previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. ad Ioannem Lascarem

Iane, vatis amor tui,
Unus qui patria tam procul a domo
Secessu frueris tamen
Et contentus humo vivis in hospita:
5Felix, quem neque turbidi
Bellorum strepitus nec creperae vices
Terrent et gravis alea
Fortunae indocilis stare loco diu,
Sed sacri medius chori
10Musarum, facili pectore despicis
Prave quae populus nocens
Miramur, neque voto neque ponere
Aegris gnari animis modum
Et res flagitiis solvere non suis.
15Nam quae tam fera pestilens,
Quam non ingenio vincimus improbi?
Vel pictas referas licet
Tygres vel Lybicae immane iecur leae,
Inter se probe obambulant,
20Nec praedae, nisi dum pulsa abeat fames,
Naturale malum, incubant.
In diversa furor scilicet omnibus:
Soli mutua vulnera
Exercemus, atrox soli odium in genus,
25Indignoque cupidine
Caeci, iura pii sanguinis, heu, modis
Turbamus miseri omnibus.
Ergo Ixioneis conditionibus
Versati assidua rota,
30Pertusa laticem quaerimus amphora
Frustra, quatenus improba
Mentis cura eadem tempus in ultimum
Imis pectoribus manet,
Aeque certa foris, certa domi comes,
35Nec, quae olim veteres pii
Commenti lacubus sub Stygis ultimae
Cuncta extrema merentibus,
Sentimus miseri nos mala perpeti.
Nam quid, quaeso, aliud iecurve
40Obscoenaeque nigri vulturii dapes
Aut saxum capiti imminens
Impuro et mediis fluminibus sitis,
Quam congesta pecunia
Forsan deteriori et tituli graves
45Mentis non satiabilis,
Pendentis dubiae de studio levi
Plebis usque Quiritium?
Haec certissima uti sunt, ita nos quoque
Fatemur, bone Lascares
50(Nam quis lucidum eat inficias diem?),
Acres sed catuli velut
Latratam semel aut ursam Erymanthino in
Iugo aut multiparam suem,
Sectamur soliti quae noceant mala,
55Donec (sed prius Herculis
Olim quos memorat fama laboribus
Infracti) gladio hostico
Solvamus misera haec membra anima gravi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: