previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6.

Alberice domine, de te volo fari;
Audiant nunc homines terra quoque mari,
Ut a cunctis valeas per hoc commendari.
Quicquid est in aliquo undique perfecto
5Stat in te verissime semper vultu leto,
Sicut ego profferam nullo facto recto.
Hostia tu nunquam claudis te iusta petenti,
Cuilibet et tribuis que sis fore congrua menti.
Fama sonat late generis tua nobilitate,
10Nobilitate viges nec mentis accumine friges,
Et tua mens etiam supra gentes eminet alte,
Nec sinis ingenium calcari nobilitate.
Non manet hoc nostro tam prudens viribus evo,
Nam caret hic omni membro vicii quoque nevo;
15Pectore sub eius sapientia stat Salomonis
Atque manet vere prudentis verba Catonis,
Nobilis et sapiens prudens humillisque pudicus
Hic manet et talis Christi dicetur amicus.
Adde quod hic semper socius vult esse honorum,
20Adde quod et nunquam socius vult esse malorum;
Hic nunquam vestes laceravit filosophie,
Set fuit hic vere nuctrictus lacte sophie.
Nunc quoque sic prudens utinam bona vera sequaris,
E libro vite conscribi tu merearis.
25Ergo cum sanctis tu vere sis sociatus,
Cui Vicentinus stat nunc servire paratus.
O Alberice, grande est nomen tuum, set gran-
Dior est nobilitas et tua fama decora.
Si tua nobilitas probitas et fama decora
30Laudetur, velut est, par tibi nullus erit,
Nec tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
Ut maior fiat, crescere possit, habet.
Dic modo cur talis, cur tantus est Albericus.
Fisicus respondit, qui talia reddere novit:
35Hec natura facit, set prodest optima coniunx.
Bene dixit fisicus, quia
Quem natura docet, per se bonus esse probatur,
Moribus ille tamen alterius auxiliatur,
Sicut scriptum est:
40Sponte quidem per se mea est laudabilis uxor,
Fit tamen admonitu melior ipsa tuo;
Nec dubitans oro, set flumine sepe secundo
Augetur remis cursus cunctis aque.
Acer et ad palme per se cursurus honorem,
45Si tamen ortetur, ferrior ibit equus,
Fortibus adsuevit tubicen prodesse suoque
Dux bene pugnantes incitat ore viros.
Nam quecumque solent per se perpensa placere,
Alterius pocius inventa decore placent.
50Dic modo que coniunx et qualis ipsa vocatur,
Per quam tot mores, ut dicis, amplificatur.
Beatricis nomine ipsa nuncupatur
Et felix in omnibus ipsa iudicatur,
Nam beata dicitur felix esse multis,
55Que prudens et sapiens moribus stat cunctis;
Et que digne iungitur illa tanto viro
Quod cunctos exsuperat valde modo miro;
Nil potest beacius illa possidere,
Quam si suam gratiam valeat tenere,
60Hec est illa domina inclita preclara,
Que cum decet omnibus stat in vultu clara:
Et speciosa nimis vultu serena iocundo
Et cunctas alias superat spectamine mundo;
Est habilis sapiens humilis flos et mulierum,
65Ut fatear verum, stat et pulcerima rerum,
Ut licite dicam, tam pulcram tamque pudicam
Non sinit esse decor vive valeque precor.
Nam quecumque boni potest facere, ipsa libentis
Prestans exemplum vivendi sic sapientis
70Preconium vere virtutis debet habere,
Que nunquam cessat per prospera veta studere;
Huic igitur sit una salus lux maxima de
Insuper a sede cum sanctis.
O reverenda, nimis tua sunt preconia tanta,
75Quod nullus posset, mihi credite, dicere quanta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: