previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11. AD ANTONIUM CIOFIUM IURECONSULTUM

Feruntur olim tres fuisse virgines
Thaumante natae, queis voracius nihil
Aetas parentum vidit, aut rapacius.
Testatur hoc vel oris horror asperi,
5Manusque obuncae, venter et profundior,
Quam Scylla, quam Charybdis ulla immanior.
Quarum Celeno, quam vocamus, principem
Locum tenere creditur, sed alterum
Furens Aello, tertium rapax soror,
10Nomen volatus cui celerrimus dedit.
Hae regis olim Thracis haud mensas modo
Cibis onustas inquinabant foetidae,
Sed in profunda deprimebant viscera
Quaecumque promus-condus extulerat penu,
15Opes ut omnes devorarent imperi
Fameque cunctos enecarent Bistonas.
Sed ut priora secula haud inaniter
Tibi locuta forte persuadeas,
Quid has sorores ipse credam, percipe.
20Fuere tres tum iudices, quos litibus
Diiudicandis ille rex praefecerat,
Libidinose et insolenter improbi.
Hi ius quod ipsum vendiderunt omnibus,
Nefasque miscuere fasque saepius,
25Contentiones excitarunt plurimas;
Regemque mentis lumine orbatum suae
Simulque falsos virginum vultu Scythas
Ad indigentiam impulere huiusmodi,
Ut quod comesset, haud haberet quispiam;
30Donec fugatos Zetus et Calais procul
Plotas relegant ultimas in insulas.
Illic rapaces in volucres Iupiter
Iratus omnes vertit et iussit suas
Canes vocari sic, ut ipsae sumerent
35Modesta, cum liberet, ora iudicum
Variisque poenas irrogarent gentibus,
Quo iure, quave iniuria. Sic plurimi
Fuere ab istis perditi, ceu perdite
Nunc nos ab iisdem perdimur: nec profuit
40Quod tu Ciofi docte quodque ceperint
Paterque filiusque me suam in fidem
Asinii, clientum fida spes, quod aequior
Usquam sit acta nulla causa gentium,
Quod vestra praestet omnibus scientia,
45Qui sunt, vel olim qui fuere maxima,
Terrarum ut orbis novit, advocatio.
Scitum ergo id est, quod dicitur: plus unius
Apud rapaces posse summam gratiam
Pecuniamque, iura quam civilia,
50Rem si probandam luce monstrent clarius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: