previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad Caesarem Herculanum

Docte, ac strenue Caesar Herculane,
Qui praenomine tanto, itemque tanto,
Dignus nomine, Palladi, atque Marti
Carus Felsineos lares, et ipsum
5Nequaquam exiguum, sed Arno, et ipsi
Tybri, praeside Lentio, invidendum
Rhenum duplice gloria coronas,
Ne tu, ne (rogo) tam tener, meique
Amator nimius quaerere, si non
10Crebras, ut soleo, satisque longas
Sic, o sic utinam satis disertas,
Ad te mittito literas, eoque
Me tui immemorem putes, mihi qui
Haeres interioribus medullis
15Ex quo non odium quidem, aut iniqua
Ira, sed ratio, piique cordis
Indignatio iusta pervenustum ex
Imis ossibus expulit Carinum,
Carinum mihi corde cariorem.
20Nam quamvis haveam satis superque
Quod scribam, meque scriptione quidquam
Ad te dulcius est, mihique maius,
Cui dem non habeo tamen, profunda hac
Valle dum moror Alpibus propinqua,
25Sed longe Alpibus omnibus per orbem
Quot sunt, quotque fuere, duriore,
Nec qua sit mage vasta solitudo.
His tesquis ego nec valens, nec aeger
Neuter inter utrumque somnioso
30Totus langueo trepidus veterno,
Inter frigora saeva, staminumque
Ventorum horrisonos latens boatus.
Uror sed tamen interim, simulque
Algeo velut Aetna, Caucasusque,
35Ferventi triplicis rigore flammae,
Sed tam dulciter, ut iuvet perire.
Hoc est ambrosia frui deorum et
Tot inter scopulos ferosque vepres
Dulci nectare coelitum potiri.
40At tu non modo amice, sed patrone
Mi Caesar vale, mutuoque amore
Tuum dilige Varchium, quod hercle
Praeclare facis hactenus, bonoque
Bonae tam lepido, atque Bolonetto
45Ambobus mihi carior ocellis
Nota de meliore, Zoppioque
Quo nil dulcius est benigniusque
Commendes iterum vale, atque salve.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: