previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


15. AD M. TULLIUM BEROIUM

Quicumque veram te quietem persequi,
Diserte Beroi, putat,
Unumque te miratus, uno in te stupet,
Haud errat is, me iudice.
5Neque hercle dico hoc ipse, quod parentibus
Virtute claris, et loco,
Et civitate pervetusta sis satus;
Divesque opibus et copiis
Tuae beatus incolas sedes domus,
10Solumque dulce patriae,
Felicitatis plurimum tibi haec licet
Afferre non ulli negent;
Sed quod subacti dotibus pulcherrimis
Ornatus ingenii colis
15Musas ab urbe procul et ab negotiis
Vitae molestioribus;
Canisque laetus fertilis ruris bona,
Et quae sequatur singulas
Horas voluptas, quoque fallamus modo,
20Si nos quid urit turbidos.
Nec, Vere cum soluta nix Favoniis
Lapsus adauget fluminum,
Non dicis, almae vitis ut propagines
Tenerrimique palmites
25Superne gemmas turgidas trudant suas,
Ut induant sylvae comas,
Arbusta florem, molle gramen pascua,
Quod mox petulcae tondeant
Morsu capellae, dum per asperos vepres
30Lascivientes gestiunt;
Ut rore dulci, ut uvidis herbis oves
Pastae revertantur domum,
Agnisque, clausos mane quos reliquerant,
Distenta portent ubera.
35Quin pertinaces addis, ut cantus die
Noctuque Aedon integret,
Dum voce rura, voce mulcet aethera,
Totumque iam flammis dolet
Novis peruri pectus et medullulas
40Amoris aestu liquier.
Quos haurientes auribus questus, vagas
Ducunt choreas cum suis
Mixtae puellae amantibus sub ilice
Densa, vel ulmo sub cava,
45Afflantque passim mutuae mentem omnium
Et ossa pervadunt faces:
Faces iugalis illices Cupidinis
Castoque amori praeviae.
Quid? quae canenti praestat uni non iners
50Aestas tibi solatia?
Sive arva aduncae dentibus falcis metis,
Seu tu maniplos alligas,
Spicisve grana discutis flaventibus,
Alteve iacta ventilas;
55Seu cum meridiatus exis vespere
Et aspicis laetos greges
Cubare villae limen ad notum suae
Ervoque praepingues boves;
Vel cum celebras luce festa ludicrum
60In gratiam viciniae,
Solvisque dulce praemium victoribus,
Quod quisque se dignum ferat;
Atque inde cum se torridus fregit calor,
Aut amne proximo lavis,
65Lymphaque temperata te refrigeras
Salubribusque balneis;
Aut conticentem suscitas musam lyra,
Fidesque contentas moves
Nervisque molle carmen aptas, suaviter
70Quod accinant puellulae.
Iam vero ad illas quisquis oculos verterit
Suos, tibi quas exhibet
Autumnus uvas vite ab alta pendulas,
Et poma, quae carpas manu,
75Fervensque mustum, quod cavo exceptum lacu
Pressos reponas in cados;
Quisquis per agros et vepreta viderit
Urgere te semel feras
Atque impedire retibus densissimis
80Viscoque deceptas aves,
Vere beatum, Marce Tulli, te putet,
His qui fruare commodis
Et ruri et ipsa in urbe, dum complecteris
Vitae latentis singulas
85Laudes venusto persecutus carmine,
Quod in futurum dulcibus
Nymphis dicatum (si qua vatibus fides)
Non ulla delebit dies.







Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: