previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


48.

"Regia quid differs, o iuste Roberte, potestas,
Quid facis ex parte, quid possit iuris honestas,
Lege mea nosti, quod cuilibet opto tributum.
Hoc opus est certe, quod vult res publica tutum:
5Omne suum reddi, reverentia digna priori,
Maiorique decus, subventio grata minori,
Et paribus sincera fides debetque referri
Mutuus intus amor nec falso turbine verri.
Inter personas non est acceptio, cernens
10Iusto nature, que sit deformia spernens
Corpora, vel pulcra que sint vitiosa, vel ira
Digna probans titulisque legens que sint mala dira.
Pacifico pacem decet, infesto dare penam,
Ut subeat iuri vel duram colla catenam
15Cingere seva, ruant ne per loca more draconum,
Mundaque fedantes et flantes virus agonum.
Quis melior cultus, dominoque deoque placere,
Aut opus, aut votum, seu dux oratio vere
Legis ubique mee, quam defensacula iusta,
20Ne cadat incautus populus? Tutela venusta
Est, certe fragiles substentas rexque Quirites.
Iam reges habuere, boves quasi sub iuga mites.
Omnes imperii romani regnaque rectus
Vix quisquam sistit, si comprimat arcta senectus.
25Indiget auxilio, senuit quia, Roma: iuvari
Debet: amica fui, semper merui set amari.
Regalis stirpis Francorum diligis equam
Virtutem: vitium ne surgat, comprime nequam,
Tu bonus ac equus. Ne tedeat ergo, Roberte,
30Nam sub tutore pereunt bona pacis inerte.
Si, te sollicito, mea lex servata salutis
Gaudia dat celos iustis a carne solutis,
Datque videre Deum velut est, dat carpere palmam,
Dat vitare necis etterne, me duce, salmam,
35Ius vult nature, ius vult civile, reposcit
Municipale, iubet qui iam venientia noscit
Tempora cum punctis et cunctis dedita rebus
Dona, quibus splendent tam sydera quam vice Phebus,
Ipsius ut senio Rome reparamina dentur,
40Que caput est orbis, licet eius iussa timentur
Nunc modicum, senis utque patris mandata iuventus
Fingit obaudire, quasi frustra flans prope ventus.
Natio queque soli fatur: 'Sum libera gentes:
Vicit Roma patres, non nos, post se venientes'.
45Ius aliud verum mandat ius christicolarum:
Sedes romana genitrix est Ecclesiarum:
Huic geniti sacro debent baptismate voto,
Atque subesse simul operum certamine toto".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: