previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12.

Cui mea cui potius metra qualiacumque dicaro
Quam tibi, quem virtus, quem stirps, doctrina decorat,
Strozza, decus Musis, patriae sobolique vetustae?
Pro pietate soles nostris alludere nugis:
5Carmen ut aggrediar Galeoti et laudibus instem
Auctor es et stimulus. Quocirca ad coepta faveto.
Tempora ad haec vitam iuvat extendisse morantem,
Quae celebres virtute viros atque artibus edant,
Ut merito genitos rear esse prioribus annis,
10Qui, ceu terra ferax, altis viruere virorum
Ingeniis, famae cum spargebantur odores.
Aspice quot legumque et iuris Apollines extant,
In vates primos sua qui certamina ponant.
Quocumque accedas, hominum qui corpora sanent
15Aesculapi occurrunt et ferme a morte retractent,
Nec minor est animos quae mulceat addita cura
In spes atque metus, acres in corde tyrannos.
Militiaeque duces florent: nimis inclita Pallas
Casside terribilis et spreta tristis oliva.
20Quam secreta Dei maiestatemque repostam
Mens rimata hominum sedes penetravit Olympi!
Has Christi pugiles linguae dulcedine pandunt
In populos inopes habitu, sed pectore dites.
Quae cantus ratio, vocis quae mella canorae!
25Cedat ut Amphion, stupeat, si viveret, Orpheus!
Praecipue fidibus Ferraria nostra triumphat.
Fama est eloquii dulces emergere fontes,
Ut conferre gradum priscis conentur, honores
Si modo praestentur pacisque alimenta benignae.
30Blandior una micat taciturna vicaria matris
Naturae; solitas format res, mira creatrix,
Insolitasque simul: videant hiberna rubentes
Ac generare rosas, Cancri fervoribus alti
Lilla candere at glaciem camposque nivales
35Aestibus in mediis; hominum cum corpore mixtos
Continuabit equos, pardum cervice iuvenci.
Aedibus eximium praestat templisque decorem,
Ornat equos ornatque viros, nemus, aequor agrosque.
Risus ab hac lacrimaeque fluunt, labor inde quiesque,
40Gaudia, tristitiae, spes et formido notantur.
Ipsa bonis longum spondet mortalibus aevum
Historiaeque modo gestorum effingere laudes.
Haec sibi virtutis praeclarae et stirpis honestae
Deligit artificem Galeotum, elementa profudit
45Huic secreta, modos penitus rationis et artis
Mentis et intuitum, proprias cum mente figuras.
Consiliis agilem tribuit super omnia dextram,
Ut quod pectus habet, manus et respondeat extra.
Si facies igitur viventis imaginat ullas,
50Verior utra fuat multum dubitaveris, at, si
Vita hominem functum, superas revocatus ad auras
Ut sit adhuc credas. Natura relucet in arte.
Haec sequitur, dux illa praeit. Vestigia nusquam haec
Deserit, illa suas vires mirata recenset.
55Gratia cuique operi est magno commixta decori,
Quae, mentem alliciens, oculos furetur amantes.
Ecce, fides dictis, Nicolai patris imago,
Lumine quem cassum modo patria luxerat orba,
Editur artificis digitis: industria qualem,
60Quam veram effigiem monstrat, labra, lumina, frontem
Atque genas. Quisnam iuvenisque senexque vel infans
Non dominum agnoscat notumque salutet, adoret?
Principe quis viso lacrimis non flevit abortis?
Aspecto gratantur hero quasi luce renato.
65Impetus est nobis cunctarier: "Optime princeps,
Care pater patriae, quibus es remoratus in oris?
Cur fugis afflictos? Quae causa aut casus ademit?"
Hinc Leonellus adest natura insignis et arte,
Quem spirare putes, tabulae licet aspicis umbras:
70Par genitus patri, notae pietatis alumnus,
Gloria defuncti, populi solatia moesti.
Quantum turba frequens morientis imagine visa
Indoluit, tantum propius Leonellia cunctos
Recreat effigies, vivique figura medetur.
75Quas tibi pro meritis reddet Ferraria grates,
Mortua cui domini quasi corpora reddis amati,
Artis et officio vivum producis et auges?
Praemia quae, Galeote, feret, quam tollis in astra
Nomine grandisono? Naturae arcana parentis
80Mensuras, moles, simul incrementa modosque,
Iuncturas callens membrorum, longa, propinqua,
Quorum tanta tibi est donata peritia, tantus
Ingeniique vigor, divina ut Roscius arte
Emineas: inter veteres primaria sedes
85Traditur artifices. Comitem dignabitur ordo
Pictorum illustris, celebrat quos docta vetustas:
Sanguine Romano Fabius, Cornelius atque
Actius et, Graia Creti de gente, Timanthes,
Protogenes, Zeusis, Panaeus frater, Apelles,
90Solus Alexandri meruit qui pingere corpus,
Phidia, qui coepit formas pinxisse venustas,
Mox Pario vultus duxit de marmore vivos.
Horum te ingeniis manus ipsa et mentis acumen
Annumerant, sed pura fides, prudentia amorque
95Carior ut regi fias fecere, bonorum
In quo spes omnis: quique artes haurit honestas,
Nobilibus vigilans studiis, Leonellia spectat
Sceptra, petens longi sibi praemia certa laboris.
Aspice: diversis venientes partibus ulla
100Ornamenta ferunt regi, quibus ora vel aures
Oblectent: etenim portum hunc legere quietum,
Ad quem vela sui valeant intendere cursus
Firmaque iactetur vigilantibus ancora votis.
Hinc honor, hinc laudes, hinc rectis gloria factis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: