previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


49.

"Constans adversis, mens incorrupta secundis,
Ardua semper avens, spernens inmersa profundis,
Regia maiestas, rex, audi, queso, Roberte:
Non nova virtutis, noviter modo dico reperte.
5Magnanimos ardenter amo, qui prelia duris
Mixta malis capiunt timidis et pulsa figuris:
Gaudet enim gravibus patientia, robore fidens
Divino, viles pugnas ac agmina ridens.
Es generosus, ego generosos diligo reges;
10Largos rex optas, ego largas diligo leges,
Pro pietate probas, non ad mala vota remissas.
Si, prudens, ego semper amo res ordine spissas,
Celsa peto: si celsa petis, nunc conveniamus,
Oppressam Romam senio statui referamus.
15En ego sum virtus, Constantia que vocor, umbo
Virtutum, manibus celsis et corde recumbo.
Imperii regis ipse vices, scio teque proborum,
Rex, apicem fore, magnanimum te magnanimorum.
Est tua, rex, sedes patrimonia que regit alma
20Christi. Post papam tibi pondus, rex, tibi salma.
Tu non mensuris onerosis nempe gravaris,
Tu non pressuris nocuis princeps variaris,
Semper es urbs eadem constans, nec frangeris: urbem
Ergo iuva, populos alto ne turbine turbem.
25Experimenta volo, scructor mea signa sequentes,
Nec comites fictos ea non virtute sequentes.
Rex Christus regum dedit urnas ebrietatis,
Exemplum nudus cum penas impietatis
In cruce substinuit: sic, rex, in simplicitate
30Nudos effectus opereris. Cum probitate
Optas ista; tamen nox impedit. Ergo senecte
Ne cures partes, cum cetera pondera recte.
Gloria maior erit tibi, virtus, laus seniori,
Si geris illa senex, que sunt terror iuniori.
35Ast ego do vires cordatas, crura ministro
Que non succumbunt, casu pulsante sinistro.
Ardenter cape que cernis fore, rex, capienda,
Non timeas illam rem que non est metuenda;
Et scio te certe te non mundana timere,
40Unde precor serte ne vis velit arma movere".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: