manu,
Contemerasse manu saevum per inane Typhoea
Atque hunc Nisaeis imposuisse iugis,
Castalidum ni docta cohors, ni magnus Apollo
50Aeternis canerent gesta deum