previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


in somnium poetae mirum

Invocat hic musas vates, hic Palladis optat
Numen adesse sibi, Iovis hic vel Apollinis astrum:
Ast ego flexus humi caeloque haec lumina figens
Te, Stephane, imploro, cui prima corona cruentos
5Martyrio cinxit crines, quem semper ab ipsis
Unguibus excolui puer: incunabula testor,
Testor et altricem, me et qui genuere parentes.
Ergo adsis comitique fave, quem nuper ad orchum
Tartareosque lacus, porro per amoena priorum
10Litora ad aethereas duxisti sedulus auras.
Mira canam: Veneti, dictis advertite mentem.
Nox erat, et mortale genus sopor altus habebat,
Cum mihi lapsa polo Stephani rutilantis imago
Visa procul: palmam agnovi quam dextra gerebat.
15Qui mox: Surge, puer, meque hac sequere, inquit. Ab ipsis
Illicet excutior stratis, mora nulla: vocantem
Consequor observans vestigia. Vadimus umbris
Immicti piceis: extemplo stridor ad aures
Pervenit: horresco Eumenides, colubrosque minaces
20Vertice, sulphureosque amnes, animasque catenis
Distractas miseris. Tum me sic pone paventem
Alloquitur deus: Hos, puer, o mea cura, timores
Linque: vides natos supera qui in luce parentes
Infensos habuere suos, quique arma rebelles
25In patriam gessere. Gemunt hoc carcere avari,
Coctum quippe suis instridet faucibus aurum.
At laeva infausti maerent quos improba ventris
Luxuria exhausit, veteresque requirere rhombos
Impulit Oceano, vinumque e montibus Istris,
30Tubera Sicaniis et aves in Phaside natas.
Hos iuxta sedet infelix chorus: apice qualis
Lugentum, facies, quibus inconcessa libido
Dux fuit, o miseri, quos haec tam dira morantur
Supplicia. Occurrunt alii, quibus ira latentes
35Iniecit stimulos, et in omnia funera promptos
Effecit; post terga manus nunc angue revinctae
Collaque perpetuoque domans hos versat Erinnys.
Hic sunt qui mediis etiam fornacibus algent,
Vulgus iners, animae quorum sub cautibus aspris
40Sedissent melius, nunc omnis torpor et omnis
Segnities inmersa rogis et cuditur igni.
Pone superciliis incedit pompa Quiritum.
His sunt Caesarei fastus, sunt sceptra, triumphi,
Sunt tunicae Iovis astriferae, simul ales eburno,
45Consurgens solio, sunt qui ad plaustra poetae
Carmen agant, sed inest patulis qui sibilat anguis
Auribus, Eumenidesque comis colloque sedentes
Verbere continuo nunc has, nunc pectora pulsant.
Igneus est ollus currus, diadema cerastes,
50Proque aquila sceptro stridens insurgit Erinnys.
Purpura sunt flammae: vos haec horrenda, superbi,
Supplicia expectant: quid nunc iuvat orbis habenas,
Concussisse, manu? lectas quoque rite bidentes
Ante pedes cecidisse suos? superumque corollas
55Usurpasse? quid et tonitrus torxisse, quid imbres?
En tibi Tarquinios, Galbam dirumque Neronem,
Et Marios Syllasque truces, Verremque profanum
Et Phalarim: nudusque suis hic Hannibal armis
Ardet et oedipodae Cylaros, atque impius ardet
60Pigmalion et sitiens patriae Catelina cruorem.
Hic Medea gemit natis comitata duobus,
Hic Circe medioque sepulta Semyramis igne.
Huc, age, verte oculos mecumque hanc inspice flammam:
Iuppiter hic natique sedent quos caeca vetustas
65Mortales coluere deos: en Bacchus et ardens
Saturnus, Maiaeque puer lascivaque Flora
Et Venus, et Cybele omniparens atque optima Iuno.
At nos, Phoebe, fugis, tuque o Mars inclyte quondam
Bellator, tuque Aetneis assuete caminis
70Mulciber, Oceanique tenens, Neptune, tridentem.
Ite, infelices animae, date digna nefandis
Praemia flagitiis, superas nos poscimus auras.
Tum magis audiri gemitus, magis alta sonare
Verbera, tunc dirae tortis ululare colubris
75Per cava saxa canes et Cerberus ore trifauci.
Interea nos puppe Charon petit: illicet alno
Insiliit Stephanus, sequor hunc, exponit amoenis
Navita nos campis. Hic sunt qui corpora disco
Exercent, aliqui patriis sua membra palaestris
80Insertant, crudoque audent dare brachia caestu.
Hic ducunt alii choreas, alii aethera complent
Cantibus, hic citharae simul est qui carmina chordis
Obloquitur: ver semper adest volucresque sonorae:
Arboribus croceoque rubent haec prata hyacintho,
85Pubentique rosa divini efflantur odores.
His utinam post fata locis, hic spiritus aevum
Degeret aeternum, sed quas tibi, summe deorum,
Qua habitas sedes? o si mihi sancta liceret
Limina caelorumque sacros modo cernere postes!
90Haec equidem volvebam animo, cum reddita sensi
Membra toro. Vixdum roseis aurora capillis
Liquerat Oceanum: surgo, Stephanumque requiro.
Nullus erat, nisi qui fagi caelatus agresti
Haerebat pluteo: feror huc, castusque ministro
95Thura focis, imo promens hanc pectere vocem:
"Da, Stephane, infandas facies dirasque sororum
Eumenidum vitare faces, da laeta piorum
Concilia, Elysiasque tuis da quaerere sedes
Vel potius quas ipse colis, quibus imperat ille,
100Ille hominum divumque parens, qui tempora crudis
Sentibus incinctus dedit affigenda severae
Membra cruci lavitque suo scelus omne cruore".
Annuit hic precibus gaudens, hanc illicet aedem
Ingredimur, nobis data contio: diximus hisce
105Visa oculis, et adhuc ingens tremor incutit artus,
Stantque horrore comae, necdum sat corda quierunt.
At vos, mortales Veneti, dum vivere dulcis
Aura sinit, cohibete manus, servate maritis
Iura toris, nec vos dirum in scelus ulla libido
110Auferat, hasve animas fallaci suadeat auro
Vendere, iustitiam patrio velut aethere natam
Discite, quippe patet nullis cervicibus aether,
Sed Stygis atra palus, et quae data dira superbis
Tartara: vos casti superum scandetis Olympum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: