Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Si, Francisce, meam rem neglexisse videbor,
Non mihi, dux ingens Sfortia, des vitio?
Qui sua non curat, qui sit censendus, ut illa
Cordi habeat, quorum nulla sit utilitas?
5Ergo locuturo mihi si mitissimus aures
Praestiteris faciles, officiosus eris.
Nec mea dumtaxat mihi non sunt, Sfortia, curae
Sed magis illa quidem, quae tibi gesta cano.
Usque adeo obrueris magnarum pondere rerum
10Esse tibi ut possint otia nulla satis.
Inde fit, ut nostras nequeas meminisse camoenas
Quae bene tranquillum pectus adire solent.
Sint maiora tibi licet et maiora tuenda
Consilio, tamen haec digna reor studio.
15Sola quidem reddit genus immortale virorum
Gloria quam servat musa, vel elogium.
Quid ferus Eacides, quid clari nomen Ulissis
Aeneasve pius, vate silente, foret?
Nec tamen Eacides nec Ulisses nobile quidquam
20Usque adeo gessit, tantus ut esset honos.
Nam plus Aeneas quid dignum laudibus egit?
Nempe qui in parvis maximus ipse fuit.
Qualia bisdenis potuisset navibus arma
Vel servare sua vel petere alterius?
25Ingenium praestans et fandi copia tantam
Prae se ferre solet vimque decusque simul,
Ut quae parva putes reddat permagna relatu:
Talis Virgilius, talis Homerus erat.
Fabula nam Troum late celebrata per orbem
30Quid nisi ficta canit? unaque multa refert?
Digni igitur vates, quos dignus carmine princeps
Diligat et gratis muneribus cumulet.
Praemia, crede mihi, dios fecere poetas
Et quos nutrit honos, commoda quos agitant.
35Nam qui parva suo videt emolumenta labori
Atque decus positum ingenio, deficit:
Spes animos recreat, reficitque, et tollit in altum
Quae sublata animos frangit et ingenium.
Hi si falsa valent pro veris reddere, quid si
40Vera velint veris laudibus erigere?
Omnia praestat honos, artes iacuere relictae
Quas nec honos sequitur, nec tenet utilitas.
Hae tibi res gestae, quarum iam fama supremos
Gangaridas tetigit antipodumque solum.
45His neque Alexandro cedis nec, Sfortia, Cyro
Qui domuit Cresum fregit et Assirios.
Annibal horrentes multis cum millibus Alpes
Transgressus Latium terruit omne furens.
Scipio fortuna multo prestantior, ipsa
50Quam probitatis ope perdidit Annibalem.
Hunc autem ambitio fractaque superbia mentis
Stravit, et iratum reddidit in patriam.
Potus Alexandrum vicit, foemina Cyrum
Cuius saevitiam sanguis in utre monet.
55Semper es invictus, nullum tua terga prementem
Vidimus, ac cunctos vertere terga tibi.
Non alios tantum qui se fecere nocentes
Vincere consuesti marte sub indomito,
Sed te ne traherent, quo vellent, pectoris ignes
60Ipsum te potius vincere malueras,
Ignoscens miseris, qui se fecere rebelles,
Quos etiam donis, quos et honore foves.
Non mihi miranda, est clementia caesaris alti
Haec nam te virtus fert super astra, pater.
65Si tibi non molles victor submittis Eoos
Aut Graios, si te Gallia non tenuit,
Ast Italos omnes populos tibi bella gerenti
Concessisse vides, solus es indomitus.
Cum tamen et victis Caesar quandoque fuisset
70Hostibus inferior, te minor ergo fuit.
Quin etiam Adriacas convincis flumine classes,
Cum totiens Venetos fundis et interimis,
Cum Venetis acies victis prosternis Eoas
Ac Scythicos, Graios Illiriosque fugas.
75Quid memorem Francos, tanta cum laude subactos?
Allogobrum furias Hesperiaeque minas?
Solus es invictus, solus, quem celsa per omnes
Fama vehat populos tempus in omne sonans.
Nec tantum fortuna tibi, sed maxima virtus,
80Qua superas omnes, imperium peperit.
Hac regis Insubrium miris cum laudibus urbem
Regnaque tam lata, totque simul populos:
Hac paris Italiae solus cunctisque quietem,
Quos furor immanis vertit in omne nefas.
85Haec, Francisce, tuus digno dum carmine vates
Sic memorare cupit, semper ut esse queant,
Non sinitur; solus potes impedimenta canenti
Tollere: ne desis, te precor, ipse tibi.
Quod si forte tuam non curas, Sfortia, laudem
90Invideasne tuis? invideasne probis?
Te duce magnanimo, tantos peperere triumphos
Hi tibi, quos laudis conciliavit amor.
Hos, rogo, ne fraudes digna mercede laborum
Qui cupiunt fama vincere perpetua.
95Fac natis exempla pater tua pulchra, supersint
Facta tuis tibi fac laudibus esse pares.
Omnia sat vati fuerint, modo grata videre
Esse tibi liceat, quae canit hic merita
Tu mihi das animum, tu vires tradis inerti
100Ingenio, sine te nil mea musa valet.

1 DIVO PRINCIPI NOSTRO

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: