previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


monodia in Hierusalem

Lusimus in teneris Venerem lascivius annis,
Lusimus unguentum, pocula, serta, iocos.
Crinis inest cano capiti, ver fluxit et aestas,
Praestat in autumno carpere poma senem,
5Praestat et excussis caput hoc foedare corollis
Quum deus humana caeditur ecce manu,
Figitur et crucibus, madet heu calvaria tellus
Sanguine: tu nati funera, mater, agis.
Impia Hierusalem, non hic deus ille superbas
10Perdidit in pelago qui Pharaonis opes?
Non deus ille, tuos totiens qui cladibus hostes
Affecit, quo tu libera, semper eras?
Impia Hierusalem, non hic Holophernis ademit
Cervices, non hic te dabat esse deam?
15Adde quod iste tuis etiam praesepibus infans
Vagit et hunc dominum bos et asellus amant.
Impia Hierusalem, non sidere cernis eoo
Adventare magos qui sua dona ferunt?
Quo furis, Herodes, strictum cum comprimis ensem?
20Debetur gladiis non cruor iste tuis.
Impia Hierusalem scelus hoc parat: aera profano
Sunt data discipulo, proditionis opus.
Illicet irrumpunt portis; orabat in horto
Christus: agunt strepitum coniciuntque manus.
25Tunc deus trahitur donec fora celsa Pilati
Ingreditur; sedit hic praetor et ore tonat:
"Ite citi, comites, hominem prius urite loris,
Inde coronatus sub cruce damna luat".
Sentit idem Cayphas, tuque, o saevissime, dirum
30Anna probas facinus Hierusalemque probas.
Mox pia membra dei multo tortore erubescunt,
Pro dolor, heu audis vulnera virgo parens.
Sistra canunt prodeunt equites tolluntque maniplos
Spectatumque nefas confluit unda nurum.
35Procedit tandem Christus cruce pressus acerba,
Procedit: vexant terga benigna canes.
Mater in hunc oculos dea conicit, ille parentem
Agnoscit vultu plangit uterque solum.
Calcibus illi instant, lacrimans vix surgit Iesus
40Attollitque crucem cranariumque tenet.
Figitur hic brevibus clavis, caput angit achantus,
Impia divino sanguine terra mades.
Hostibus erigitur devictis grande tropaeum,
Saxa crepant, vultus atrat Apollo suos.
45Impia Hierusalem, pro te deus ecce precatur
Ut Pater ignoscat crimina tanta suus.
Ille comam quatiens fulmen quatit igne trisulco
Quo petat infandum, nec mora longa, caput.
Flavia signa micant, Romanus in agmina Mavors
50Instruitur, properant in tua damna duces.
Impia Hierusalem, simul obsidione teneris
Dira fames natos te iubet esse tuos.
Vi Titus irrumpit portas, ruit hostis in arcem,
Capta gemis, numero corpora caesa cadunt.
55Impia Hierusalem, natorum sanguine fauces
Pasce tuas, fauces sanguine pasce tuas.
Hoc cecinere pii vates, cecinere Sibillae,
Hoc cecinit quem tu figis iniqua cruci.
Impia Hierusalem, dic nunc ubi moenia, turres
60Et domus et latis festa theatra viis.
Dic ubi sunt dulces pueri dulcesque puellae
Vir nurus et docti, curia densa, patres.
Pulvis et umbra iacent, lato captiva per orbem
Duceris ut pateat crimen ubique tuum.
65Nunc age, Hierusalem, satis o satia impia caelo
Errasti: ad dominum vertere, Hierusalem.
Te pius expectat passis complexibus, audi,
Te vocat: ad dominam vertere, Hierusalem.
Non fugiet: fixos clavo non conspicis artus?
70En vocat: ad dominum vertere, Hierusalem,
Vertere Hierusalem. Lentatur ad oscula cervix:
Ad dominum mecum vertere, Hierusalem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: