previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. AD BONAM VALETUDINEM PRO GEORGIO CORNELIO

O Diva, sedes quae colis arduas
Semperque laetis Coelicolum interes
Mensis et indulgens choreis
Esse iubes procul usque curas:
5Sic te pavores undique, sic fames
Tristesque morbi, sic macies malas
Depulsa vitet sub tenebras
Inque nigro dominetur Orco,
Risusque blandi pepetuus comes
10Adsit vicissim lusus et aureae
Cum Gratiis Horae ac perennis
Laetitiae Venus alma mater,
Mater pudici sancta Cupidinis
Altrixque castae grata licentiae:
15Cui ventus atrox sic iubenti et
Saeva maris cadit unda saxis,
Saevi quiescunt turbinis impetus,
Nubes relinquunt aethera, nec sola
Terrae salubri iam madescunt
20Rore nisi Zephyrisque flabris;
Tum se virenti gramine pascua
Vernisque passim floribus induunt,
Tum dia vitae dux beatae
Corda per insinuat voluptas.
25Nam quae sit auri te sine divitis?
Quae liberorum gratia? quae imperii
Late patentis, quaeve curae,
Quaeve mali requies laboris?
Redde o precamur te bona supplices
30Hic quicquid usquam est et iuvenum et senum,
Redde o merenti, nec priorem
Invideas iuveni salutem,
Pro quo Adriani littora marmoris
Atque ora Tusci nobilis aequoris
35Suspendit altis vota Divis,
Nec modus aut gemitu aut querelis
Ponetur ullus tristibus antea,
Quam saevientem depuleris luem,
Votique nostri nos precisque
40Feceris adveniens potentes.
Tu sola fletum sistere, tu potes
Nobis dolorem hunc demere maximum;
Et dignus ille est quem revisas
Protinus incolumemque serves.
45Nam sempiternas nec reverentior
Mentes honorat, nec melior colit,
Integritatis nec perinde
Ullus amans fideique certae
Custos, et asper sontibus et ferox
50Atque innocenti commodus extitit,
Virtutis invictus satelles
Et scelerum metuendus ultor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: