previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2.

Heu mea quam saevis carpuntur viscera flammis,
Intima furtivus quam premit ossa vapor!
Torrida Sicaniis veluti calet Aetna cavernis,
Sic mea ferventi corda furore calent.
5Non mihi Vesviacis rupti fornacibus ignes,
Nec gravis Icarei syderis ardor obest;
Non Phaetontaei, passa est quos terra, calores,
Sicca nec exusto chaumata facta polo.
Tanta cruentato pariunt incendia vati
10Semper in exitium lumina visa meum.
Ut liquefacta cremant rapidae cito sulphura flammae,
Sic mea sunt subita membra cremata face.
Saucia tam celeri stupuerunt pectora toelo,
Morsa repentino ceu stupet agna lupo,
15Tenderet aut vitrei gelidas cum fontis ad undas,
Intempestivo cerva fugata cane,
Aut streperet fragili cum lentus harundine pastor,
Quem ferit ignota missa sagitta manu;
Risit inassueto strictas fervore medullas
20Et puer illato vulnere laetus abit
Qualis, in Aemathiis prostrato montibus angue,
Cynthius inflata mente superbus abit;
Qualis abit victor caesa Tirynthius hydra,
Qualis et Eoo Bacchus ab orbe redit.
25At rudis insolitum veluti fert taurus aratrum,
Ecce novo ferimus colla subacta iugo,
Utque ferox validis sonipes retinetur habenis,
Qui modo pugnaci fronte timendus erat,
Arcta cathenato cohibent sic vincula nodo.
30Heu male mutata iura paterna vice!
Nulla queat tantos solvisse potentia nexus:
Tam mea sunt forti pectora vincta manu.
Prima rudem nitidis iuvenem si flexit ocellis
Livia, nil mirum est: mollis et aptus eram.
35Ut liquida in varias formatur caera figuras,
Sic capiunt quemvis membra tenella modum.
Si semel hanc videat, totum qui concutit orbem,
Protinus, ut visa Gorgone, marmor erit.
Haec rigidum traheret, ceu vis Magnesia, ferrum.
40Haec daret indomitas sub sua iura feras.
Ureret haec Orcum, terram, mare, sydera, caelum:
Tanta sub ardenti lumine flamma micat.
Haec utinam aeternos facies paritura dolores
Esset adhuc oculis conspicienda meis!
45Impia non facerem toti convicia caelo,
Cum videam duros in mea vota deos.
Squallida non miseros macies obduceret artus,
Nec lentos caperent ora coacta cibos;
Tracta nec exirent imo suspiria corde,
50Dum queror ad surdas, nocte silente, fores;
Ipsa nec incautum tacito me luderet astu
Iam totiens pactae conscia noctis anus
Publica nec fierem mordentis fabula vulgi,
Dum vagus incerti turbinis instar agor;
55Nec premeret dubius suspectum terror amantem
Ne sit in externo Livia nixa sinu.
Vivat amica licet Dictynna castior ipsa,
Nulla tamen vario forma timore caret.
At postquam infixum est natali sydus ab hora,
60Ut nostrum aeterno ferveat igne iecur,
Fortiter ipse feram scopulo patientior illo,
Sedula quem vasti percutit unda maris.
Forsitan haec nullo patientia victa labore
Mansueta versos sentiet aure deos.
65Quae fuit asperior rabidoque ferocior urso,
Parrhasis est multa flexa puella prece.
Praestitit ipsa suo duram se Lesbia vati,
Atque insperanti facta benigna viro est.
Mallet et in teneris cecidisse Propertius annis
70Quam sua foemineo colla dedisse iugo,
Tanta sed optata suscepit gaudia nocte,
Nullus ut in tota laetior urbe foret.
Difficilis miserum Nemesis torquebat amantem,
Ad duram insomnem passa iacere domum.
75Gramina Phasiacis decocta bibisset ahenis
Ipsaque Circaea structa venena manu,
Et lectam Haemoniis hausisset collibus herbam
Et gravidum indomitae quod parit inguen equae,
Ferrea si solos Nemesis vertisset ocellos,
80Ferrea sed, quanvis ferrea, versa tamen.
O quotiens Naso lachrymis suffusus abortis
"Pande fores", dixit, "pande, Corynna, fores".
At rapienda dabat celeri sua verba procellae,
Et vano ingratas sparserat ore preces.
85Longa tamen rigidum domuit constantia pectus,
Et modo iam pulsus saepe receptus erat.
Non amet aut discat duros tolerare labores,
Optati compos qui velit esse sui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: