previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Amorem creatum in calamitatem mortalium

Nonne satis fuerant quaecunque pericula tellus,
Nonne satis tumidi quae parat unda maris?
An non mortali generi coelestia praebent
Numina, quo nigros possit adire lacus?
5Si non in nostrum pectus tua tela, Cupido,
Iactaresque faces, altera tela, tuas,
Hoc etiam nobis deerat, quos omnia vexant
Et nequeunt quorum flectere damna deos.
Vix ego crediderim coelo sua numina inesse;
10Et si sint, surdis auribus esse reor.
Undique poena manet nos tristes, omnia vexant
Atque aliquid semper quo pereamus inest.
Hic deus in nostrum bacchatur pectus et omnis
Concutit ille homines, concutit ille deos.
15Et puer et deus est et habet sua iura Cupido:
Quicquid mundus habet sub sua regna trahit.
Terribile hoc monstrum in terris natura creavit,
Liberius nobis mortis ut esset iter.
Non tutum coelum, non tutum noscimus aequor,
20Ipsa tremit tellus, Tartara saeva tremunt.
Suggerit hic lachrymas et sunt in amore querelae
Singultusque graves et sine voce dolor.
Diminuit famam, mentem consumit et omne
Ingenium fuscat vimque decusque rapit.
25Perdit et humanam dulci medicamine gentem,
Immodicas parvo tempore perdit opes.
Hoc nullum carmen, non haerba nocentior ulla,
Hic hominum mentis in sua vota trahit.
Non alio socios Ithaci medicamine Circe
30Esse boves fecit, fecit et esse lupos.
Crediderim tali nympham medicamine nautas
Scyllam sub proprio continuisse sinu.
Non alio cantu Sirenes credere dignum est
In Siculo puppes detinuisse mari.
35Quod neque fas et iura sinunt, natura pudorque
Usus et ipse vetat, saeve Cupido, facis;
In te cura placens, in te viget aegra voluptas:
Spicula plus aloes quam tua mellis habent.
Gaudia quae praebes duro sunt mixta dolore,
40Suspectos reddis qui tua castra colunt.
Iuppiter hamatis quid non tulit ipse sagittis?
Quas non est passus ferre in amore notas?
Europen rapuit placidi sub imagine tauri,
Mnemosinen pastor, Daelia Parrhasida.
45Hic etiam Coei natam confixus amore
Fulminea tectus contemeravit ave.
Ipseque Thestiaden, pluma circumdatus alba,
Callidus attraxit sub sua iura deus.
Coniugis Alcmenen decepit imagine falsi,
50Decidit et Danaes aureus in gremium.
Ussit et hic Semelen rapuitque Aeolida serpens,
Tactus et hic Alopes saepius igne fuit.
Non ille erubuit, sceptri gravitate relicta,
Huius in amplexu concubuisse deae.
55Hic etiam exarsit pueri Ganymedis amore:
Venantem hunc uncis unguibus arripuit.
Circumstant pavidi Troes, mirantur et ipsum
Ascendentem auras: difugiuntque canes,
Et nemus omne sonat, clamoribus intonat aether;
60Ipsae hostem aspiciunt inter inane ferae.
Quid medicae inventor curae non passus amore?
Nil valuere artes, nil valuere minae,
Nil valuit dixisse: "Puer, depone sagittas:
Hae mihi conveniunt, qui fera bella gero".
65Arsit enim gravius quam si cessisset Amori:
Nescit Amor magnis cedere numinibus.
O quantum est questus, quotiens quaesivit in haerbis
Auxilium, nec opem praestitit haerba deo!
O quotiens captus pueri vesanus amore
70Oebalii, immodicas concidit in lachrymas!
Gavisus quotiens forti certare palaestra!
Sparthano o quotiens ludere pancratio!
Omnia perpessus deus est, modo posset amanti
Blandiri et puero tradere suaviolum.
75Quem non vincis Amor, quem non tua spicula laedunt?
Non matri parcunt improba tela tuae.
Pressa furore gravi Cnidon atque Amathunta reliquit
Et Colchos odit Idaliumque iugum.
Illi sola fuit curae Panchaica tellus,
80Cum faciem vidit, pulcher Adoni, tuam;
Et fuit huic studium maculoso tegmine lincis
Membra tegi atque humeris retia ferre suis,
Desertisque aris latebras ambire ferarum
Antraque nexilibus cingere caeca plagis.
85Saepius haec timidas percussit harundine damas,
Saepe vagos lepores illa secuta cane.
O quotiens passa est venando laedere plantas!
Sentibus o quotiens eviolare manus!
Saepe legit flores, florum facit illa corollas,
90Subtilibus sertis inserit illa rosas.
Candida si quando laeserunt pectora vepres,
"Haec iuvenis patior - dixit - amore mei,
Et paterer quaecunque gravi mihi vulnera telo
Infigit qui me cogit amare nimis,
95Brachia dum tenero possem circumdare collo
Et retinere meo gaudia nostra sinu.
Sed fugit et nostros spernit meus ignis amores
Sectaturque truces in mea damna feras".
Terrarum Alcidem victorem vicit et asper
100Mars tantam haud potuit vincere nequiciam.
Aequoreis qui regnat aquis te vincere nulla
Arte vel ingenio sive liquore potest.
Consumunt tantae quemcunque liquamina flammae;
Viribus, heu, nullis improbe cedis Amor!
105Sed cum tota tibi superorum gloria cessit,
Parcere mortali debueras generi.
Non est armatis aequum concurrere nudos,
Vincere mortalem gloria nulla deo.
Aurea tela geris, rapido circumdatus igni,
110Attrahis in flammas pectora nostra tuas.
Effugere haud quisquam valet improba tela, nec ulli
Fas est alato te superare pede,
Ventilat a tergo quoniam tibi penna nitenti,
Quam celeres possunt vix superare Noti.
115Caecum lumen habes, cernis tamen, improbe, quae sunt
Arte vel ingenio condita sive fide.
In nos debueras fatis melioribus uti
Et superas homini conciliare vices.
Hoc erat imperium maius tibi: vincere summos
120Et sinere imbelles vivere more suo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: